Adversus Marcionem 4.1.1
Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi Marcionis ad ipsum jam Evangelium ejus provocamus, quod interpolando suum fecit.
PL 2, 358C不敬にして瀆聖的なマルキオンのあらゆる主張とあらゆる道具立てを、我々はいまや彼自身の福音書に突きつける。彼が手を入れて自分のものにしたその福音書に。
Adversus Marcionem 4.1.2
Et ut fidem instrueret, dotem quamdam commentatus est illi, opus ex contrarietatum oppositionibus, Antitheses cognominatum, et ad separationem Legis et Evangelii coactum, qua duos Deos dividens, proinde diversos, alterum alterius Instrumenti, vel (quod magis usui est dicere) Testamenti; ut exinde Evangelio quoque secundum antitheses credendo patrocinaretur.
PL 2, 358Cそして、〔その福音書への〕信を組み立てるために、彼はこの福音書のためにある種の持参財を工夫して案出した。対立するものどうしの対置から成る一著作であり、『アンティテセイス』と名付けられ、律法と福音の分離へと絞り込まれたものである。それによって彼は二人の神を分かち、それゆえに異なる二柱とした――一方は一方の文書、すなわち(より普通に言うならば)契約の神であり、他方は他方のそれの神である。そこからさらに、『アンティテセイス』に従って信じられるべきものとされた福音書にも、後ろ盾を与えようとしたのである。
Adversus Marcionem 4.1.3
Sed et istas proprio congressu cominus, id est, per singulas injectiones Pontici cecidissem, si non multo opportunius in ipso et cum ipso Evangelio, cui procurant, retunderentur.
PL 2, 361Bしかし、それらの対立命題についても、私自身の直接の攻防によって、すなわちポントスの男の突き出す一つ一つの言い分に応じて、打ち倒すこともできたであろう。だが、それらが仕えているまさにその福音書そのものにおいて、その福音書とともに論駁するほうが、はるかに好都合であった。
Adversus Marcionem 4.1.4
Quamquam tam facile est praescriptive occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant nostrae jam antitheses adversus Marcionem.
PL 2, 361Bとはいえ、抗弁によってこれに迎え撃つのはいとも容易い。私がそれらを受け入れたことにしても、正当と認めたとしても、我々に有利だと言ったとしても構わないほどに。そうすればなおのこと、いまやマルキオンに対して我々のものとなったその『アンティテセイス』こそが、その著者自身の盲目のゆえに恥じ入ることになるからである。
Adversus Marcionem 4.1.5
Atque confiteor alium ordinem decucurrisse in veteri dispositione apud Creatorem, alium in nova apud Christum.
PL 2, 361Bそして私は認める。創造主のもとでの古い配剤においては一つの秩序が進み、キリストのもとでの新しい配剤においては別の秩序が進んだことを。
Adversus Marcionem 4.1.6
Non nego distare documenta eloquii, praecepta virtutis, legis disciplinas; dum tamen tota diversitas in unum et eumdem Deum competat; illum scilicet a quo constat dispositam, sicut et praedicatam.
PL 2, 361B言葉の証しも、徳の教訓も、律法の教えも、互いに異なることを私は否定しない。ただしこの相違のすべてが、一なる同じ神へと帰することを条件としてである。すなわち、それを配剤したのも、それを予め宣べ伝えたのも、同じ方であることが明らかなのである。
Adversus Marcionem 4.1.7
Olim concionatur Isaias (Is. II, 3), prodituram ex Sion legem, et sermonem Domini ex Hierusalem: aliam utique legem, aliumque sermonem.
PL 2, 361Cかつてイザヤは、シオンから一つの法が出て、主の言葉がエルサレムから出ることを宣べ伝えた(イザヤ2:3)。当然それは、別の法であり、別の言葉である。
Adversus Marcionem 4.1.8
Denique: Judicabit, inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum; scilicet non unius gentis Judaeorum, sed nationum, quae per novam legem Evangelii et novum sermonem Apostolorum judicantur et traducuntur apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque exinde concidunt machaeras suas in aratra; et sibynas, quod genus venabulorum est, in falces, id est, feros et saevos quondam animos convertunt in sensus probos, et bonae frugis operarios.
PL 2, 361C実に「彼は諸国民のあいだで裁き、多くの民を咎め立てるであろう」と〔イザヤは〕言う。すなわち、ユダヤという一つの民族のことではなく、諸国民のことである。彼らは、福音という新しい法と使徒たちの新しい言葉とによって、以前の誤りについて自分自身のうちで裁かれ、咎め立てられる。信じるやいなや、彼らはそこから剣を鋤に打ち直し、狩猟槍の一種であるシビュナを鎌に――すなわち、かつては獰猛で凶暴であった心を、正しい思いへと、良い実りをもたらす働き手へと、造り変えるのである。
Adversus Marcionem 4.1.9
Et rursus (Is. LI, 4): Audite me, audite me, populus meus; et reges auribus intendite in me, quoniam lex prodibit a me, et judicium meum in lucem nationum, quo judicaverat atque decreverat nationes quoque illuminandas per Evangelii legem atque sermonem.
PL 2, 361Cそしてまた〔彼は〕「私に聞け、私に聞け、わが民よ。もろもろの王たちよ、私に耳を傾けよ。なぜなら、法は私から出て、私の裁きは諸国民の光となるからである」と言う(イザヤ51:4)。これによって彼は、諸国民もまた福音の法と言葉とによって照らされるべきことを、あらかじめ裁き定めていたのである。
Adversus Marcionem 4.1.10
Haec erit lex apud David invituperabilis, qua perfecta, convertens animas, utique ab idolis ad Deum. Hic erit et sermo, de quo idem Isaias (Is. X, 23): Quoniam, inquit, decisum sermonem faciet Dominus in terra.
PL 2, 362Aこれこそが、ダビデのもとにある、非難されるところのない法であろう。それは完全であって、魂を――まさに偶像から神へと――向け変えるものである。これはまた、かの言葉でもある。同じイザヤが「主は地上において、切り詰められた言葉をなされるであろう」と言っているとおりである(イザヤ10:23)。
Adversus Marcionem 4.1.11
Compendiatum est enim Novum Testamentum, et legis laciniosis oneribus expeditum. Sed quid pluribus? cum manifestius, et luce ipsa clarius novatio praedicetur a Creatore per eumdem (Is. XLIII, 18): Ne rememineritis priorum, et antiqua ne cogitaveritis.
PL 2, 362Aというのも、新しい契約は圧縮されたものであり、律法の煩雑な重荷から解き放たれているからである。だが、これ以上何を言う必要があろうか。刷新は創造主によって、同じ預言者を通して、いっそう明らかに、光そのものよりも明るく宣べ伝えられているのだから。「かつてのことを思い出すな、昔のことを思うな」(イザヤ43:18)。
Adversus Marcionem 4.1.12
Vetera transierunt, nova oriuntur. Ecce facio nova, quae nunc orientur. Idem per Hieremiam (Ierem. IV, 3): Novate vobis novamen novum, et ne severitis in spinas, et circumcidimini praeputia cordis vestri; et alibi (Ierem. XXXI, 31): Ecce veniunt dies, dicit Dominus, et perficiam domui Jacob et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua arripui dispositionem eorum, ad educendos eos de terra Aegypti.
PL 2, 362A「古きものは過ぎ去った。新しきものが起こる。見よ、私は新しきことを行う。それはいま起ころうとしている」。同じくエレミヤを通して「汝らのために新しい新しさを新たにせよ、茨の中に種を蒔くな、汝らの心の包皮に割礼を施せ」(エレミヤ4:3)、また別の箇所では「見よ、日が来る、と主は言われる。私はヤコブの家とユダの家とに、新しい契約を成し遂げるであろう。それは、彼らをエジプトの地から導き出すために、私が彼らの配剤に手をかけたその日に、彼らの父祖たちと結んだ契約とは異なるものである」(エレミヤ31:31)。
Adversus Marcionem 4.1.13
Adeo pristinum testamentum temporale significat, dum mutabile ostendit, etiam dum aeternum de postero pollicetur.
PL 2, 362Bかくして古い契約は、時に限られたものであることを示している。それが変わりうるものであることを示しながら、なおそのあとに来るものについては永遠なるものを約束しているのである。
Adversus Marcionem 4.1.14
Nam per Isaiam (Is. LV, 3): Audite me, et vivetis, et disponam vobis testamentum; adjiciens: Sancta et fidelia David; ut id testamentum in Christo decursurum demonstraret.
PL 2, 362Bなぜなら、イザヤを通して「私に聞け、そうすれば汝らは生きるであろう。私は汝らのために契約を定めよう」、さらに「ダビデの聖なるもの、確かなもの」と付け加えているからである(イザヤ55:3)。これによって彼は、その契約がキリストにおいて実現することを示そうとしたのである。
Adversus Marcionem 4.1.15
Eumdem ex genere David secundum Mariae censum, etiam in virga ex radice Jesse processura figurate praedicabat.
PL 2, 362B同じ〔預言者〕は、マリアの系図によればダビデの家系に属する者を、エッサイの根から出る若枝のうちに、予型的にすでに予告していたのである。
Adversus Marcionem 4.1.16
Igitur si alias leges, aliosque sermones, et novas testamentorum dispositiones a Creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia potiora, et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia (Mal. I, 10-11): Non est voluntas mea in vobis, inquit Dominus, et sacrificia vestra non excipiam de manibus vestris; quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura: necesse est, omnis demutatio veniens ex innovatione, diversitatem ineat cum his quorum fit, et contrarietatem ex diversitate.
PL 2, 362Bしたがって、もし〔預言者が〕、創造主から別の法、別の言葉、契約の新しい配剤が将来あるであろうと述べ、さらに諸国民のもとで、生贄そのものについても、より優れた別の務めを定めたのだとすれば――マラキがこう言っているとおりである。「私の御旨は汝らのうちにない、と主は言われる。私は汝らの手から汝らの生贄を受け取らない。なぜなら、日の昇るところから沈むところまで、私の名は諸国民のあいだで栄光を受けており、あらゆる場所で私の名に生贄が捧げられているからである。それは清い生贄、すなわち清い良心からの単純な祈りである」(マラキ1:10-11)――あらゆる刷新から来る変化は、それがそこから生じたものとの相違に入り、そしてその相違から対立に入ることが必然なのである。
Adversus Marcionem 4.1.17
Sicut enim nihil demutatum, quod non diversum; ita nihil diversum, quod non contrarium. Ejusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex diversitate, cujus fuerit demutatio ex innovatione.
PL 2, 362Cというのも、変えられたもので相違を持たぬものはないのと同様に、相違するもので対立を持たぬものはないからである。それゆえ、相違から生じる対立もまた、刷新から生じた変化がその者に属するのと同じ者に帰せられることになる。
Adversus Marcionem 4.1.18
Qui disposuit demutationem, iste instituit et diversitatem; qui praedicavit innovationem, iste praenuntiavit et contrarietatem.
PL 2, 362C変化を取り計らった方、その方こそが相違をも定めたのである。刷新を宣べ伝えた方、その方こそが対立をも予告していたのである。
Adversus Marcionem 4.1.19
Quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum? quid antitheses exemplorum distorques adversus Creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et affectionibus ejus potes recognoscere?
PL 2, 363Aお前はなぜ、事物の相違を、諸権力の隔たりとして解釈するのか。お前はなぜ、実例の対立命題を、創造主に対して歪めるのか。それは、彼自身の感覚と情動のうちにさえ、お前が見て取ることのできるものではないか。
Adversus Marcionem 4.1.20
Ego, inquit (Deut. XXXII, 39), percutiam, et ego sanabo: Ego, inquit (I Reg. II, 6), occidam, et ego vivificabo; condens scilicet (Is. XLV, 7) mala, et faciens pacem; qua etiam soles illum mobilitatis quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae jubet, et jubentem quae prohibet.
PL 2, 363A「私は打ち、私は癒す」と〔彼は〕言う(申命記32:39)。「私は殺し、私は生かす」と〔彼は〕言う(列王記上2:6)。すなわち「わざわいを造り、平和を造る」〔方として〕(イザヤ45:7)。まさにこの点についても、お前は彼を、動揺と不安定という名のもとに非難するのを常としている――命じたことを禁じ、禁じたことを命じる者だとして。
Adversus Marcionem 4.1.21
Cur ergo non et antitheses ad naturalia reputasti contrarii sibi semper Creatoris? nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos, ex diversitatibus structum aemularum invicem substantiarum?
PL 2, 363Aそれなら、お前はなぜ、常に自己と矛盾する創造主の、自然の事物における対立命題を勘定に入れなかったのか。ポントスの人々のもとでさえ――私の思い違いでなければ――世界が、互いに競い合う実体の相違から組み立てられていることを、考え直すことすらできなかったのか。
Adversus Marcionem 4.1.22
Prius itaque debueras alium Deum luminis, alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium Legis, alium Evangelii adseverasse. Caeterum, praejudicatum est ex manifestis, cujus opera et ingenia per antitheses constant, eadem forma constare etiam sacramenta.
PL 2, 363Aしたがって、お前はまず、光の神と闇の神とを別々に定めておくべきであった。そうしてはじめて、律法の神と福音の神とを別々のものと主張することができたはずである。だが、すでに明白な事実によって先決している。すなわち、その業と性質とが対立命題によって成り立っている当の方にあっては、秘義もまた同じ形において成り立つ、ということである。