Pastor Sim.9.33.1
haec omnia, quae supra scripta sunt, ego pastor nuntius paenitentiae ostendi et locutus sum dei servis. si credideritis ergo et audieritis verba mea et ambulaveritis in his et correxeritis itinera vestra, vivere poteritis. sin autem permanseritis in malitia et memoria offensarum, nullus ex huiusmodi vivet deo. haec omnia a me dicenda dicta sunt vobis
「以上に記されたこれらすべてのことを、私、悔い改めの天使である牧者が示し、神の僕たちに語った。だから、もし諸君が信じ、私の言葉を聞き、これらのうちを歩み、自らの道を正すならば、生きることができるであろう。だがもし諸君が悪意と恨みのうちにとどまり続けるならば、そのような者のうち誰一人として神に生きることはないであろう。私が語るべきこれらすべてのことは、諸君に語られたのである。」
Pastor Sim.9.33.2
ait mihi ipse pastor: omnia a me interrogasti ? et dixi : ita, domine. quare ergo non interrogasti me de forma lapidum in structura repositorum, quod explevimus formas ? et dixi: oblitus sum; domine.
牧者自身が私に言う。「私にすべてを尋ねたか。」私は言った。「そうです、主よ。」「では、なぜお前は、建物に置かれた石たちの形について、すなわち我々がその形を埋めたことについて、私に尋ねなかったのか。」私は言った。「忘れておりました、主よ。」
Pastor Sim.9.33.3
audi nunc, inquit, de illis. hi sunt qui nunc mandata mea audierunt et ex totis praecordiis egerunt paenitentiam. cumque vidisset dominus bonam atque puram esse paenitentiam eorum et posse eos in ea permanere, iussit priora peccata eorum deleri. hae enim formae peccata erant eorum, et exaequata sunt, ne apparerent.
彼は言う。「それでは今、それらについて聞け。これらの者たちは、今、私の戒めを聞いて、心の底から悔い改めをなした者たちである。そこで主は、彼らの悔い改めが善く清いものであり、彼らがそれにとどまり続けることができると見て取って、彼らの以前の罪が消し去られるよう命じられた。これらの形こそが彼らの罪だったのであり、それらは見えなくなるよう均されたのである。」