Pastor Sim.10.1.1
postquam perscripseram librum hunc, venit nuntius ille, qui me tradiderat huic pastori, in domum, in qua eram, et consedit supra lectum, et adstitit ad dexteram hic pastor. deinde vocavit me et haec mihi dixit:
この書を書き終えたのち、私をこの牧者に引き渡したあの天使が、私のいた家に来て、寝台の上に腰を下ろした。そしてこの牧者が右手に立った。それから彼は私を呼び、私にこう言った。
Pastor Sim.10.1.2
tradidi te, inquit, et domum tuam huic pastori, ut ab eo protegi possis. ita, inquam, domine. si vis ergo protegi, inquit, ab omni vexatione et ab omni saevitia, successum autem habere in omni opere bono atque verbo et omnem virtutem aequitatis, in mandatis huius ingredere, quae dedi tibi, et poteris dominari omni nequitiae.
「私はお前と、お前の家とを、この牧者に引き渡した」と彼は言う、「お前が彼によって庇われることができるように。」「そのとおりです、主よ」と私は言った。「だからもしお前が」と彼は言う、「あらゆる苦しみと、あらゆる残忍な仕打ちから庇われることを望み、あらゆる善い業と言葉において成功を収め、公正さのあらゆる力を得ることを望むなら、私がお前に与えたこの者の戒めのうちを歩め。そうすればお前はあらゆる悪しきものを支配することができるであろう。」
Pastor Sim.10.1.3
custodienti enim tibi mandata huius subiecta erit omnis cupiditas et dulcedo saeculi huius, successus vero in omni bono negotio te sequetur. maturitatem huius et modestiam suscipe in te et die omnibus, in magno honore esse eum et dignitate apud dominum et magnae potestatis eum praesidem esse et potentem in officio suo. huic soli per totum orbem paenitentiae potestas tributa est. potensne tibi videtur esse? sed vos maturitatem huius et verecundiam, quam in vos habet, despicitis.
「お前がこの者の戒めを守るならば、あらゆる欲望とこの世の甘美さとはお前に服することとなり、あらゆる善い務めにおける成功がお前に伴うであろう。この者の成熟さと慎み深さとを自らのうちに受け入れ、皆に告げよ。この者は主のもとで大いなる誉れと威厳のうちにあり、大いなる権能を司る者であって、自らの務めにおいて力ある者であると。全世界を通じて、この者だけに悔い改めの権能が委ねられているのである。お前には彼が力ある者と見えないのか。だが諸君は、この者の成熟さと、この者が諸君に対して抱く慎ましさとを、軽んじている。」