テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput XXIV 第XXIV章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 355A · 26 sectiones

Adversus Marcionem 3.24.1

1

Imo, inquis, spero ab illo quod et ipsum faciat ad testimonium diversitatis regnum Dei aeternae et coelestis possessionis.

PL 2, 355A

「それどころか、わたしは彼からも、まさに両者の違いの証しとして、神の王国、すなわち永遠にして天上の所有たる王国が与えられることを望んでいる」とお前は言う。

Adversus Marcionem 3.24.2

2

Caeterum, vester Christus pristimum statum Judaeis pollicetur, ex restitutione terrae, et post decursum vitae, apud inferos in sinu Abrahae refrigerium. Deum optimum! si reddit placatus, quod et abstulerat iratus.

PL 2, 355B

「しかし、諸君のキリストは、地の回復によってユダヤ人に元の状態を約束し、また人生の道のりを終えたのちには、冥界において、アブラハムの懐における安らぎを約束するではないか。至善の神とは! 怒って奪ったものを、宥められて返すというのなら」。

Adversus Marcionem 3.24.3

3

O Deum tuum qui et caedit et sanat, condit mala et facit pacem! O Deum etiam ad inferos usque misericordem! Sed de sinu Abrahae suo tempore.

PL 2, 355B

「おお、打ちのめしながら癒し、災いを造りながら平和をもたらす、お前の神とは! おお、冥界にまでも及ぶ慈しみ深い神とは!」しかしアブラハムの懐については、しかるべき時に論じよう。

Adversus Marcionem 3.24.4

4

De restitutione vero Judaeae, quam et ipsi Judaei, ita ut describitur, sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in Ecclesiam, et habitum et fructum ejus spiritaliter competat, et longum est persequi, et in alio opere digestum, quod inscribimus, De spe fidelium; et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de coelesti promissione sit quaestio.

PL 2, 355B

しかしユダヤの回復については――ユダヤ人自身も、記されているとおりにこれを望んでおり、地名や地方の名によって導かれているのだが――寓意による解釈がどのようにキリストと教会に、またその状態と実りに霊的に適合するかを論じるのは長い作業となるし、これはすでに我々が『信徒の希望について』と題する別の著作にまとめてある。また今のところそれは無用でもある。というのも、ここで問題となっているのは地上の約束ではなく、天上の約束についてだからである。

Adversus Marcionem 3.24.5

5

Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum; sed ante coelum, sed alio statu; utpote post resurrectionem in mille annos, in civitate divini operis Hierusalem coelo delata, quam et Apostolus matrem nostram sursum designat, et politeuma nostrum, id est, municipatum in coelis esse pronuntians, alicui utique coelesti civitati eum deputat.

PL 2, 355B

実に我々も、王国が地上において我々に再び約束されていることを認める。しかしそれは天に先立ち、また別の在り方によってである。すなわち復活ののち、千年の間、神の御業になる都市、天から降されたエルサレムにおいてである。使徒はこの都市を我々の母として上に置き、また我々の「ポリテウマ」――すなわち市民権――が天にあると宣べて、それを確かに何らかの天上の都市に帰属させている。

Adversus Marcionem 3.24.6

6

Hanc et Ezechiel novit (Ezech. XLVIII), et apostolus Joannes vidit (Apoc. XII), et qui apud fidem nostram est, novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante repraesentationem ejus conspectu futuram in signum praedicarit.

PL 2, 355C

この都市はエゼキエルも知っており(エゼキエル48)、使徒ヨハネもこれを見た(黙示録12)。そして我々の信仰のうちにある新しい預言の言葉もこれを証しし、この都市の現れに先立って、その似姿がしるしとして目に見える形で現れるであろうことをも予告していた。

Adversus Marcionem 3.24.7

7

Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat enim, ethnicis quoque testibus, in Judaea per dies quadraginta matutinis momentis civitatem de coelo pependisse, omni meoniorum habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo nullam.

PL 2, 356A

実に、これは最近、東方への遠征によって成就した。異教徒たちも証人となって明らかなとおり、ユダヤにおいて四十日の間、朝ごとの時刻に、都市が天から懸かっているのが見られ、日が進むにつれてその城壁のあらゆる姿が消え去っていき、また他の時には、近づいてみると何一つ無かったのである。

Adversus Marcionem 3.24.8

8

Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis, et refovendis omnium bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus, vel amisimus, a Deo prospectam.

PL 2, 356A

この都市を、我々は言う――復活における聖徒たちを迎え入れ、あらゆる善きもの、すなわち霊的な富の豊かさによって彼らを憩わせるために、この世において我々が蔑んだか、あるいは失ったものへの代償として、神によってあらかじめ備えられたものである、と。

Adversus Marcionem 3.24.9

9

Siquidem et justum, et Deo dignum, illic quoque exultare famulos ejus, ubi sunt et afflicti in nomine ipsius.

PL 2, 356A

実に、その僕たちが、御名のゆえに苦しめられたその同じ場所において喜び躍るということは、正しくもあり、神にふさわしいことでもあるからである。

Adversus Marcionem 3.24.10

10

Haec ratio regni terreni, post cujus mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et judicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in coeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.

PL 2, 356B

これが地上の王国の理法である。その千年ののち――この期間のうちに、功績に応じて早く、あるいは遅く甦る聖徒たちの復活が完結する――そのとき世界の破壊と審判の火が成し遂げられ、我々は瞬く間に天使的な実体へと変えられ、すなわちかの不朽の上着を纏うことによって、天上の王国へと移されるのである。この王国については、いま――あたかも創造主のもとでは予告されていなかったかのように、それゆえこれを初めて、そして唯一啓示した別の神のキリストを証するものであるかのように――このように論じられている。

Adversus Marcionem 3.24.11

11

Disce jam hinc illud et praedicatum a Creatore, et sine praedicatione credendum apud Creatorem.

PL 2, 356B

さあ、これによって学ぶがよい――それは創造主によっても予告されていたのであり、たとえ予告がなくとも、創造主のもとでこそ信じられるべきものである、ということを。

Adversus Marcionem 3.24.12

12

Quid tibi videtur, cum Abrahae semen, post primam promissionem, qua in multitudinem arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur; nonne et terrenae et coelestis dispositionis auspicia sunt?

PL 2, 356B

アブラハムの子孫が、砂の数のごとくにと約束される最初の約束ののち、星々にも似たものとして定められているとき、お前にはどう思われるか。これは地上の、そして天上の配剤の両方の予兆ではないか。

Adversus Marcionem 3.24.13

13

Cum Isaac benedicens Jacob filium suum: Det, ait (Gen. XXVII, 28), tibi Deus de rore coeli, et de opimitate terrae; nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? Denique animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius.

PL 2, 356C

イサクがその子ヤコブを祝福して、「神が天の露と地の豊かさとから汝に与えたまわんことを」(創世記27:28)と言うとき、これらは双方の恵みの実例ではないか。さらに、ここではこの祝福そのものの構成もまた注目されねばならない。

Adversus Marcionem 3.24.14

14

Nam circa Jacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi figura est, id est nostri, prima promissio coelestis est roris; secunda, terrenae opimitatis.

PL 2, 356C

というのも、ヤコブについては――彼はまさしく後に生まれ、より優先された民、すなわち我々の予型であるが――最初の約束は天の露についてであり、第二の約束は地の豊かさについてだからである。

Adversus Marcionem 3.24.15

15

Nos enim primo ad coelestia invitamur, cum a saeculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi. Et evangelium vestrum quoque habet: Quaerite primum regnum Dei, et haec adjicientur vobis (Luc. XII, 31).

PL 2, 357A

我々はまず天上のことへと招かれる、この世から引き離されるときに。そしてそのようにして、後になって地上のものをも得ることが見出されるのである。諸君の福音書にもこうある。「まず神の王国を求めよ。そうすればこれらのものは汝らに加えて与えられるであろう」(ルカ12:31)。

Adversus Marcionem 3.24.16

16

Caeterum, ad Esau promittit benedictionem terrenam, et subjicit coelestem: De opimitate terrae, dicens (Gen. XXVII, 39), erit inhabitatio tua, et a rore coeli.

PL 2, 357A

他方、エサウには地上の祝福を約束し、天上の祝福をこれに付け加える。「地の豊かさより」と言い(創世記27:39)、「汝の住まいはあり、また天の露より」と。

Adversus Marcionem 3.24.17

17

Judaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem, postea ad coelestia per Evangelium credendo deducitur.

PL 2, 357A

実に、ユダヤ人の配剤はエサウのうちに予型を持つ。エサウは、生まれにおいては先であり、愛情においては後である子らの類に属し、律法によって地上の善きものに浸された後、福音によって信じることを通して天上のものへと導かれるのである。

Adversus Marcionem 3.24.18

18

Cum vero Jacob (Gen. XXVIII) somniat scalas obfirmatas in terra ad coelum, et angelos alios ascendentes, et alios descendentes, innixum desuper Dominum, temere si forte interpretabimur, scalis his iter ad coelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, Domini constitutum esse judicio.

PL 2, 357A

しかしヤコブが(創世記28)、地に固定され天にまで至る梯子を夢に見、天使たちのある者は昇り、ある者は降り、主がその上にもたれておられるのを見たとき――もし我々が大胆にもこれを解釈してよいならば――この梯子によって天への道が示されているのであり、ある者たちはそこを通って至り着き、ある者たちはそこから落ちる、それが主の裁きによって定められているのだ、と言えよう。

Adversus Marcionem 3.24.19

19

Cur autem ut evigilavit, et primum loci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem somnii? Cum enim dixisset: Quam terribilis est locus iste! non est, inquit, aliud, sed aedes Dei, et haec porta coeli.

PL 2, 357B

だが、なぜ彼は目覚めて、まずその場所の恐ろしさに打たれながらも、夢の解釈へと向き直るのか。実に彼が「この場所はいかに恐ろしいことか」と言ったとき、彼は「これはほかでもない、神の家であり、これは天の門である」と言っているからである。

Adversus Marcionem 3.24.20

20

Christum Dominum enim viderat, templum Dei, et portam eumdem, per quem aditur coelum. Et utique portam coeli non nominasset, si coelum non aditur apud Creatorem.

PL 2, 357B

実に彼は主キリストを見ていたのであり、神の神殿であり、また同じ方をこそ、それを通して天に至る門として見たのである。もし創造主のもとで天に至ることができないのであれば、彼は決してそれを天の門とは名づけなかったはずである。

Adversus Marcionem 3.24.21

21

Sed est et porta quae recipit, et quae perducit, strata jam a Christo; de quo Amos (Amos, IX, 6): Qui aedificat in coelum ascensum suum; utique non sibi soli, sed et suis qui cum illo erunt, et, Circumdabis enim illos tibi, inquit (Is. XLIX, 18), tanquam ornamentum sponsae.

PL 2, 357B

しかしまた、迎え入れ、そして通し導く門もある。それはすでにキリストによって敷き固められたものである。アモスはこの方について言う(アモス9:6)「その天への上りを建てる方」。これは確かに彼自身のためだけではなく、彼と共にいるであろう彼の者たちのためでもある。また「汝は彼らを汝自身にまとうであろう」と言われている(イザヤ49:18)「花嫁の飾りのように」。

Adversus Marcionem 3.24.22

22

Ita per illum ascensum ad coelestia regna tendentes, miratur Spiritus dicens (Is. XXXI, 5; LX, 8): Volant velut qui sunt milvi. Ut nubes volant et velut pulli columbarum ad me; scilicet simpliciter ut columbae.

PL 2, 357C

このように、あの上りによって天上の王国へと向かう我々を見て、霊は驚嘆して言う(イザヤ31:5、60:8)「彼らは鳶であるかのように飛ぶ。雲のように飛び、鳩の雛のようにわたしのもとへと」――すなわち、単に鳩のようにということである。

Adversus Marcionem 3.24.23

23

Auferemur enim in nubibus obviam Domino, secundum Apostolum (I Thess, IV, 17) (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum Danielem (cap. VII), et ita semper cum Domino erimus, eatenus dum et in terra et in coelo qui ob utriusque promissionis ingratos, ipsa elementa etiam testatur (Is. I, 2): Audi coelum, et in aures percipe terra.

PL 2, 358A

実に我々は、使徒によれば(一テサロニケ4:17)雲の中に取り去られて主を迎えるであろう――すなわちダニエルによれば(第7章)雲に乗って来られるかの人の子のことである――そしてこのようにして我々は常に主と共にいるであろう。それは地においても天においてもそうであり、双方の約束に対して恩知らずである者たちに対しては、まさにその元素そのものが証しをする。(イザヤ1:2)「天よ聞け、地よ耳を傾けよ」と。

Adversus Marcionem 3.24.24

24

Et ego quidem, etiamsi nullam spei coelestis manum mihi toties Scriptura porrigente, satis haberem hujus quoque promissionis praejudicium, quod jam terrenam gratiam teneam, exspectarem aliquid et de coelo, a Deo coeli, sicut et terrae ita crederem Christum sublimiora pollicentem, ejus esse qui et humiliora promiserat, qui experimenta majorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi si forte regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, coelestis vero per ipsum Deum annuntiaretur.

PL 2, 358A

そして私自身については、たとえ聖典が幾度も私に天の希望の手を差し伸べていることがなかったとしても――すでに地上の恩寵を保持しているというそのことだけからでも――この約束についても十分な予断を持ちえたであろう。すなわち、地についてと同様に、天についても、天の神から何かを期待したであろうし、より崇高なものを約束するキリストは、より謙遜なものをも約束した方に属するのだと信じたであろう。その方はより大いなるものの証しを小さきものから示していたのであり、この前代未聞の王国の告知をおそらくキリストひとりのために留め置いていたのである。それは、僕たちを通しては地上の栄光が、しかし天上の栄光は神御自身によって告げ知らされるためであった。

Adversus Marcionem 3.24.25

25

At tu hinc quoque alium argumentaris Christum, quod regnum novum annuntiet. Prius est, aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito dubitem de fide tantae promissionis, quam sperandam dicis, imo ante omnia est, ut quem coelestia praedicas repromittere aliquod, coelum probes ejus.

PL 2, 358B

しかしお前は、これによってもまた、新しい王国を告げ知らせるという理由から、別のキリストを論じ立てる。まずお前は、何らかの恵み深さの実例を示すべきである。さもなくば私は、お前が望むべきだと言うこれほど大きな約束の信頼性を、当然にも疑うことになろう。いや、それどころか何よりもまず、お前が天上のことを約束すると説くその方について、その方の天を証明すべきである。

Adversus Marcionem 3.24.26

26

At nunc vocas ad coenam, nec domum ostendis: allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus tuus coeleste regnum repromittit, non habens coelum, quomodo et hominem praestitit, non habens carnem? O phantasma inane, praestigia magna etiam promissionis!

PL 2, 358B

しかし今、お前は宴に招きながら、家を示しはしない。王国を主張しながら、宮殿を指し示しはしない。それとも、お前のキリストは天を持たぬまま天上の王国を約束するというのか――ちょうど肉を持たぬまま人間としての姿を示したのと同じように。おお、空しい幻よ、約束においてすら大いなる幻惑よ!