ヘルマス2世紀前半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patres Graeci › Pastor

Sim.10, Caput IV 譬え 10 第IV章

Hermas · Pastor · 5 sectiones

Pastor Sim.10.4.1

1

ait deinde mihi: Oiriliter in ministerio hoc conversare, omni homini indica magnalia domini, et habebis gratiam in hoc ministerio. quicumque ergo in his mandatis ambulaverit, vivet et felix erit in vita sua; quicumque vero neglexerit, non vivet et erit infelix in vita sua.

それから彼は私に言った。「この務めにおいて雄々しく振る舞い、すべての人に主の大いなる業を告げ知らせよ。そうすればお前はこの務めにおいて恩寵を得るであろう。これらの戒めのうちを歩む者は誰でも、生き、自らの命において幸いであろう。だがこれを怠る者は誰でも、生きることなく、自らの命において不幸であろう。」

Pastor Sim.10.4.2

2

dic omnibus, ut non cessent, quicumque recte facere possunt; bona opera exercere utile est illis. dico autem, omnem hominem de incommodis eripi oportere. et is enim, qui eget et in cotidiana vita patitur incommoda, in magno tormento est ac necessitate.

「正しく行うことができる者は誰であれ、そうすることをやめないようにと、皆に告げよ。善い業をなすことは、彼らにとって益となるからである。また私は、すべての人が窮迫から救い出されるべきであると言う。乏しくて日々の生活の中で窮迫を被る者は、大いなる苦しみと窮迫のうちにあるからである。」

Pastor Sim.10.4.3

3

qui igitur huiusmodi animam eripit de necessitate, magnum gaudium sibi adquirit. is enim, qui huiusmodi vexatur incommodo, pari tormento cruciatur atque torquet se qui in vincula est. multi enim propter huiusmodi calamitates, cum eas sufferre non possunt, mortem sibi adducunt. qui novit igitur calamitatem huiusmodi hominis et non eripit eum, magnum peccatum admittit et reus fit sanguinis eius.

「だからこのような魂を窮迫から救い出す者は、自らのために大いなる喜びを得る。このような窮迫に悩まされる者は、鎖につながれている者と同じ苦しみをもって苛まれ、苦しめられるからである。多くの者は、このような災いのゆえに、それに耐えることができず、自らに死を招くのである。だからこのような人の災いを知りながら、その者を救い出さない者は、大いなる罪を犯し、その者の血について咎ある者となる。」

Pastor Sim.10.4.4

4

facite igitur opera bona, quicumque accepistis a domino, ne, dum tardatis facere, consummetur structura turris. propter vos enim intermissum est opus aedificationis eius. nisi festinetis igitur facere recte, consummabitur turris, et excludemini.

「だから主から受けた者たちは皆、善い業を行え。行うことを遅らせている間に、塔の建造が完成してしまうことのないように。諸君のゆえに、その建造の業は中断されているのである。だから、正しく行うことを急がないならば、塔は完成し、諸君は締め出されることになろう。」

Pastor Sim.10.4.5

5

postquam vero locutus est mecum, surrexit de lecto et apprehenso pastore et virginibus abiit, dicens autem mihi, remissurum se pastorem ilium et virgines in domum meam.

彼は私と語り終えると、寝台から立ち上がり、牧者と乙女たちを伴って去って行った。そして私に、あの牧者と乙女たちを私の家に送り返すであろうと言った。