テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput XXX 第XXX章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 436A · 15 sectiones

Adversus Marcionem 4.30.1

1

Quaestionem rursus de curatione sabbato facta, quomodo discussit: Unusquique vestrum sabbatis non solvit asinum aut bovem suum a praesepi, et ducit ad potum?

PL 2, 436A

安息日になされた癒しについての問いを、彼は再びどのように論じたか。「汝らのうちの誰であれ、安息日に自分の驢馬や牛を飼い葉桶から解いて、水を飲ませに連れて行かないだろうか」と。

Adversus Marcionem 4.30.2

2

Ergo secundum conditionem Legis operatus, Legem confirmavit, non dissolvit, jubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere.

PL 2, 436B

したがって、彼は律法の定めに従って行動することで、律法を確証したのであり、廃棄したのではない。律法は、いかなる魂のためになされることでなければ、いかなる業もなしてはならないと命じているのだから、まして人間の魂のためであれば尚更ではないか。私が譬えの符合をいたるところで求めることは、周知のとおりである。

Adversus Marcionem 4.30.3

3

Simile est regnum Dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo, et seminavit in horto suo. Quis in persona hominis intelligendus?

PL 2, 436B

「神の国は、からし種に似ている。人がそれを受け取り、自分の庭に蒔いた」と彼は言う。この人物において、誰を理解すべきか。

Adversus Marcionem 4.30.4

4

Utique Christus: quia licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a Patre semen regni, sermonem scilicet Evangelii, et seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine.

PL 2, 436B

明らかにキリストである。というのも、たとえマルキオンのものであっても、彼は人の子と呼ばれており、父から国の種、すなわち福音の言葉を受け取り、それを自分の庭に、すなわち世界に、あるいは今は人間のうちにと考えてもよいが、蒔いたのだからである。

Adversus Marcionem 4.30.5

5

Sed cum in suo horto dixerit, nec mundus autem nec homo illius sit, sed Creatoris; ergo qui in suum seminarit, nec Creator ostenditur.

PL 2, 436B

だが、彼が「自分の庭に」と言った以上、世界も人間も彼のものではなく、創造主のものである。したがって、自分のものに蒔いた者は、創造主にほかならないと示されるのである。

Adversus Marcionem 4.30.6

6

Aut si, ut hunc laqueum evadant, converterint hominis personam a Christo, in hominem accipientem semen regni, et seminantem in horto cordis sui; nec ipsa materia alii conveniet quam Creatori.

PL 2, 436B

あるいは、もしこの罠を逃れようとして、彼らが「人」という人物をキリストから転じさせ、国の種を受け取ってそれを自分の心の庭に蒔く人間のことだと解するとしても、その材料そのものが、創造主以外の誰にもふさわしくはならない。

Adversus Marcionem 4.30.7

7

Quale est enim ut lenissimi Dei regnum significet semen, quod etiam judicii fervor lacrymosa austeritate subsequitur? De sequenti plane similitudine vereor, ne forte alterius Dei regno portendat.

PL 2, 436C

そもそも、この上なく柔和な神の国を、裁きの熱と涙を誘う厳しさが後に続くような種が意味するとは、いったいどういうことか。次の譬えについては、それがひょっとして別の神の国を暗示しているのではないかと、私は明らかに危惧している。

Adversus Marcionem 4.30.8

8

Fermento enim comparavit illud, non azymis, quae familiariora sunt Creatori. Congruit et haec conjectura mendicantibus argumenta.

PL 2, 436C

彼はそれを、創造主により親しい種なしパンにではなく、パン種になぞらえた。この推測もまた、論拠を乞い求める者たちにこそふさわしい。

Adversus Marcionem 4.30.9

9

Itaque et ego vanitatem vanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno Creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehennae sequatur. Quoties adhuc se judicem ostendit, et in judice Creatorem! Quoties utique ejecit, et damnat rejiciendo!

PL 2, 436C

そこで私もまた、空しさを空しさによって追い払おう。発酵もまた創造主の国にふさわしいと言うことによって、である。なぜなら、その後にゲヘナの炉あるいは竈が続くからである。彼は幾たびとなく自らを審判者として示し、その審判者において創造主を示していることか。彼は幾たびとなく追い出し、退けることによって断罪していることか。

Adversus Marcionem 4.30.10

10

Sicut hic quoque: Cum surrexerit, inquit, pater familias . Quo, nisi quo dixit Esaias (Is., II, 19): Cum surrexerit comminuere terram? Et cluserit ostium; utique excludendis iniquis, quibus pulsantibus respondebit: Nescio unde sitis?

PL 2, 437A

ここでもまた同様である。「家長が立ち上がったとき」と彼は言う。イザヤが(イザヤ2:19)「彼が地を打ち砕くために立ち上がるとき」と言ったのと、どこが違うだろうか。「そして戸を閉ざしたとき」——まさに不義の者たちを締め出すためであり、彼らが叩いても、「汝らがどこの者か、私は知らない」と答えることになるのである。

Adversus Marcionem 4.30.11

11

Et rursus enumerantibus quod coram illo ederint, et biberint, et in plateis eorum docuerit, adjiciet: Recedite a me omnes operarii iniquitatis: illic erit fletus et frendor dentium. Ubi?

PL 2, 437A

そして再び、彼らが「あなたの前で飲み食いし、あなたは私たちの通りで教えられました」と数え上げるとき、彼はこう付け加える。「不義を行う者どもよ、皆私から離れ去れ。そこには泣きと歯ぎしりとがあるであろう」と。どこにか。

Adversus Marcionem 4.30.12

12

Foris scilicet, ubi erunt exclusi, ostio cluso ab eo: ergo erit poena, a quo fit exclusio in poenam, cum videbunt justos introeuntes in regnum Dei, se vero detineri foris. A quo? Si a Creatore, quis erit ergo intus recipiens justos in regnum? Deus bonus.

PL 2, 437A

もちろん外である。彼によって戸を閉ざされ、締め出された者たちがいる場所である。したがって、義人たちが神の国に入って行くのを見ながら、自分たちは外に留め置かれるとき、その締め出しを罰として行う者による罰が存在することになる。誰によってか。もし創造主によってなら、では内にあって義人たちを国に迎え入れる者は誰なのか。善き神である。

Adversus Marcionem 4.30.13

13

Quid ergo illuc Creatori, ut foris detineat in poenam, quos adversarius ejus exclusit, suscipiendos a se, utique magis in adversarii bilem? Sed et ille exclusurus iniquos, sciat utique Creatorem illos detenturum in poenam, aut non sciat oportet.

PL 2, 437B

では、創造主にそこで何の用があるのか——自分の敵対者が締め出した者たちを、罰のために外に留め置くとは。むしろ彼らは、その敵対者への意趣返しとして、なおのこと自分自身によって迎え入れられるべきではないか。しかし他方、不義の者たちを締め出そうとする、かの善き神のほうも、創造主がその者たちを罰のために留め置くことになると知っているか、知らずにいるかのいずれかでなければならない。

Adversus Marcionem 4.30.14

14

Ergo, aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens; aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum judicavit, et non erit melior Creatore, ipse auctor infamiae Creatoris.

PL 2, 437B

したがって、その者の意に反して彼らが留め置かれるのなら、彼は留め置く当の者より劣る者であり、不本意ながら屈していることになる。あるいは、もし彼がそうなることを望むのなら、彼自身がそうなされるべきだと判定したことになり、彼は創造主より善き者ではなくなる——彼自身が創造主の悪評を作り出した当人となるのだから。

Adversus Marcionem 4.30.15

15

Haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire, alius liberare credatur, unius erit tam judicium quam et regnum; et dum unius est utrumque, qui et judicat, Creatoris est.

PL 2, 437B

もしこれらのことが、一方が罰し、他方が解放すると信じられるという点で、いかなる道理にも立たないのなら、裁きも国も同じ一人のものとなる。そして両者が一人のものである以上、裁く当人も創造主に属することになる。