Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.1
Omnia supra dixit et conjunxit de filio, nullum alium filium declarans, quam τὸν λόγον. Erat igitur filius ad Deum, et in principio erat, et ipse Deus erat, et per ipsum omnia facta sunt, et ipse est unigenitus: et veluti prodiens quidem a patre, ad patrem erat propter hoc quod est operari; propter vero quod est esse in gremio patris existens, enarravit de patre, declaratio patris effectus secundum quod est operari.
PL 8, 1042C以上すべてを(ヨハネは)子について語り、結び合わせた。ロゴス以外のいかなる子をも明かしてはいない。それゆえ、子は神のもとにあり、初めにあり、この方自身が神であり、この方を通してすべてが造られ、この方自身が独り子である。そして、いわば父から出て来る者として、働くことのゆえに父のもとにあった。しかし、存在することのゆえに父の懐に実在する者として、父について説き明かした。働くことに即して父の顕現とされたのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.2
Quod maxime λόγος est ipse filius, ipse lumen, ipse vita. Quod Deus est filius, sic dicit Joannes (Ibid. I) : Et Deus erat λόγος. Et rursus: (Joan. III, 13) : Nullus ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit.
PL 8, 1042Cロゴスこそがまさに子自身であり、光自身であり、生命自身である。子が神であることは、ヨハネがこう言うとおりである(ヨハネ1:1)――そしてロゴスは神であった、と。またさらに(ヨハネ3:13)――天から下った者でなければ、誰も天に上らない、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.3
Quod vita est filius (Ibid. 15) : Ut qui credit in ipsum non pereat. Et rursus (Ibid.) : Sed habeat spem, vitam aeternam. Quod filius (Ibid. 16) : Unde filium suum unigenitum tradidit. Filium dixit, et suum, et unigenitum. Quid amplius ad verum filium?
PL 8, 1042C子が生命であることは(同15節)――この方を信じる者が滅びないように、と。またさらに(同節)――むしろ永遠の生命という希望を持つように、と。子であることは(同16節)――それゆえその独り子を与えた、と。子と言い、自らのものと言い、独り子と言った。真の子であることに、これ以上何が必要か。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.4
Quod ipse vita: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quod ipse filius Christus est (Ibid. 17) : Non enim misit Deus filium, ut judicet mundum, sed ut salvet mundum.
PL 8, 1042Dこの方自身が生命であること――この方を信じるすべての者が滅びず、永遠の生命を持つように、と。この方自身が子キリストであること(同17節)――神が子を遣わしたのは、世を裁くためではなく、世を救うためである、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.5
Quod lumen, de ipso dicit (Ibid. 19) : Quoniam lumen venit in mundum. Joannes non erat verum lumen, et idcirco dicit (Joan. I, 20) : Num sum Christus, sed quod missus sum. Missus est ergo Joannes.
PL 8, 1042D光であることについては、この方についてこう言われている(同19節)――光が世に来たからである、と。ヨハネは真の光ではなかった。それゆえこう言う(ヨハネ1:20)――私はキリストであろうか、いや、遣わされた者である、と。それゆえヨハネは遣わされた者である。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.6
Christus autem filius (Joan. III, 31) , qui desuper venit, supra omnes est. Et rursus: De coelo veniens. Dicitur quidem quod sit missus a Deo; ut (Ibid. 17) filium enim misit Deus.
PL 8, 1043Aしかしキリストは子であり(ヨハネ3:31)、上から来た者は、すべてのものの上にある。さらに――天から来る者、と。神から遣わされたと言われているのは確かである。(同17節)すなわち、神は子を遣わした、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.7
Sed ista duo, et veniens, et misit, et filium in patre, et patrem in filio esse significant; quoniam Christus vita Samaritidi dicit (Joan. IV, 10) : Tu ab eo peteres, et tibi daret aquam viventem.
PL 8, 1043Aしかしこの二つのこと――『来る』と『遣わした』とは――子が父のうちにあり、父が子のうちにあることを意味している。というのも、生命であるキリストがサマリアの女に言うからである(ヨハネ4:10)――お前が彼に求めたなら、彼はお前に生ける水を与えたであろう、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.8
Et rursus (Ibid. 13, 14) : Omnis qui biberit ex aqua ista, iterum sitiet: qui autem biberit ex ista aqua quam ego dabo ipsi, non sitiet in omni saeculo: sed aqua quam ipsi dabo, efficietur in ipso fons atque scatentis in vitam aeternam.
PL 8, 1043Aさらに(同13-14節)――この水を飲む者は誰でも再び渇く。しかし私が与える水を飲む者は、永遠に渇くことがない。私が与える水は、その者のうちで、永遠の生命へと湧き出る泉となるであろう、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.9
Quod Christus Salvator (Ibid. 42) : Et scimus, quoniam iste est Salvator mundi. Quod filius Dei est (Joan. V, 17) : Pater meus usque nunc operatur. Quis hoc dicit? Christus.
PL 8, 1043Aキリストが救い主であることは(同42節)――そして我々は、この方が世の救い主であることを知っている、と。神の子であることは(ヨハネ5:17)――私の父は今に至るまで働いておられる、と。誰がこれを言うのか。キリストである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.10
Quae blasphemia ipsius, patrem dicere qui non sit pater? quae ira Judaeorum (Ibid. 18) audientium patrem Deum, et irascentium in eum, qui dixit, quod filius esset Dei, cum non esset filius Dei: si enim non fuisset, non diceret.
PL 8, 1043B父でない者を父と言うとは、この方にとっていかなる冒瀆であろうか。神を父と聞いて、神の子であると言った者に対して怒ったユダヤ人たちの怒りは(同18節)、もしこの方が神の子でないのにそう言ったのだとすれば、いかなるものであったか。だが、もしそうでなかったなら、そうは言わなかったであろう。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.5.11
Sed dixit, et Dei cultor dixit; veritate igitur dixit, et idcirco incredulitas Judaeorum punitur.
PL 8, 1043Bしかしこの方はそう言った、しかも神を敬う者としてそう言った。それゆえ真実によって言ったのであり、ゆえにユダヤ人たちの不信仰は罰せられるのである。