Adversus Arium Libri Quatuor 1.16.1
Quid igitur, et tu Valentine, dicis? Processit primus αἰὼν, et volens videre patrem non potuit. In gremio patris esse filium, et semper esse Joannes dicit. Non solum ergo patrem videt, sed etiam in patre semper est.
PL 8, 1050Aそれでは、お前ウァレンティヌスよ、何と言うのか。第一のアイオーンが出て行き、父を見ようとしたが見ることができなかった、と。ヨハネは、子が父の懐にあり、常にそうであると言う。それゆえ子は父を見るだけでなく、常に父のうちにあるのである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.16.2
Quod est magnum peccatum adversum sanctum Spiritum dicere (Matth. XII, 31, 32) : Omnis blasphemia et peccatum remittetur hominibus.
PL 8, 1050A聖なる霊に対して語ることが大いなる罪であることは(マタイ12:31-32)――あらゆる冒瀆と罪とは人間たちに赦されるであろう、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.16.3
Et si quis dixerit sermonem adversum filium hominis, remittetur ei: Qui autem dixerit adversum sanctum Spiritum, non remittetur ei neque in isto saeculo, neque in futuro. Primum respiciendum, quod Spiritus sanctus Dei est.
PL 8, 1050Aそして誰かが人の子に対して言葉を語ったなら、それは赦されるであろう。しかし聖なる霊に対して語った者は、この世においても来るべき世においても赦されないであろう、と。まず注目すべきは、聖なる霊が神のものであるということである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.16.4
Dixit enim (Ibid., 28) : In spiritu Dei ego ejicio daemonia. Deinde de blasphemia et peccato quod peccarunt Judaei, sicuti dixit, quale esse in sanctum Spiritum. Primum, quod blasphemia et peccatum in Spiritum sanctum non remittetur alicui.
PL 8, 1050Bこう言われているからである(同28節)――私は神の霊によって悪霊を追い出す、と。次に、ユダヤ人たちが犯した冒瀆と罪について、聖なる霊に対するそれがいかなるものであるかを、この方は言われたとおりである。第一に、聖なる霊に対する冒瀆と罪は、誰にも赦されないということである。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.16.5
Peccatum est, blasphemiter cum voluntate dicere. Sed istud non sufficit. Dixit secundum: etiamsi invitus aliquis dicit qualemcumque sermonem, quod non est peccatum, non relinquetur illi in omni saeculo.
PL 8, 1050B罪とは、意志をもって冒瀆的に語ることである。しかしこれだけでは十分ではない。第二のことを言われた――たとえ誰かが心ならずも何らかの言葉を語ったとしても、それが罪でないとしても〔quod non est peccatum の係りは定かでなく、この文の論理は取りにくい。字面どおり訳した〕、それはいかなる世においてもその者に赦されないであろう、と。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.16.6
Si igitur sanctus Spiritus; Dei Spiritus est, et sanctus Spiritus a Dei filio omnia habet; una substantia tribus a substantia patris, ὁμοούσια: ergo tria, hoc est, simul οὐσία.
PL 8, 1050Bそれゆえ、もし聖なる霊が神の霊であり、聖なる霊が神の子からすべてを受けるのであれば、父の実体から出た一つの実体が三者にあり、ホモウシオスである。それゆえ三者、すなわち共に一つのウーシア(実体)なのである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.16.7
Si enim patris substantia Spiritus; et filius, Spiritus, sanctus autem Spiritus, patris est Spiritus? In quo ordine ponitur sanctus Spiritus? et praecedit enim, si patris est Spiritus; et sequitur, si a filio habet quod est.
PL 8, 1050Bもし父の実体が霊であり、子もまた霊であるなら、聖なる霊は父の霊であろうか。聖なる霊はいかなる順序に置かれるのか。父の霊であるならば先立ち、子からその存在を受けるならば後に続くことになる。
Adversus Arium Libri Quatuor 1.16.8
Et rursus filius, secundum quod Spiritus, unus est et pater, et est in filio pater, et omnes in alternis existentes: ergo ὁμοούσιοι sunt, unam et eamdem substantiam habentes, et semper simul ὁμοούσιοι divina affectione secundum actionem subsistentiam propriam habentes.
PL 8, 1050Cさらに子は、霊である限りにおいて、父と一つであり、父は子のうちにあり、すべては互いのうちに実在している。それゆえホモウシオスであり、一つの同じ実体を持ち、常に共にホモウシオスでありながら、神的な親和性のうちに、現実態に即して各々固有の自存を持っているのである。