Adversus Arium Libri Quatuor 1.6.1
Post ista, omnis responsio ad Judaeos, et filium Christum, et patrem Deum declarat (Ibid. 19-21) : Quae facit pater, et ego facio: non facit filius a semetipso, nisi viderit patrem facientem: pater enim amat filium: suscitat pater a mortuis, suscitat et filius. (Ibid. 26) : Habet pater vitam in semetipso, habet et filius.
PL 8, 1043Bこの後、ユダヤ人たちへのあらゆる答弁が、キリストが子であり、神が父であることを明らかにする(同19-21節)――父がなすことを、私もなす。子は父が行うのを見るのでなければ、自らによっては何もしない。父は子を愛し、父は死者たちのうちから起こし、子も起こす、と。(同26節)――父は自らのうちに生命を持ち、子も持つ、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.6.2
Et omnio deinde. Quod λόγος filius, et filius Christus (Ibid. 38) : Et λόγον ejus non habebitis in vobis manentem, quoniam quem misit ille, ipsi vos non creditis. Quod filius (Joan. VI, 32) : Pater meus dat vobis panem de coelo verum.
PL 8, 1043Bそしてすべてこの後もそうである。ロゴスが子であり、子がキリストであることは(同38節)、「汝らのうちに、彼のロゴスがとどまることはないであろう、なぜなら彼が遣わした者を、汝らは信じないからである」。子であることは(ヨハネ6:32)、「私の父は、天からの真のパンを汝らに与える」。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.6.3
Quod Christus non ab homine homo (Ibid. 33) : Panis enim ex Deo est, qui descendit de coelo. Quod vita: Et vitam dans mundo. Et postea dicit (Ibid. 35) : Ego sum panis vitae. Quod ex Deo (Ibid. 46) : Non vidit patrem aliquis, nisi qui est a patre.
PL 8, 1043Cキリストが人間から出た人間ではないことは(同33節)――神から出るパンとは、天から下ったものである、と。生命であることは――そして世に生命を与える、と。その後こう言う(同35節)――私は生命のパンである、と。神から出たことは(同46節)――父から出た者でなければ、誰も父を見た者はいない、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.6.4
Quod pater et filius alius in alio (Ibid. 58) : Sicuti misit me vivens pater. Si vita filius, vivens pater, filius in patre: sicuti enim quale prius est, deinde qualitas; sic vivens primus Deus, sic vita.
PL 8, 1043C父と子とが一方は他方のうちにあることは(同58節)――生ける父が私を遣わしたように、と。もし子が生命であり、父が生ける者であるなら、子は父のうちにある。というのも、性質を持つ主体が先にあり、次に性質があるように、生ける者としての神が先にあり、生命がそれに続くからである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.6.5
Qui enim genuit vitam, vivens est: vivit vita a vivente patre. Non enim ante vita, et sic Deus vivens, sed Deus vivens prior. Sic vita, et sic vivens vita. Et idcirco deinde dicit (Ibid.) : Et ego vivo propter patrem. Ergo et pater in ipso.
PL 8, 1043C生命を生んだ者は生ける者である。生命は生ける父から生きる。生命が先にあって神が生ける者となるのではなく、生ける神が先なのである。生命はこのようにあり、生ける生命もこのようにある。それゆえその後こう言う(同節)――私は父のゆえに生きる、と。したがって父もこの方のうちにある。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.6.6
Quod et panis est, et vita (Ibid.) : Et qui accipit me, ille vivet propter me (Ibid. 59) . Hic est panis de coelo descendens: Non sicuti patres vestri manducaverunt, et mortui sunt, manducans istum panem vivet in omne saeculum.
PL 8, 1043Dパンでもあり、生命でもあることは(同節)、「私を受け取る者は、私のゆえに生きるであろう」(同59節)。「これは天から下ったパンである。汝らの父祖たちが食べて死んだのとは異なり、このパンを食べる者は永遠に生きるであろう」。