テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput XIII 第XIII章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 386B · 17 sectiones

Adversus Marcionem 4.13.1

1

Certe Evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia: certe ascendit in montem, et illic pernoctat in oratione; et utique auditur a Patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recognosce.

PL 2, 386B

確かに彼はシオンとエルサレムに平和とあらゆる善きものを福音として告げ知らせる。確かに彼は山に登り、そこで夜を徹して祈る。そして確かに彼は父に聞き入れられる。それゆえ預言者たちを繙き、その順序全体を見て取るがよい。

Adversus Marcionem 4.13.2

2

In montem excelsum , inquit Esaias (Is. XL, 9), ascende, qui evangelizas Sion; extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem. Adhuc in vigore. Obstupescebant in doctrina ejus; erat enim docens, tanquam virtutem habens (Luc. IV, 32).

PL 2, 386C

「高き山に登れ、シオンに福音を告げる者よ。力をこめて声を張り上げよ、エルサレムに福音を告げる者よ」とイザヤは言う(イザヤ40:9)。なお「力」についてである。「人々は彼の教えに驚愕した。彼は力を持つ者のように教えていたからである」(ルカ4:32)。

Adversus Marcionem 4.13.3

3

Et rursus (Is. LII, 6): Propterea cognoscet populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi Christi? Quod ego sum ipse qui loquebar .

PL 2, 386C

そしてまた(イザヤ52:6)。「それゆえ、その日に、民は我が名を知るであろう」。その名とは、キリストの名でなくて何であろうか。「語っていたのはこの私自身である」というのである。

Adversus Marcionem 4.13.4

4

Tunc enim ipse erat qui in Prophetis loquebatur, Sermo, Filius Creatoris: «Adsum, dum hora est, in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, evangelizans bona.» Item Naum (Nah. I, 15) ex duodecim: Quoniam ecce veloces pedes in monte evangelizantis pacem.

PL 2, 386C

なぜなら、そのとき預言者たちのうちで語っていたのは彼自身、すなわち言葉、創造主の子であったからである。「私は、時のあるうちに、山々に臨んでいる。平和の知らせを福音として告げる者として、善きことを福音として告げる者として」。同様に十二小預言者のひとりナホムも(ナホム1:15)。「見よ、平和を福音として告げる者の、山における速き足を」と。

Adversus Marcionem 4.13.5

5

De voce autem nocturnae orationis ad Patrem, manifeste Psalmus (Ps. XXI, 2): Deus meus, clamabo per diem, et exaudies; et nocte, et non in vanitatem mihi; et alibi, de loco et voce eadem, Psalmus (Ps. III, 4): Voce mea ad Dominum exclamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.

PL 2, 387A

父への夜の祈りの声については、詩篇が明白に語っている(詩篇21:2)。「わが神よ、私は昼のあいだに叫ぶ、そして汝は聞き入れたもう。夜にもまた、私にとって空しくはない」と。また別の箇所でも、同じ場所と声について、詩篇は言う(詩篇3:4)。「私は声をあげて主に叫んだ、すると主はその聖なる山から私に聞き入れたもうた」と。

Adversus Marcionem 4.13.6

6

Habes nominis repraesentationem, habes actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum Patris; habes Christum Prophetarum. Cur autem duodecim Apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum?

PL 2, 387A

お前はこうして名の表明を持ち、福音を告げる行為を持ち、山という場所を持ち、夜という時を持ち、声の響きを持ち、父の聞き入れを持つ。お前は預言者たちのキリストを持つのである。ところで、なぜ彼は十二人の使徒を選んだのであり、他のいかなる数でもなかったのか。

Adversus Marcionem 4.13.7

7

Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum vocibus Prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum?

PL 2, 387A

実に、私はこのことからも、我がキリストが、預言者たちの言葉によってのみならず、事実の論証によっても予告されていたことを解き明かすことができるのではないか。

Adversus Marcionem 4.13.8

8

Hujus enim numeri figuras apud Creatorem deprehendo: Duodecim fontes Elim (Num., XXXIII); et, Duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis (Exod., XXVIII); et, Duodecim lapides ab Jesu de Jordane electos (Jos., IV) et in arcam testamenti conditos.

PL 2, 387A

なぜなら、私はこの数の予型を創造主のもとに見出すからである。エリムの十二の泉(民数記33章)、アロンの祭司の衣にある十二の宝石(出エジプト28章)、そしてヨシュアがヨルダン川から選び出し(ヨシュア記4章)、契約の箱の中に納めた十二の石である。

Adversus Marcionem 4.13.9

9

Totidem enim Apostoli portendebantur; proinde ut fontes et amnes, rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem Nationum; sicut et per Esaiam (Is., XLIII, 20): Ponam in terra inaquosa flumina; proinde ut gemmae, illuminaturi sacram Ecclesiae vestem, quam induit Christus pontifex Patris; proinde ut et lapides, solidi fide, quos de lavacro Jordanis Jesus verus elegit, et in sacrarium testamenti sui recepit.

PL 2, 387B

まさに同数の使徒たちが予め示されていたのである。あたかも泉や川のように、以前は乾き、知識を欠いて荒れ果てていた諸国民の世界を潤すべき者たちとして。イザヤを通しても(イザヤ43:20)「私は水なき地に川を置く」とあるとおりである。あたかも宝石のように、教会の聖なる衣を輝かせるべき者たちとして――父の大祭司たるキリストがその衣をまとうのである。あたかも石のように、信仰において堅固な者たちとして――真のイエスがヨルダンの洗いから選び出し、自らの契約の聖所に受け入れたのである。

Adversus Marcionem 4.13.10

10

Quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? Non potest simpliciter factum ab illo quid videri, quod potest videri non simpliciter factum a meo. Ejus erit res, apud quem invenitur rei praeparatura.

PL 2, 387B

これほどのことが、数の弁護に関して、マルキオンのキリストに当てはまるだろうか。私のキリストによってなされたことが単純な偶然ではないと見なされうる以上、彼によってなされたことも単純な偶然だったとは見なされえない。事柄は、その事柄への予めの備えが見出される方にこそ属するのである。

Adversus Marcionem 4.13.11

11

Mutat et Petro nomen de Simone; quia et Creator Abrahae, et Sarae, et Auseae nomina reformavit, hunc vocando Jesum, illis syllabas adjiciendo. Sed et cur Petrum? Si ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent.

PL 2, 387C

彼はまたシモンの名をペトロへと変える。創造主もまた、アブラハム、サラ、ホセアの名を作り直したからである――ホセアをイエスと呼ぶことによって、他の者たちには音節を付け加えることによって。だが、なぜ「ペトロ」なのか。もし信仰の強さのゆえであるなら、堅固で密な材料は他にも数多くあり、それぞれから名を与えることもできたはずである。

Adversus Marcionem 4.13.12

12

An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus (Is., VIII, 14; I Petr., II, 8) positum eum in lapidem offendiculi, et in petram scandali. Omitto caetera.

PL 2, 387C

それとも、キリスト自身もまた岩であり石であるからか。実際我々は読む(イザヤ8:14、一ペトロ2:8)、彼が躓きの石、妨げの岩として置かれた、と。その他のことは措く。

Adversus Marcionem 4.13.13

13

Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto proprius quam de non suis. Conveniunt a Tyro, et ex aliis regionibus multitudo etiam transmarina.

PL 2, 387C

こうして彼は、自らの最も愛する弟子に、自らの予型に由来する名を、とりわけ分け与えようとした。それは、自分自身のものではないところから名を取るよりも、いっそうふさわしいことであったと私は思う。ティルスから、また他の諸地方から、海の彼方からも、大群衆が集まって来る。

Adversus Marcionem 4.13.14

14

Hoc spectabat Psalmus (Ps. LXXXVI, 4): Et ecce Allophyli et Tyrus, et populus Aethiopum, isti fuerunt illic.

PL 2, 387C

これを詩篇は見据えていた(詩篇86:4)。「見よ、異邦人たちとティルス、そしてエチオピア人の民、これらの者たちはそこにいた」と。

Adversus Marcionem 4.13.15

15

Mater Sion dicet homo; et homo factus est in illa (quoniam Deus homo natus est), et aedificavit cam voluntate Patris: ut scias ad cum tunc gentiles convenisse, quia Deus homo erat natus, aedificaturus Ecclesiam ex voluntate Patris, ex allophytis quoque.

PL 2, 387D

「母なるシオン」と人は言うであろう。そして人は彼女のうちに生まれた者となった(神は人として生まれたのだから)、そして父の御旨によって彼女を建てた。これによって、異邦人たちがそのとき彼のもとに集まったのは、神が人として生まれ、父の御旨によって、異邦の民からも教会を建てようとしていたからであることを、お前は知るがよい。

Adversus Marcionem 4.13.16

16

Sic et Esaias (Is. XLIX, 12): Ecce isti veniunt de longinquo; isti autem veniunt ab aquilone et mari; alii autem de terra Persarum. De quibus et rursus (ibid. 18): Attolle per circuitum oculos tuos, et vide, omnes congregati sunt.

PL 2, 388A

同様にイザヤも言う(イザヤ49:12)。「見よ、これらの者は遠くから来る。またこれらの者は北と海から来る。また他の者はペルシアの地から来る」と。彼らについてまた(同49:18)「汝の目をめぐりに上げて見よ、みな集められている」と。

Adversus Marcionem 4.13.17

17

De quibus et infra (ibid. 21): Vides ignotos et extraneos: et dices cordi tuo: Quis istos genuit mihi? Porro, hos quis mihi educavit? At hi mihi ubi fuerunt? Hic Christus non Prophetarum? Et quis erit Christus Marcionitarum, si perversitas placet, qui non fuerit Prophetarum?

PL 2, 388A

彼らについてはまた下の箇所にも(同49:21)「汝は見知らぬ、余所の者たちを見る。そして汝は心のうちに言うであろう。誰がこれらを私のために生んだのか。さらに、誰がこれらを私のために育てたのか。だがこれらは私にとってどこにいたのか」と。これは預言者たちのキリストではないか。もし倒錯を良しとするなら、預言者たちのキリストでなかった、マルキオン派のキリストとは、いったい何者になるのか。