Adversus Marcionem 5.17.1
Ecclesiae quidem veritate Epistolam istam ad Ephesios habemus emissam (In Ep. ad Eph. I et II), non ad Laodicenos ; sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in isto diligentissimus explorator.
PL 2, 512B教会の伝える真理によれば、我々はこの書簡をエフェソ人に宛てて出されたものとして受け継いでいるのであって(エフェソ1、2)、ラオディキア人にではない。ところがマルキオンは、あたかもこの点でも至って念入りな探究者であるかのように、かつてその表題に手を入れようとした。
Adversus Marcionem 5.17.2
Nihil autem de titulis interest, cum ad omnes Apostolus scripserit, dum ad quosdam; certe tamen eum Deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur.
PL 2, 512Bしかし表題のことは何ら重要ではない。使徒は、ある人々に宛てて書きながら、実にすべての人に宛てて書いたのだから。とはいえ確かに、彼はキリストにおいてかの神を宣べ伝えているのであり、宣べ伝えられる事柄はその神にこそふさわしい。
Adversus Marcionem 5.17.3
Cui ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in graeco sonat) recapitulare (id est, ad initium redigere, vel ab initio recensere) omnia in Christum, quae in coelis, et quae in terris; nisi cujus erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimpletiones, dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo?
PL 2, 512Bそれでは、御自らの御旨の秘義において立てた善についての見積もりに従い、時の充満の配剤のうちに——いわばギリシア語のその語が響くとおりに言うなら——天にあるものも地にあるものも万物をキリストにおいて一つに集める(すなわち、初めへと連れ戻す、あるいは初めから取り調べ直すこと)ことは、いったい誰にこそふさわしいのか。万物が初めからその方のものであり、そこから時も時の充満も、そして万物が初めへとキリストにおいて取り調べ直される所以の配剤もが由来する、その初め自体すらもその方のものであるような方を除いては。
Adversus Marcionem 5.17.4
Alterius autem Dei, quod initium, id est unde, cujus opus nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? denique, quid in terris egit jam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispensatio reputetur, ad recensenda omnia in Christo, etiam quae in coelis?
PL 2, 512Cしかしもう一方の神については、その初め、すなわちその由来する所はどこか。その業は何一つないというのに。初めなき時とは何か。時なき充満とは何か。充満なき配剤とは何か。そして最後に、彼が地上でかつて何を行ったというのか、天にあるものすらも含めて万物がキリストにおいて取り調べ直されるための、時を満たすという長い配剤があったと見なされるほどに。
Adversus Marcionem 5.17.5
Nec in coelis autem res ab altero actas existimabimus quaecumque sunt, quam ab eo, a quo et in terris acta omnibus constat.
PL 2, 512Cまた天にある事柄についても、それがいかなるものであれ、地上での出来事がその方によってなされたと万人に知られているのと異なる、もう一方の方によってなされたと我々が考えることはない。
Adversus Marcionem 5.17.6
Quod si non capit alterius omnia ista deputari ab initio quam Creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium et non a suo auctore, et in suum Christum? Si Creatoris sunt, diversa sint necesse est a diversa Deo. Si diversa, utique contraria.
PL 2, 513Aもしこれらすべてが、初めから創造主以外の方のものと見なされることが成り立たないのなら、それらが別の方によって、別のキリストへと取り調べ直されるのであって、それら本来の創造者によって、それら本来のキリストへとではないと、いったい誰が信じようか。もしそれらが創造主のものであるなら、それらは必然的に、異なる神とは別のものである。別のものであるなら、当然にも相反するものである。
Adversus Marcionem 5.17.7
Quomodo ergo contraria recenseantur in eum a quo denique destruuntur? Nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit, Ut simus in laudem gloriae nos qui praesperavimus in Christum?
PL 2, 513Aそれでは、相反するものが、結局それによって滅ぼされる当の方へと、どうして取り調べ直されようか。実に続く言葉も、「我々はキリストにあらかじめ望みをかけていた者として、その栄光の誉れとなるために」と言うとき、いったいどのキリストを告げているのか。
Adversus Marcionem 5.17.8
Qui enim praesperasse potuerunt, id est, ante sperasse in Deum, quam venisset; nisi Judaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur.
PL 2, 513Aというのも、彼が来る前に神へあらかじめ望みをかけていた、すなわち先んじて望みをかけていた者たちとは、いったい誰でありえたか。初めからキリストを予め告げ知らされていたユダヤ人たちを除いては。したがって、予め告げ知らされていたその方こそ、あらかじめ望みをかけられていたのである。
Adversus Marcionem 5.17.9
Atque adeo hoc ad se, id est, ad Judaeos refert, ut distinctionem faciat, conversus ad nationes: In quo et vos cum audissetis sermonem veritatis, Evangelium, in quo credidistis, et signati estis Spiritu promissionis ejus sancto. Cujus promissionis?
PL 2, 513Aそしてかくして彼はこのことを自分自身に、すなわちユダヤ人たちに関わらせ、区別をつけるために、異邦人たちに向き直って言う。「その方において、汝らもまた、真理の言葉、すなわち汝らが信じた福音を聞いたとき、その約束の聖なる霊によって証印を押された。」いかなる約束であるか。
Adversus Marcionem 5.17.10
Factae per Joelem (Joel II): In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem; id est, et in nationes. Ita et Spiritus et Evangelium in eo erit Christo, qui praesperabatur, dum praedicabatur.
PL 2, 513Bそれはヨエルを通してなされた約束である(ヨエル2)。「終わりの日々に、私は私の霊のうちから、すべての肉に注ぎ出すであろう」、すなわち異邦人にも〔注ぐ〕、ということである。かくして霊も福音も、宣べ伝えられている間あらかじめ望みをかけられていた、あのキリストのうちにあることになる。
Adversus Marcionem 5.17.11
Sed et Pater gloriae ille est, cujus Christus rex gloriae canitur in Psalmo ascendens (Ps. XXIII, 10): Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
PL 2, 513Bさらに、栄光の父とはまさにその方であり、その方のキリストが、昇りゆく者として、詩篇において栄光の王と歌われている(詩篇23:10)。「この栄光の王とは誰か。諸力の主、この方こそ栄光の王である。」
Adversus Marcionem 5.17.12
Ab illo spiritus sapientiae optatur, apud quem haec quoque spiritalium species enumerantur inter septem spiritus per Esaiam (Is. XI).
PL 2, 513B知恵の霊が願い求められるのはその方からであり、その方のもとでこそ、この種の霊的な諸相もまた、イザヤを通して七つの霊のうちに数え上げられている(イザヤ11)。
Adversus Marcionem 5.17.13
Ille dabit illuminatos cordis oculos, qui etiam exteriores oculos luce ditavit, cui displicet caecitas populi (Is. XLII, 19): Et quis caecus, nisi pueri mei? Et: Excaecati sunt famuli Dei.
PL 2, 513Bその方こそ、心の目を照らされたものとして与えるであろう。外なる目にも光を富ませたのはその方であり、民の盲目はその方の意に反する(イザヤ42:19)。「私の僕たちのほかに、いったい誰が盲目であろうか。」また「神の下僕たちは盲目にされた。」
Adversus Marcionem 5.17.14
Apud illum sunt et divitiae haereditatis in sanctis, qui eam haereditatem ex vocatione nationum repromisit (Ps. II, 8): Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.
PL 2, 513C聖徒たちのうちにある嗣業の富もまたその方のもとにあり、その方は異邦人の召命によるその嗣業を約束された(詩篇2:8)。「私に求めよ、そうすれば私は諸国民をお前の嗣業として与えよう。」
Adversus Marcionem 5.17.15
Ille inoperatus est in Christum valentiam suam, suscitando eum a mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subjiciendo omnia, qui et dixit (Ps. CIX): Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
PL 2, 513Cその方こそ、キリストのうちに御自らの力を働かせ、彼を死者たちの中から甦らせ、御自らの右に据え、万物を服従させた方であり、また「わが右に座せよ、私がお前の敵どもをお前の足台とするまで」と言われた方である(詩篇109)。
Adversus Marcionem 5.17.16
Quia et alibi spiritus ad Patrem de Filio (Ps. VIII, 7): Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Si ex his alius deus et alius christus infertur quae recognoscuntur in Creatore, quaeramus jam Creatorem.
PL 2, 513Cというのも、他の箇所でも霊は父に向かって子について語っているからである(詩篇8:7)。「汝は万物を彼の足の下に服従させた。」もしこれらの事柄——創造主のうちに認められる事柄——から、別の神、別のキリストが導き出されるというのなら、では今こそ創造主を尋ね求めてみようではないか。
Adversus Marcionem 5.17.17
Plane puto invenimus, cum dicit: Illos delictis mortuos, in quibus ingressi erant, secundum aevum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus , qui operatur in filiis incredulitatis. Sed mundum non potest et hic pro Deo mundi Marcion interpretari.
PL 2, 513C確かに、我々は見出したと思う。彼がこう言うときである。「彼らは罪のうちに死んでいた者たちであり、その罪のうちを、この世界のこの時代に従い、この空の権力の支配者、すなわち不信の子らのうちに働く者に従って、歩んでいたのである。」しかしここでもマルキオンは「世界」を「世界の神」の意に解することはできない。
Adversus Marcionem 5.17.18
Non enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus Deo. Sed nec princeps potestatis aeris dicetur, qui est princeps potestatis saeculorum. Numquam enim praeses superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur.
PL 2, 513Dというのも、造られたものは造る者と、作られたものは作る者と、世界は神と、似ているわけではないからである。また、諸々の世々の権力の支配者である方が、この空の権力の支配者と呼ばれることもありえない。というのも、より低きものが彼に帰せられるとしても、より高きものを司る方が、より低きものによって呼び表されることは決してないからである。
Adversus Marcionem 5.17.19
Sed nec incredulitatis operator videri potest, quam ipse potius a Judaeis et a nationibus patitur. Sufficit igitur, si haec non cadunt in Creatorem. Si autem et est in quem magis competant, utique magis hoc Apostolus sciit. Quis iste?
PL 2, 514Aまた彼は不信を働かせる者と見なされることもできない。むしろ彼こそが、ユダヤ人からも異邦人からも不信を被る側なのである。それゆえ、これらの事柄が創造主に当てはまらないというだけで十分である。しかし、もしこれらの事柄がよりふさわしく当てはまる相手がいるのなら、使徒はそのことをなおのことよく知っていたはずである。それは誰か。
Adversus Marcionem 5.17.20
Sine dubio ille, qui ipsi Creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto potitus, sicut dicere eum propheta refert (Is. XIV, 14): Ponam in nubibus thronum meum, ero similis Altissimo.
PL 2, 514A疑いなく、この空を手に入れて、創造主御自身から不信の子らを塞ぎ止めている、あの者である。預言者が伝えるところによれば、彼はこう言ったという(イザヤ14:14)。「私は雲の中に私の座を置き、至高者に等しくなろう。」
Adversus Marcionem 5.17.21
Hic erit diabolus, quem et alibi, (si tamen ita et Apostolum legi volunt) Deum aevi hujus agnoscemus. Ita enim totum saeculum mendacio divinitatis implevit. Qui plane si non fuisset, tunc haec in Creatorem spectasse potuissent.
PL 2, 514Aこれこそ悪魔であろう。彼のことを我々は他の箇所でも——もし彼らが使徒〔の言葉〕もそのように読まれることを望むのであれば——「この時代の神」として認めることになる。彼はまさにこのようにして、世の全体を神性の偽りで満たしたのである。もしこの者が確かに存在しなかったのであれば、そのときこそ、これらの事柄は創造主に関わるものでありえたであろう。
Adversus Marcionem 5.17.22
Sed et in judaismo conversatus Apostolus, non quia interposuit de delictis, in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum et principem aeris hujus Creatorem praestat intelligi; sed quia in judaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, cum persequeretur Ecclesiam et Christum Creatoris.
PL 2, 514Aまた、ユダヤ教のうちに身を置いていた使徒についても、彼が我々すべてもまたそのうちに身を置いていた罪について言い添えたからといって、そのために「罪の主にして、この空の支配者」を創造主と解すべきことにはならない。そうではなく、彼がユダヤ教のうちにあったとき、悪魔を働き手として持つ不信の子らの一人であったからであり、それは彼が教会と創造主のキリストを迫害していた間のことである。
Adversus Marcionem 5.17.23
Propter quod et iracundiae filii fuimus, inquit, sed natura. Ne, quia filios appellavit Judaeos Creator, argumentetur haereticus dominum irae Creatorem.
PL 2, 514B「それゆえ我々もまた怒りの子であった、しかし本性によって」と彼は言う。創造主がユダヤ人たちを子と呼んだからといって、異端者が創造主を怒りの主であると論じることのないように、である。
Adversus Marcionem 5.17.24
Cum enim dicit: Fuimus natura filii iracundiae; Creatoris autem non natura sunt filii Judaei, sed adlectione patrum; irae filios ad naturam retulit, non ad Creatorem. Ad summam subjungens: Sicut et caeteri; qui utique filii Dei non sunt.
PL 2, 514Bというのも、彼が「我々は本性によって怒りの子であった」と言うとき——ユダヤ人が創造主の子であるのは本性によってではなく、父祖たちの選びによってである——彼は怒りの子であることを本性に帰したのであって、創造主に帰したのではないからである。そして最後に「他の者たちと同じように」と付け加えている。これらの者たちは、まさしく神の子ではないのである。
Adversus Marcionem 5.17.25
Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis, et incredulitatem, et iracundiam reputare, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse jam infecit delicti semine inlato: Ipsius inquit, sumus factura conditi in Christo.
PL 2, 514B彼が罪も、肉の欲望も、不信も、怒りも、すべての人間に共通の本性に帰していることは明らかである。もっとも、その本性を悪魔が付け狙っており、彼自身がすでに罪の種を植え付けることによってこれに感染させているのだが。「我々は、その方の作品であり、キリストにおいて創られた者である」と彼は言う。
Adversus Marcionem 5.17.26
Aliud est enim facere, aliud condere. Sed utrumque uni dedit. Homo autem factura Creatoris est. Idem ergo condidit in Christo, qui et fecit. Quantum enim ad substantiam, fecit; quantum ad gratiam, condidit.
PL 2, 514Cというのも、「作る」ことと「創る」ことは別のことだからである。しかし彼はその両方を同じ一者に帰した。ところで人間は創造主の作品である。したがって、キリストにおいて創った方は、作った方と同じ方である。すなわち実体に関しては彼は作り、恩寵に関しては彼は創ったのである。
Adversus Marcionem 5.17.27
Inspice et cohaerentia: Memores vos aliquando nationes in carne fuisse, appellabamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israelis, et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine Deo in mundo.
PL 2, 514C続く箇所も見よ。「汝らはかつて肉において異邦人であったことを覚えているであろう、手によって肉になされた割礼と呼ばれるものから無割礼と呼ばれていたことを。すなわち、汝らはその当時キリストなしに、イスラエルの市民権から疎外され、彼らの契約と約束についてはよそ者であり、希望を持たず、世界にあって神なき者であった。」
Adversus Marcionem 5.17.28
Sine quo autem Deo fuerunt nationes, et sine quo Christo? Utique eo, cujus erat conversatio Israelis, et testamenta, et promissio. At nunc, inquit, in Christo, vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine ejus. A quibus erant retro longe?
PL 2, 514Cしかし異邦人は、いかなる神なしに、いかなるキリストなしにあったのか。それは当然、イスラエルの市民権も、契約も、約束もその方のものであった、その方である。「しかし今や、キリストにおいて、かつて遠くにいた汝らも、彼の血によって近い者とされた」と彼は言う。彼らはかつて何から遠く隔たっていたのか。
Adversus Marcionem 5.17.29
A quibus supra dixit: a Christo Creatoris, a conversatione Israelis, a testamentis, a spe promissionis, a Deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo, a quibus tunc longe fuerant.
PL 2, 514Dそれは彼が先に述べたところのものからである。すなわち創造主のキリストから、イスラエルの市民権から、諸々の契約から、約束の希望から、神御自身から、である。もしこれらのことがそのとおりであるならば、異邦人は今やキリストにおいて、かつて遠く隔てられていたその同じものに近い者となるのである。
Adversus Marcionem 5.17.30
Si autem conversationi Israelis, quae est in religione Dei Creatoris, et testamentis, et promissioni, et ipsi Deo eorum, proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis, si nos alterius Dei Christus de longinquo admovit Creatori.
PL 2, 515Aしかし、もし我々がキリストにおいて、創造主なる神の宗教のうちにあるイスラエルの市民権に、また諸々の契約に、約束に、そして彼らの神御自身に近い者とされたのであるなら、もう一方の神のキリストが我々を遠くから創造主へと近づけたのだとすれば、それは十分に滑稽なことである。
Adversus Marcionem 5.17.31
Meminerat Apostolus ita praedicatum de nationum vocatione ex longinquo vocandarum (Is. XLVI, 12): Qui longe erant a me, appropinquaverunt justitiae meae. Tam enim justitia, quam et pax Creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe jam ostendimus.
PL 2, 515A使徒は、遠くから召されるべき異邦人たちの召命について、このように予告されていたことを記憶していた(イザヤ46:12)。「私から遠くにいた者たちが、私の正義に近づいた。」というのも、創造主の正義も平和も、我々がすでにしばしば示してきたとおり、キリストにおいて告げ知らされていたからである。
Adversus Marcionem 5.17.32
Itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, judaicum scilicet populum, et gentilem, quod prope, et quod longe, soluto medio pariete inimicitiae, in carne sua.
PL 2, 515A「それゆえ、彼自身こそが我々の平和であり、二つのもの〔すなわちユダヤの民と異邦の民〕、すなわち近い者と遠い者とを一つとし、敵意という隔ての壁を御自らの肉において解いた方である」と彼は言う。
Adversus Marcionem 5.17.33
Sed Marcion abstulit sua, ut inimicitiae daret carnem, quasi carnali vitio, non Christo aemulae. Sicubi alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice, cujus supra sanguinem confessus es, hic negas carnem.
PL 2, 515Aしかしマルキオンは「御自らの」〔という語〕を取り去った。それは敵意に肉を与え、あたかも敵意がキリストに張り合うものではなく、肉的な悪徳であるかのようにするためである。私が他の箇所でも言ったとおり、ここでもまた言おう——マルルキヌス(カトゥッルスの詩の盗人)よ、ではなくポントスの男よ、お前は先には血を告白しておきながら、ここでは肉を否定している。
Adversus Marcionem 5.17.34
Si legem praeceptorum sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat enim jam Non adulterabis, cum dicitur: Nec videbis ad concupiscendum: vacat Non occides, cum dicitur: Nec maledices) ; adversarium legis de adjutore non potes facere.
PL 2, 515Bもし彼が律法をその戒めの文言から空しくしたのだとしても、それは確かに律法を成就することによってである(「姦淫するなかれ」はすでに空しくなっている、「欲情をもって見てはならない」と言われる以上。「殺すなかれ」も空しくなっている、「呪ってはならない」と言われる以上)。お前は律法の助け手を、律法の敵対者に変えることはできない。
Adversus Marcionem 5.17.35
Ut duos conderet in semetipso; qui fecerat, idem condens, secundum quod et supra: Ipsius enim factura sumus, conditi in Christo. In unum novum hominem faciens pacem. Si vere novum, vere et hominem, non phantasma.
PL 2, 515B「それは彼が御自らのうちに二つのものを創るためであった」——作った方が同じくして創ったのであり、それは先に述べたとおりである。「我々はその方の作品であり、キリストにおいて創られた者である」と。「一人の新しい人へと平和を作りながら。」もし真に新しいのであれば、真に人でもあり、幻ではない。
Adversus Marcionem 5.17.36
Novum autem et nove natum ex virgine, Dei spiritu: ut reconciliet ambos Deo; et Deo, quem utrumque genus offenderat, et Judaicum et Gentile; In uno corpore, inquit, cum interfecisset inimicitiam in eo per crucem.
PL 2, 515Bしかも新しいのであり、また処女から神の霊によって新たに生まれたのである。「それは両者を神と和解させるためであった」——すなわち、ユダヤの種族も異邦の種族も、双方がその意に反していた神と、である——。「一つの肉体において」と彼は言う、「その中で敵意を十字架によって滅ぼして。」
Adversus Marcionem 5.17.37
Ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. Hoc itaque adnuntiante pacem iis qui prope, et iis qui longe, accessum consecuti simul ad Patrem, jam non sumus peregrini, nec advenae, sed concives sanctorum, sed domestici Dei; utique ejus, a quo supra ostendimus alienos fuisse nos, et longe constitutos.
PL 2, 515Bかくしてここでも肉は、キリストにおいて肉体であり、それは十字架を受苦することができたのである。したがって、この方が近い者にも遠い者にも平和を告げ知らせたことにより、我々は共に父への近づきを得て、もはやよそ者でも寄留者でもなく、聖徒たちと同じ市民であり、神の家族の一員である——それは当然、我々が先に、その方から疎外され、遠く置かれていたことを示した、まさにその方の〔家族〕である。
Adversus Marcionem 5.17.38
Superaedificati super fundamentum apostolorum. Abstulit haereticus, et prophetarum, oblitus Dominum posuisse in Ecclesia sicut apostolos, ita et prophetas.
PL 2, 515C「使徒たちの土台の上に建て上げられて。」異端者は「そして預言者たちの」〔という語〕も取り去った。主が教会のうちに使徒たちを置かれたのと同様に、預言者たちをも置かれたことを忘れて。
Adversus Marcionem 5.17.39
Timuit scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta, aedificatio nostra constaret in Christo; cum ipse Apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset.
PL 2, 515C彼はおそらく、我々の建物がキリストにおいて、古の預言者たちの土台の上にも成り立つことを恐れたのであろう。使徒自身は、いたるところで我々を預言者たちから築き上げることをやめないというのに。
Adversus Marcionem 5.17.40
Unde enim accepit summum lapidem angularem dicere Christum, nisi de Psalmi significatione (Ps. CXVII): Lapis quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in summo anguli?
PL 2, 515Cというのも、彼がキリストを「隅の最上の石」と呼ぶことを、どこから得たというのか。詩篇の意味からでなくて(詩篇117)。「建てる者たちが退けた石、これが隅の頭となった。」
Adversus Marcionem 5.17.41
De manibus haeretici praecidentis non miror, si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducat.
PL 2, 515C切り取る異端者の手にかかれば、彼が音節を抜き取るとしても、私は何ら驚かない。彼はしばしばページ全体をまるごと抜き取っているのだから。