Adversus Marcionem 5.8.1
Caput viri Christus est. Quis Christus, qui non est viri auctor? Caput enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit, quam auctoris. Cujus denique viri caput est? Certe de quo subjicit: Vir enim non debet caput velare, cum sit Dei imago.
PL 2, 488C男の頭はキリストである。男の造り主でない者が、どうしてキリストでありえようか。頭とは権威の意味において置かれた語であり、権威は造り主のものでなければほかの誰のものでもないはずだからである。結局のところ、これは誰の頭であるのか。確かに、次に続けて言われている男についてである。「男は頭を覆うべきではない、神の像だからである」。
Adversus Marcionem 5.8.2
Igitur si Creatoris est imago (ille enim Christum Sermonem suum intuens hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram) , quomodo possum alterum habere caput, non eum cujus imago sum?
PL 2, 488Cそうであれば、もし〔男が〕創造主の像であるとすれば(というのも、かの方は、いずれ人となるはずの、御自身の言葉であるキリストを見つめながら、「我々の像と似姿にかたどって人を造ろう」と言われたからである)、私は自分がその像であるところの方以外に、どうして別の頭を持ちうるだろうか。
Adversus Marcionem 5.8.3
Cum enim imago sum Creatoris, non est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit?
PL 2, 488C私が創造主の像である以上、私のうちには別の頭のための場所はない。しかし女はまた、なぜ頭の上に権力を持つべきなのか。
Adversus Marcionem 5.8.4
Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem Creatoris, sic quoque ejus disciplinam Apostolus curavit, de cujus institutione caussas disciplinae interpretatur. Adjicit etiam, Propter angelos. Quos? id est, cujus?
PL 2, 488Cもし女が、創造主の定めに従って男から、また男のために造られたのであるとすれば、そのようにして使徒は、その方の規律に心を配ったのである——その規律の理由を、その方の定めから解き明かしているのだから。使徒はさらに「天使たちのゆえに」と付け加えている。どの天使たちか。すなわち、誰の天使たちか。
Adversus Marcionem 5.8.5
Si Creatoris apostatas, merito, ut illa facies quae eos scandalizavit, notam quamdam referat de habitu humilitatis, et obscuratione decoris. Si vero propter angelos Dei alterius, quid veretur, si nec ipsi Marcionitae foeminas appetunt?
PL 2, 488Dもしそれが創造主から離反した天使たちのゆえであるなら、当然のことである。彼らをつまずかせたあの容姿が、慎ましい装いと美を覆い隠すこととによって、ある種のしるしを示すことになるからである。しかし、もしそれが別の神の天使たちのゆえであるとすれば、何を恐れることがあろうか。マルキオン派自身でさえ女を欲しはしないのだから。
Adversus Marcionem 5.8.6
Saepe jam ostendimus haereses apud Apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles intelligendos, qui haereses ut malum fugiant.
PL 2, 489A我々はすでにしばしば示してきた——使徒のもとでは異端が悪の一つとして悪の中に数えられていること、そして異端を悪として避ける者たちこそ、是認されるべき者と解されるべきであることを。
Adversus Marcionem 5.8.7
Proinde panis et calicis sacramento jam (Luc., XXII) in Evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem, adversus phantasma Marcionis. Sed et omnem judicii mentionem Creatori competere, ut Deo judici, toto pene opere tractatum est.
PL 2, 489A同様に、パンと杯の秘跡によって(ルカ22章)、我々はすでに福音書の議論のうちで、マルキオンの幻に対抗して、主の肉体と血の真実性を証明した。また、あらゆる裁きへの言及が、裁く神としての創造主にふさわしいということも、ほとんど全巻を通じてすでに論じられてきた。
Adversus Marcionem 5.8.8
Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a Creatore promissa, sub illa praescriptione justissima, opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio, quam cujus probata fuerit repromissio.
PL 2, 489A今は霊的な事柄について語ろう。これらもまた、創造主によってキリストにおいて約束されたものである。それは、私の考えでは、まさに次のようなこの上なく正当な抗弁のもとにある。すなわち、その顕現は、その約束が確証されている当の方以外の誰のものとも信じられてはならない、という抗弁である。
Adversus Marcionem 5.8.9
Pronuntiavit Esaias (Is., XI, 1): Prodibit virga de radice Jesse , et flos de radice ascendet, requiescet super eum spiritus Domini.
PL 2, 489Aイザヤは(イザヤ11:1)こう告げた。「エッサイの根から一つの若枝が出て、根から花が立ちのぼり、その上に主の霊がとどまるであろう」。
Adversus Marcionem 5.8.10
Dehinc species ejus enumerat: Spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et religionis; spiritus eum replebit timoris Dei.
PL 2, 489B続いてその種別を数え上げる。「知恵と理解の霊、思慮と力の霊、認識と信仰の霊。神を畏れる霊が彼を満たすであろう」。
Adversus Marcionem 5.8.11
Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Jesse, id est virgine generis David filii Jesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus; non quasi postea obventura illi, qui semper spiritus Dei fuerit, ante carnem quoque; ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum ex solo censu David, postea consecuturus sit Dei sui spiritum.
PL 2, 489Bというのも、〔イザヤは〕花という予型のもとに、キリストがエッサイの根から出た若枝から生まれ出ることを示しているからである。すなわち、エッサイの子ダビデの血統に連なる一人の処女から生まれるということである。このキリストにおいて霊の全実体がとどまるはずであった。それは、あたかも肉に先立っても常に神の霊であった方に、後になってその霊が到来するかのようにではない。このことから、この預言が、ただダビデからの起源のみによる単なる人間であって、後になって自分の神の霊を得るに至るような、そのようなキリストに関わるのだと論じてはならない。
Adversus Marcionem 5.8.12
Sed quoniam exinde quo floruisset in carne sumpta ex stirpe David, requiescere in illo omnis haberet operatio gratiae spiritalis, et concessare et finem facere quantum ad Judaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu Creatoris, ablato a Judaea sapiente et prudente architecto, et consiliario, et propheta (Is., III, 2); ut hoc sit, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Luc., XVI, 16).
PL 2, 489Bしかし、〔キリストが〕ダビデの家系から取られた肉においてひとたび花咲いた、その時点から後は、霊的な恩寵のあらゆる働きが彼のうちにとどまり、ユダヤ人に関する限りは〔その働きが〕止み、終わりを迎えることになっていた。事実そのものが証しするとおりである。すなわち、その時点から後、創造主の霊は彼らのもとで何ひとつ吹くことがなかった。賢く思慮深い建築士も、助言者も、預言者も、ユダヤから取り去られたからである(イザヤ3:2)。「律法と預言者はヨハネまでである」(ルカ16:16)とは、このことを意味する。
Adversus Marcionem 5.8.13
Accipe nunc quomodo et a Christo in coelum recepto charismata obventura pronuntiarit. Ascendit in sublimitatem, id est, in coelum; captivam duxit captivitatem, id est, mortem, vel humanam servitutem; data dedit filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus.
PL 2, 489Cさあ、お前は受け取るがよい——天に受け入れられたキリストから賜物が到来することを、どのように告げていたかを。「彼は高きところに上った」、すなわち天に。「捕われを捕虜として引いていった」、すなわち死、あるいは人間の隷属を。「人の子らに賜物を与えた」、すなわち贈り物、我々が賜物と呼ぶものを。
Adversus Marcionem 5.8.14
Eleganter filiis hominum ait, non passim hominibus; nos ostendens filios hominum, id est, vere hominum, Apostolorum. In Evangelio enim, inquit, ego vos generavi. Et (Gal. IV, 19): Filii mei, quos parturio rursus.
PL 2, 489C彼は巧みにも「人の子ら」と言い、無差別に「人々」とは言わなかった。それは我々が人の子ら、すなわち真に人間である者たち、つまり使徒たちの子であることを示している。というのも、彼は「福音において私は汝らを生んだ」と言い、また「私の子らよ、私が再び産みの苦しみをして生む者たちよ」(ガラテヤ4:19)とも言っているからである。
Adversus Marcionem 5.8.15
Jam nunc et illa promissio Spiritus absolute facta per Joelem (Joel. II): In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum; et super servos et ancillas meas de meo spiritu effundam.
PL 2, 489Cさて今度は、ヨエルを通して無条件になされた、あの霊の約束である(ヨエル2章)。「終わりの日々に、私は私の霊をすべての肉に注ぐ。すると彼らの息子たちと娘たちは預言するであろう。そして私の僕たちと婢たちの上にも、私の霊を注ぐ」。
Adversus Marcionem 5.8.16
Et utique si in novissimos dies gratiam spiritus Creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator, in novissimis diebus apparuit, dicente Apostolo (Gal. IV, 4): At ubi tempus expletum est, misit Deus Filium suum; et rursus (I Cor., VII, 29): Quia tempus jam in collecto est; apparet et de temporum ultimorum praedicatione, hanc gratiam Spiritus ad Christum praedicatoris pertinere.
PL 2, 489Dそして、もし創造主が終わりの日々に霊の恩寵を約束したのであり、他方キリストは霊的なものの分配者として終わりの日々に現れたのだとすれば——使徒が(ガラテヤ4:4)「しかし時が満ちたとき、神は御子を遣わした」と言い、また再び(一コリント7:29)「時はすでに縮まっているからである」と言っているように——終わりの時についての宣べ伝えからしても、この霊の恩寵が、それを宣べ伝えた方のキリストに属することは明らかである。
Adversus Marcionem 5.8.17
Compara denique species Apostoli et Esaiae (Is. XI): Alii, inquit, datur per Spiritum sermo sapientiae; statim et Esaias spiritum sapientiae posuit. Alii sermo scientiae; hic erit sermo intelligentiae et consilii.
PL 2, 490A実に、使徒とイザヤの種別を比べてみるがよい(イザヤ11章)。「ある人には霊によって知恵の言葉が与えられる」と〔使徒は〕言う。まさにイザヤもまた知恵の霊を置いていた。「ある人には知識の言葉が」。これは〔イザヤでは〕理解と思慮の言葉であろう。
Adversus Marcionem 5.8.18
Alii fides in eodem spiritu; hic erit spiritus religionis et timoris Dei. Alii donum curationum, alii virtutum; hic erit valentiae spiritus.
PL 2, 490A「ある人には同じ霊による信仰が」。これは信仰と神を畏れる霊であろう。「ある人には癒しの賜物が、ある人には力の業の賜物が」。これは力の霊であろう。
Adversus Marcionem 5.8.19
Alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; hic erit agnitionis spiritus. Vides Apostolum et in distributione facienda unius spiritus, et in spiritalitate interpretanda, Prophetae conspirantem.
PL 2, 490A「ある人には預言が、ある人には諸霊の識別が、ある人には異言の種類が、ある人には異言の解釈が」。これは認識の霊であろう。お前には分かるはずだ——使徒が、唯一の霊を分け与える点でも、霊的な事柄を解釈する点でも、預言者と一致していることが。
Adversus Marcionem 5.8.20
Possum dicere, ipsum qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eumdem et corporis humani, et Spiritus Sancti Dominum ostendi, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque, omnibus charismatibus praeponenda, Apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus: Diliges Dominum de totis praecordiis, et totis viribus, et tota anima tua, et proximum tibi tanquam teipsum .
PL 2, 490B私はこう言うことができる——多くの異なる肢体から成る我々の肉体の一体性を、さまざまな賜物の組み合わせになぞらえたその同じ方が、人間の肉体の主でもあり、聖なる霊の主でもあると示されている、と。この方は、賜物の値打ちが霊の肉体のうちにあることを望まれなかった。それらを人間の肉体においても置かなかったのと同じである。また、この方はすべての賜物にまさって置かれるべき愛について、使徒に、キリストもまた是認したところの第一の戒めをもって教えられた。すなわち、「汝は主を、汝の全き心と全き力と全き魂とをもって愛せよ、また汝の隣人を汝自身のように〔愛せよ〕」である。
Adversus Marcionem 5.8.21
Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat in aliis linguis, et in aliis labiis locuturum Creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest videri alienum charisma Creatoris praedicatione confirmasse.
PL 2, 490Bこの事柄について、それが律法に書かれてはいたにせよ、使徒は、創造主が「異なる言葉により、異なる唇によって」語られるであろうことを想起させており、この想起によって異言の賜物を確証している。そしてここで、他所の神の賜物が創造主の宣べ伝えによって確証されたなどと見ることはできない。
Adversus Marcionem 5.8.22
Aeque praescribens silentium mulieribus in Ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur, caeterum prophetandi jus et illas habere jam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit, ex lege accipit subjiciendae foeminae auctoritatem, quam ut semel dixerim, nosse non debuit, nisi in destructionem.
PL 2, 490C同様に、教会において女に沈黙を命じ、ただ学ぶためだけであっても語ってはならないとしつつ、他方で〔使徒は〕すでに、女たちにも預言する権利があることを示している。それは、預言する女にさえも被り物を課していることからも分かる。彼は、女を従属させるべきことの権威を律法から受け取っている。しかしその律法は——一度だけ言っておくが——それを打ち壊すためでなければ、彼が知っているべきではなかったはずのものなのである。
Adversus Marcionem 5.8.23
Sed ut jam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere Deo suo vindicet; et an nostrae parti possit opponi, haec, etsi Creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Judaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes.
PL 2, 490Cしかし、これで我々は霊的な事柄から手を引くことにしよう。事実そのものが、我々のうちの誰が軽率に自分の神に〔これらの賜物を〕帰しているかを証明することになるはずである。そして、我々の側に対してこう反論することができるかどうかも問われねばならない——すなわち、これらのことは、たとえ創造主が、いまだ啓示されておらずユダヤ人のためだけに定められた自分のキリストにおいて約束していたとしても、その働きは自分の時、自分のキリスト、自分の民のうちに持たれるはずのものであった、という反論である。
Adversus Marcionem 5.8.24
Exhibeat itaque Marcion Dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de Dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint, et cordis occulta traduxerint.
PL 2, 490Dそれゆえマルキオンは、自分の神の賜物を示すがよい——人間の思考からではなく神の霊によって語り、未来のことを予め告げ、心の秘めごとを明るみに出したような、いく人かの預言者たちを。
Adversus Marcionem 5.8.25
Edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia, si qua linguae interpretatio accessit. Probet mihi, etiam mulierem apud se prophetasse, ex illis suis sanctioribus foeminis, magnidicam.
PL 2, 491A何らかの詩篇、何らかの幻視、何らかの祈りを——それも霊的なものに限り、恍惚すなわち理性を失った状態の中で生じたものを——もし異言の解釈が加わっていれば、それも含めて、世に出してみせるがよい。私に証明してみせるがよい、自分のもとでも、あのより聖なる女たちのうちの一人、大言壮語する女が預言をしたということを。
Adversus Marcionem 5.8.26
Si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis Creatoris, sine dubio Dei mei erit et Christus, et Spiritus, et Apostolus. Habet professionem meam, qui voluerit eam exigere.
PL 2, 491Aもしこれらすべてが、私の側からのほうがたやすく示され、しかもことごとく創造主の規範と配剤と教えとに一致しているのであれば、疑いなく、キリストも、霊も、使徒も、私の神のものとなるだろう。これを求めようとする者があれば、これが私の言明である。