テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput XX 第XX章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 406A · 27 sectiones

Adversus Marcionem 4.20.1

1

Quis autem iste est, qui et ventis et mari imperat (Luc, VIII)? Nimirum novus dominator atque possessor elementorum subacti jam et exclusi Creatoris. Non ita est. Sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque ejus obaudire consueverant.

PL 2, 406A

さて、風と海に命じるこの者は誰か(ルカ8章)。言うまでもなく、すでに服従させられ締め出された創造主の元素の、新たな支配者にして所有者だ、というわけか。だが、そうではない。むしろ、風と海はおのれの実体の創造者を認めていたのであり、それらは彼の僕たちにさえ従うことを常としていたのである。

Adversus Marcionem 4.20.2

2

Inspice Exodum (Exod., XIV), Marcion, adspice Mari Rubro, vastiori super omnia stagna Judaeae, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum, et pari utrimque stupore discriminis fixum, sicco populum pede, intestino itinere transmitteret, rursusque sub ejusdem virgae nutu, redeunte natura, Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret: in quod opus et austri servierunt.

PL 2, 406A

出エジプト記(出エジプト14章)を見よ、マルキオンよ。ユダヤのあらゆる池にも増して広大な紅海において、モーセの杖が命じる様を見よ――海が根底から切り裂かれ、両側でひとしく驚異とともに切り立ったまま静止し、乾いた足で民をその内側の道を通らせたことを。そして再び、同じ杖の合図のもとに、本来の性質が戻り、エジプトの軍勢を波の一致した力によって呑み込んだことを。この業には南風さえも仕えたのである。

Adversus Marcionem 4.20.3

3

Lege et (Jos., III, 4) sortes familiae dirimendae, in transitum ejus Jordanis machaeram fuisse, cujus impetum atque decursum plane et Jesus docuerat prophetis transmeantibus stare. Quid ad haec? Si tuus Christus est, non erit potentior famulis Creatoris.

PL 2, 406B

また読むがよい(ヨシュア3:4)、一族の割り当てを分け定めるにあたって、その渡りにおいてヨルダンが剣となったことを。その勢いと流れは、預言者たちが渡り行くあいだ静止するよう、ヨシュアもまたはっきりと命じていたのである。これらに対して何と言うか。もしこの方がお前のキリストであるなら、彼は創造主の僕たちよりも力があるということにはなるまい。

Adversus Marcionem 4.20.4

4

Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset.

PL 2, 406B

しかし、もしこの海の一件についての宣べ伝えが、すでにキリストに先立って予告されていなかったなら、私はこれらの実例だけを用いていたであろう。

Adversus Marcionem 4.20.5

5

Nam cum transfretat, Psalmus (Ps. XXVIII, 3) expungitur: Dominus, inquit, super aquas multas: cum undas freti discutit, Habacuc adimpletur: Dispargens , inquit, (Habac., III, 9) aquas itinere: cum ad minas ejus eliditur mare, Nahum quoque absolvitur: Comminans, inquit (Nah., I, 4), mari, et arefaciens illud; utique cum ventis, quibus inquietabatur.

PL 2, 406B

というのも、彼が海を渡るとき、詩篇が成就される。「主は、多くの水の上に」(詩篇28:3)とある。彼が海峡の波を打ち払うとき、ハバククが満たされる。「水を道によって散らす方」(ハバクク3:9)とある。彼の脅しによって海が打ち砕かれるとき、ナホムもまた果たされる。「海を脅し、これを涸らす方」(ナホム1:4)と。もちろん、海を騒がせていた風もろともに、である。

Adversus Marcionem 4.20.6

6

Unde vis meum vindicem Christum? de exemplis, an de prophetis Creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non figurate, nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales hostes, spiritali militia et spiritalibus armis, spiritaliter debellaturus esset: cum invenis in uno homine multitudinem daemonum, legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium hostium, spiritaliter armatum, et spiritaliter bellicosum intelligendum; atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus; ut et de hoc bello Psalmus possit videri pronuntiasse (Ps. XXIII, 8): Dominus validus, Dominus potens in bello .

PL 2, 406C

私のキリストを、私はどこから我がものと主張すればよいと、お前は言うのか。実例からか、それとも創造主の預言者たちからか。さて、お前は、予型的にでも寓意的にでもなく、軍務に就いた武装の戦士が予告されていると考えているようだが――その戦士とは、霊的な敵に対して、霊的な軍備と霊的な武器をもって、霊的に戦い抜こうとする者なのである。一人の人間のうちに悪霊の大群を見出し、それが自らを「軍団」と名乗るとき――もちろんそれは霊的な軍団である――同じようにキリストもまた、霊的な敵を打ち破る者、霊的に武装し、霊的に戦う者として理解されるべきであると知れ。そしてまさに彼こそが、悪霊の軍団とすら戦う者だったのであり、この戦いについても詩篇はこう告げていたと見ることができよう。「主は強く、主は戦いにおいて力ある方」(詩篇23:8)と。

Adversus Marcionem 4.20.7

7

Nam cum ultimo hoste morte praeliatus, per tropaeum crucis triumphavit. Cujus autem Dei Filium Jesum legio testata est?

PL 2, 407A

というのも、彼は最後の敵である死と戦い、十字架という戦勝記念碑によって凱旋したからである。ところで、悪霊の軍団は、イエスをいったい誰の神の子であると証ししたのか。

Adversus Marcionem 4.20.8

8

Sine dubio cujus tormenta et abyssum noverant, et timebant, nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti Dei virtus operaretur in terris; quia verisimile non est Creatorem ignorasse.

PL 2, 407A

疑いなく、彼らが苦しみと深淵を知り、それを恐れていたその方の子としてである。というのも、彼らが、新しい知られざる神の力が地上で働いているということを、いまだ知らずにいたとは考えられないからである。創造主がそれを知らなかったというのは、ありそうにないことだからである。

Adversus Marcionem 4.20.9

9

Si enim alium supra se Deum ignoraverat aliquando, tamen jam infra coelum suum agentem, utique compererat. Quod autem Dominus comperisset, jam et universae familiae innocuisset in eodem mundo, et intra eumdem ambitum coeli, quo peregrina Divinitas conversaretur.

PL 2, 407B

というのも、たとえ彼(創造主)がかつて自分より上位にある神を知らなかったとしても、いまやその神が自分の天の下で働いているのを、彼はすでに知ったはずだからである。そして主(創造主)がひとたび知ったならば、それは同じ世界において、また異邦の神性が動き回っているのと同じ天の範囲のうちにある、その全家族(悪霊たち)にも、もはや知られずには済まなかったはずである。

Adversus Marcionem 4.20.10

10

In quantum ergo et Creator scisset eam, et substantiae ejus, si fuisset; in tantum quia nulla fuit, non alium daemones sciebant, quam Dei sui Christum. Non depetunt ab alio, quod meminissent petendum sibi a Creatore, veniam scilicet abyssi Creatoris.

PL 2, 407B

それゆえ、もしその(異邦の)神性が実在するものであったなら、創造主も、また彼の実体に属する者たちも、それを知っていたであろう。それだけいっそう、実際にはそれが全く存在しなかったからこそ、悪霊たちは、自分たちの神のキリスト以外の何ものをも知らなかったのである。彼らは、創造主から願うべきことを覚えていながら、それを別の神から願うようなことはしない――すなわち、創造主の深淵を免れる赦しのことである。

Adversus Marcionem 4.20.11

11

Denique impetraverunt. Quo merito? Quia mentiti erant? quia saevi Dei filium eum fecerant? Et qualis erit, qui mentitos juvabat, qui infamantes sustinebat?

PL 2, 407B

そして実際、彼らはそれを得た。いかなる功によってか。彼らが偽っていたからか。彼らが彼を、苛烈な神の子としたからか。もしそうなら、偽る者たちを助け、そしり誹る者たちを許容する神とは、いったいどのような神であろうか。

Adversus Marcionem 4.20.12

12

Sed enim, quia mentiti non erant, quia Deum abyssi et suum cognoverant, ita eum se et ipse confirmavit quem adcognoverunt daemones, Jesum judicem et ultoris Dei Filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus Creatoris in Christo.

PL 2, 407B

そうではない。彼らが偽っていなかったからこそ、深淵の神であり自分たちの神であるその方を認めていたからこそ、彼自身もまた、悪霊たちが認めたその同じ方――裁く者であり、復讐する神の子であるイエス――として自らを確証したのである。さて、キリストにおける創造主の、あのいわゆる卑小さと弱さについても、いくつか見てみよう。

Adversus Marcionem 4.20.13

13

Ignorantiam enim et ego adscibere ei volo. Permittite mihi adversus haereticum. Tangitur a foemina quae sanguine fluitabat, et nescivit a qua. Quis me, inquit tetigit?

PL 2, 407C

私もまた、彼(キリスト)に無知を帰したいと思う。異端者に対してそうすることを、私に許してもらいたい。彼は、血の流出を病む女に触れられたが、誰に触れられたのかを知らなかった。「私に触れたのは誰か」と彼は言った。

Adversus Marcionem 4.20.14

14

Etiam excusantibus discipulis, perseverat in ignorantiae voce, Tetigit me aliquis; idque de argumento affirmat: Sensi enim virtutem ex me profectam. Quid dicit haereticus? sciebatne personam? Et cur quasi ignorans loquebatur?

PL 2, 407C

弟子たちが弁解しても、彼はなお無知の言葉を言い続ける。「誰かが私に触れた」と。そしてこれを根拠によって確証する。「力が私から出て行ったのを感じたからだ」と。異端者は何と言うだろうか。彼(キリスト)はその人物を知っていたのか。それならなぜ、知らないかのように語ったのか。

Adversus Marcionem 4.20.15

15

Ut confessionem certe provocaret, ut timorem probaret. Sic et Adam aliquando quaesierat, quasi ignorans: Adam, ubi es? Habes et Creatorem cum Christo excusatum, et Christum Creatori adaequatum.

PL 2, 407C

確かに、告白を促すためであり、恐れを試すためであった。かつて創造主もまた、アダムに対して、知らないかのように問うたのである。「アダムよ、お前はどこにいるのか」と。ここにお前は、創造主がキリストとともに同じ弁明を得ていること、そしてキリストが創造主に等しいものとされていることを見るであろう。

Adversus Marcionem 4.20.16

16

Sed et hoc, qui adversarius legis; ut quia lex a contactu foeminae sanguinantis submovet, idcirco gestierit non tantum contactum ejus admittere, sed etiam sanitatem donare. O Deum non natura beneficum, sed aemulatione!

PL 2, 408A

さらにまた、律法の敵対者であるとされる彼(キリスト)についても言おう。律法が血を流す女との接触を退けるがゆえに、彼はその接触を許すだけでなく、癒しをすら与えることを、あえて望んだのだ、と。おお、本性によってではなく、対抗心によって恵み深い神とは!

Adversus Marcionem 4.20.17

17

At enim si fidem mulieris invenimus ita meruisse, cum dicit: Fides tua te salvam fecit, qui es ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse Dominus ex fidei remuneratione editum ostendit?

PL 2, 408A

しかし、もし我々が、女の信仰がまさにこのように報われたと見出すなら――彼が「あなたの信仰があなたを救った」と言うのだから――お前は何者であって、主ご自身が信仰への報いとしてなされたと示しているこの出来事を、律法への対抗心と解釈するのか。

Adversus Marcionem 4.20.18

18

Sed hanc vis mulieris fidem constituet, qua contempserat legem. Et cui credibile, ut mulier nullius adhuc Dei conscia, nullius adhuc novae legis initiata, legem inrumperet eam cui adhuc tenebatur? Qua denique fide inrupit? in quem Deum credens? quem spernens?

PL 2, 408A

だがお前は、この女の信仰を、彼女が律法を軽んじたところのその信仰として立てようとするのだ。しかし、いまだいかなる神も知らず、いまだ新しい律法へと入信してもいない女が、自分がなお服していた律法を破ったなどということが、誰に信じられようか。そもそも、いかなる信仰によって彼女は律法を破ったのか。いかなる神を信じ、いかなる神を退けて。

Adversus Marcionem 4.20.19

19

Creatorem? Certe enim ex fide tetigit. Si ex fide Creatoris, quae alium Deum ignorabat, et quomodo legem ejus irrupit? Tam enim inrupit, si inrupit, quam ex fide Creatoris.

PL 2, 408B

創造主をか。確かに、彼女は信仰によって触れたのである。もしそれが、別の神を知らなかった創造主への信仰によるものであったなら、いかにして彼女はその方の律法を破ったのか。もし彼女が律法を破ったのだとすれば、それはまさに創造主への信仰によって破ったことになるのである。

Adversus Marcionem 4.20.20

20

Quomodo enim utrumque conveniet, ut et inruperit, et ex fide eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? Dicam.

PL 2, 408B

というのも、彼女が律法を破ったということと、まさにその律法を破るべきでなかったはずのその信仰によって破ったということ、この両方がどうして両立しようか。私が言おう。

Adversus Marcionem 4.20.21

21

Fides haec fuit primo, qua Deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum Deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret; sed ut ipsum Deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat.

PL 2, 408B

この信仰とは、まず第一に、彼女が、自分の神が生贄そのものよりも慈しみを望むと確信していたところの信仰であり、その神がキリストのうちに働いていると確信していたところの信仰であり、それによって彼女が、人間の実体のゆえに汚されうると知っていたはずの聖なる人間としてでも、預言者としてでもなく、いかなる汚れによっても穢されうるはずがないと考えていた神そのものとして、彼に触れたのである。

Adversus Marcionem 4.20.22

22

Itaque non temere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem, quae essent contaminabilia, non Deum, quem in Christo confidebat.

PL 2, 408B

こうして彼女は、律法を軽率に解釈したのではない。律法が汚されると意味していたのは、汚されうるものについてであって、彼女がキリストのうちに信じていた神についてではなかったのである。

Adversus Marcionem 4.20.23

23

Sed et illud recogitavit, ordinarium et solemnem menstrui vel partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui veniat ex officio naturae, non ex vitio valetudinis.

PL 2, 408C

さらに彼女はこうも考えたのである。律法が定めているのは、月経あるいは出産による、通常の定まった血の流出であって、それは健康上の欠陥からではなく、自然の務めから来るものである、と。

Adversus Marcionem 4.20.24

24

Illa autem ex vitio valetudinis redundabat, cui non modum temporis, sed divinae misericordiae auxilium necessarium sciebat. Atque ita potest videri legem non irrupisse, sed distinxisse. Haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum.

PL 2, 408C

ところが彼女の場合は、健康上の欠陥から溢れ出ていたものであり、彼女はそれには、期間の定めではなく、神の慈しみの助けこそが必要であると知っていた。かくして彼女は、律法を破ったのではなく、むしろ区別したのだと見ることができよう。これこそが、理解をすらもたらした信仰なのである。

Adversus Marcionem 4.20.25

25

Nisi credideritis, inquit (Is. VII), non intelligetis. Hanc fidem probans Christus ejus foeminae, quae solum credebat Creatorem, ejus fidei se Deum respondit, quam probavit.

PL 2, 408C

「汝らが信じなければ、理解しないであろう」とある(イザヤ7章)。この女の信仰――創造主のみを信じていたその信仰――を、キリストは是認しつつ、自らを、彼が是認したその信仰にふさわしい神として応じたのである。

Adversus Marcionem 4.20.26

26

Nec illud omittam, quod dum tangitur vestimentum ejus, utique corpori, non phantasmati, inditum corpus quoque demonstrabatur; non quasi jam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem.

PL 2, 409A

さらに、これも見過ごすまい。彼の衣が触れられたとき、その衣はもちろん肉体に――幻にではなく――着せられていたのであるから、肉体そのものもまた示されていたのである。すでにこの問題を蒸し返そうというのではないが、これがいま論じている問いに合致するからである。

Adversus Marcionem 4.20.27

27

Si enim non erat veritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res vacua, non posset. Qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo voluisset? Ut aemulus legis mentiebatur, qui non vere polluebatur.

PL 2, 409A

というのも、もし肉体の実在がなかったのなら、幻というものは、それが空虚なものである以上、決して汚されえなかったはずだからである。それゆえ、実体の空虚さゆえに汚されえない者が、いったいどうして望んだりしようか。律法への対抗心からそうしたのだと言うなら、それは、実際には汚されてもいないのに、そのふりをしていたことになろう。