テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput VII 第VII章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 329B · 19 sectiones

Adversus Marcionem 3.7.1

1

Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Judaeo, rationem quoque errorum ejus, a quo ducatum mutuatus, in hac argumentatione, caecus a caeco in eamdem decidit foveam.

PL 2, 329B

さあ異端者よ、望むならユダヤ人自身と共に、ついでのことながら学ぶがよい——彼がこの論証において導きを借りた、その者〔ユダヤ人〕の誤りの理由をも。盲人が盲人によって、同じ穴に落ち込んだのである。

Adversus Marcionem 3.7.2

2

Duos dicimus Christi habitus, a Prophetis demonstratos, totidem adventus ejus praenotasse: unum in humilitate, utique primum; cum (Is. XLIII, 7 et seq.) tanquam ovis ad victimam deduci habeat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, ita non aperiens os suum; nec adspectu quidem honestus.

PL 2, 329B

我々はこう言う。預言者たちによって示されたキリストの二つの姿は、それだけの数の到来をあらかじめ標していた、と。一つは卑しさにおいてであり、これがまさに第一の到来である。すなわち(イザヤ43:7以下)、彼は屠り場に引かれる羊のように、また毛を刈る者の前で声を出さぬ小羊のように、口を開くこともなく、その容貌も麗しくはなかった。

Adversus Marcionem 3.7.3

3

Annuntiavimus enim, inquit, de illo; sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti; et non est species ejus, neque gloria.

PL 2, 329C

「我々は彼について告げ知らせた」と〔預言者は〕言う。「彼は幼子のように、乾いた地における根のようであった。彼には麗しい姿もなく、栄光もない」と。

Adversus Marcionem 3.7.4

4

Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem; sed species ejus inhonorata, deficiens citra filios hominum; homo in plagit, et sciens ferre infirmitatem, ut (Is. LIII, 14) positus a Patre in lapidem offensionis et petram scandali; minoratus (Ps. VIII, 6) ab eo modicum citra angelos; vermem se pronuntians (Ps. XXI, 6), et non hominem; ignominiam hominis, et nullificamen populi.

PL 2, 329C

「そして我々は彼を見たが、彼には麗しい姿も美しさもなかった。その姿は辱められ、人の子らにも及ばぬまでに衰えていた。打たれた人であり、病弱を負うことを知る者であった」と。それゆえ(イザヤ53:14)彼は父によって、つまずきの石、妨げの岩として置かれ、(詩篇8:6)天使たちよりいくらか低くされ、(詩篇21:6)自らを虫であって人ではないと告げ、人の恥辱、民の蔑みとされたのである。

Adversus Marcionem 3.7.5

5

Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo; cum fiet jam non lapis offensionis, nec petra scandali; sed lapis summus angularis, post reprobationem assumptus, et sublimatus in consummationem templi, Ecclesiae scilicet; et petra sane illa, apud Danielem (c. II), de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret.

PL 2, 330A

これら卑しさのしるしは第一の到来にふさわしく、崇高さのしるしは第二の到来にふさわしい。その時にはもはやつまずきの石でも妨げの岩でもなく、退けられた後に取り上げられ、神殿——すなわち教会——の完成のために高く上げられる隅の親石となるのである。まさしくあの岩、ダニエル書(第2章)において山から切り出され、世俗の諸王国の像を打ち砕き、粉々にする岩がそれである。

Adversus Marcionem 3.7.6

6

De quo secundo adventu idem prophetes (Dan, VII, 13): Et ecce cum nubibus coeli tanquam filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, et aderat in conspectu ejus: et qui assistebant, adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera, et omnis gloria famulabunda; et potestas ejus usque in aevum, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non vitabitur.

PL 2, 330A

この第二の到来について、同じ預言者は(ダニエル7:13)こう言う。「見よ、人の子のような者が天の雲と共に来た。彼は日の老いたる者のもとまで進み来て、その前に立った。すると侍する者たちが彼を連れて来て、彼に王の権能が与えられ、地のすべての民が種族ごとに、あらゆる栄光が彼に仕えることとなった。その権能は世々にわたって奪われることなく、その王国は滅びることがない」と。

Adversus Marcionem 3.7.7

7

Tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem, et decorem indeficientem supra filios hominum. Tempestivus enim, inquit (Ps. XLIV, 3), decore citra filios hominum; effusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aevum.

PL 2, 330B

その時には、人の子らにまさる誉れある姿と、尽きることのない美しさとを持つことになる。すなわち(詩篇44:3)「汝は人の子らにまさって、時宜にかなう美しさを備えている。恵みは汝の唇に注がれた。それゆえ神は世々にわたって汝を祝福された」とあるとおりである。

Adversus Marcionem 3.7.8

8

Accingere ensem super femur tuum, potens, tempestivitate tua et pulchritudine tua; cum et Pater, posteaquam (Ps. VIII, 6) diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum, et subjiciet omnia sub pedibus ejus.

PL 2, 330B

「力ある者よ、汝の腿に剣を帯びよ、汝の時宜にかなう麗しさと美しさとをもって」と。父は(詩篇8:6)彼を天使たちよりいくらか低くされた後、栄光と誉れとをもって彼に冠を授け、万物を彼の足の下に従わせるであろう。

Adversus Marcionem 3.7.9

9

Tunc et (Zach. XII, 10) cognoscent eum, qui compugerunt; et caedent pectora sua tribus ad tribum; utique quod retro non agnoverunt cum in humilitate conditionis humanae constitutum.

PL 2, 330B

その時には(ゼカリヤ12:10)、彼を突き刺した者たちも彼を認め、部族ごとに部族に対して自分たちの胸を打つであろう。というのも、彼が人間としての卑しい境遇に置かれていたとき、彼らはかつて彼を認めなかったからである。

Adversus Marcionem 3.7.10

10

Et homo est, inquit Hieremias (Jerem. XVII, 9); et quis cognoscet illum? quia et, Nativitatem ejus, inquit Isaias (Is. LIII, 8), quis enarrabit?

PL 2, 330C

「彼は人である」とエレミヤは言う(エレミヤ17:9)。「誰が彼を知ろうか」と。イザヤもまた(イザヤ53:8)「彼の誕生を誰が語り伝えようか」と言っている。

Adversus Marcionem 3.7.11

11

Sic et apud Zachariam (Zach. III), in persona Jesu, imo et in ipsius hominis sacramento verus summus sacerdos Patris Christus Jesus, duplici habitu in duos adventus deliniatur.

PL 2, 330C

かくしてゼカリヤ書においても(ゼカリヤ3章)、イエスという人物のもとに——それどころか、その人自身の秘義のうちに——父の真の大祭司であるキリスト・イエスが、二つの姿によって二度の到来のもとに描き出されている。

Adversus Marcionem 3.7.12

12

Primo, sordidis indutus, id est, carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Judae traditoris, ne dicam etiam post baptisma tentator.

PL 2, 330C

第一には、汚れた衣を纏っている——すなわち、受苦し死すべき肉の卑しさである。その時、悪魔も彼に敵対していた。すなわち裏切り者ユダを唆した張本人であり、さらに言えば洗礼の後にも彼を試みた誘惑者であった。

Adversus Marcionem 3.7.13

13

Dehinc (Zach. III, 5), despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere, et mitra, et cidari munda, id est, secundi adventus gloria et honore.

PL 2, 331A

次に(ゼカリヤ3:5)、かつての汚れを脱がされ、長い衣と頭飾りと清いかぶり物とで飾られる——すなわち、第二の到来における栄光と誉れである。

Adversus Marcionem 3.7.14

14

Si enim (Levit. XVI) et duorum hircorum qui jejunio offerebantur faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant?

PL 2, 331A

もし私が(レビ記16章)断食の日に捧げられた二匹の雄山羊についても解釈を試みるなら、あれらもまた、キリストの二重の位を予型しているのではないだろうか。

Adversus Marcionem 3.7.15

15

Pares quidem atque consimiles propter eumdem Dominum conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habeat, a quibus et laesus est.

PL 2, 331A

それらは等しく、たがいによく似ている。同一の主の姿を表すからであり、彼は別の形で来ることはないのであって、自分を傷つけた者たちからも認められるはずだからである。

Adversus Marcionem 3.7.16

16

Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus, et consputatus, et convulsus, et compunctus a populo extra civitatem abjiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis.

PL 2, 331A

そのうちの一匹は緋色の布をまとわされ、呪われ、唾を吐きかけられ、引き裂かれ、突き刺され、民によって都の外へ滅びのために追いやられた。主の受難のしるしを明らかに帯びた姿である。

Adversus Marcionem 3.7.17

17

Alter vero pro delictis oblatus, et sacerdotibus templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua, delictis omnibus expiatis, sacerdotes templi spiritalis, id est Ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, jejunantibus caeteris a salute.

PL 2, 331A

もう一匹は罪のために捧げられ、神殿の祭司たちの食物として与えられた。これは第二の現れのしるしを示すものであり、これによって、あらゆる罪が贖われたのち、霊的な神殿すなわち教会の祭司たちが、主の恩寵の分け前にいわば肉としてあずかる一方、他の者たちは救いから断食させられたままとなる、ということが示された。

Adversus Marcionem 3.7.18

18

Igitur, quoniam primus adventus, et plurimum figuris obscuratus, et omni inhonestate prostratus canebatur; secundus vero et manifestus, et Deo condignus; idcirco, quem facile et intelligere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum.

PL 2, 331B

かくして、第一の到来は多くの予型によって曖昧にされ、あらゆる不名誉に打ち伏せられた姿で歌われていたのに対し、第二の到来は明白であり、神にふさわしいものであった。それゆえ、容易に理解し信じることのできるほう——すなわち誉れと栄光のうちにある第二の到来——だけを見つめていた者たちは、より曖昧な、少なくともよりふさわしからぬほう、すなわち第一の到来について、当然のように欺かれたのである。

Adversus Marcionem 3.7.19

19

Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse venturum.

PL 2, 331B

かくして今日に至るまで、彼らは自分たちのキリストが来たことを否定している。彼が崇高さのうちに来なかったからであるが、それは、彼が卑しさのうちにも来るはずであったことを彼らが知らないからにほかならない。