Adversus Marcionem 4.35.1
Conversus ibidem ad discipulos (Luc. XVII), vae dicit auctori scandalorum: expedisse ei si natus non fuisset, aut si molino saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis, utique discipulis ejus, scandalizasset.
PL 2, 445C同じ箇所で弟子たちに向き直り(ルカ17章)、彼はつまずきを与える者に対して「禍いなるかな」と言う。すなわち、彼の弟子たちのうちの小さな者の一人をつまずかせるくらいなら、その者は生まれなかった方が、あるいは臼石を首に懸けられて深みに投げ込まれた方が、彼にとって益であったろう、と。
Adversus Marcionem 4.35.2
Aestima quale supplicium comminetur illi. Nec enim alius ulciscetur scandalum discipulorum ejus. Agnosce igitur et judicem, et illo affectu pronuntiantem de cura suorum, quo et Creator retro (Zach., II, 8): Qui tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat.
PL 2, 445D考えてみよ、彼にどのような刑罰が科されると脅されているかを。彼の弟子たちへのつまずきに報復するのは、他の誰でもないからである。それゆえ、ここに審判者を、そしてかつて創造主が(ゼカリヤ2:8)「汝らに触れる者は、わが目の瞳に触れるのと同然である」と、己のものたちへの配慮について語ったのと同じ情愛をもって告げている方を認めよ。
Adversus Marcionem 4.35.3
Idem sensus ejusdem est: peccantem fratrem jubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex acceptione personae, parcens ei; habens Liviticum (Levit., XIX, 17): Non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traducens proximum tuum; utique et fratrem; et non sumes propter illum delictum.
PL 2, 446A同じ方の同じ趣意である。彼は罪を犯す兄弟を戒めるよう命じる。これを行わない者は確かに過ちを犯したのである——憎しみから兄弟が罪のうちにとどまることを望むのであれ、あるいは人を分け隔てて彼を大目に見るのであれ。彼はレビ記を後ろ盾としているのである(レビ19:17)。「汝は心のうちに汝の兄弟を憎んではならない。咎めをもって汝の隣人を咎めよ」——それはすなわち兄弟をも咎めよということである——「そして彼のゆえに罪を負うてはならない」。
Adversus Marcionem 4.35.4
Nec mirum si ita docet, qui pecora quoque fratris tui, si errantia in via inveneris, prohibet despicias (Exod. XXIII, 4), quo minus ea reducas fratri tuo; nedum ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti jubet, etiam septies. Parum plane.
PL 2, 446Aこのように教えるのも何ら不思議ではない。彼は、お前が道で迷っているお前の兄弟の家畜を見つけたなら、それをお前の兄弟に連れ戻さずに見過ごすことをも禁じているのである(出エジプト23:4)。まして兄弟自身に対してはなおのことである。しかも彼は、お前に対して罪を犯す兄弟を、七度までも赦すよう命じている。まことに、それでもなお足りない。
Adversus Marcionem 4.35.5
Plus est enim apud Creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians (Levit. XIX, 18): Fratris malitiae memor ne sis; Nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris.
PL 2, 446Aなぜなら創造主のもとでは、それ以上のものがあるからである。彼は限度を定めず、際限なく告げている(レビ19:18)。「兄弟の悪意を覚えていてはならない」。そして彼は、それを求める者にだけそれを与えよと命じるのではなく、求めない者にさえもそうせよと命じる。彼が望むのは、お前が咎を赦してやることではなく、それを忘れることだからである。
Adversus Marcionem 4.35.6
Lex leprosorum (Levit. XIII et XIV) quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii, et inspectationis summi sacerdotis, nostrum erit scire; Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum ejus affirmet praevenientem solemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire jussos ut se ostenderent sacerdotibus (Luc. XVII), in itinere purgavit, sine tactu jam et sine verbo, tacita potestate, et sola voluntate; quasi necesse sit, semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo, et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari: aut Creatorem in Christo ad legem provocari: si quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit: cum aliter utique Dominus per semetipsum operetur, sive per Filium, aliter per prophetas famulos suos maximae documenta virtutis et potestatis; quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est.
PL 2, 446B重い皮膚病者の律法(レビ13章、14章)が、その病の種類に関してどれほど詳細な解釈を持ち、大祭司による検分をどれほど要するものであるかを知るのは我々の務めである。マルキオンの務めは、律法の煩瑣さを持ち出して対立させ、こうしてここでもキリストが律法に対抗する者であると主張することである——十人の重い皮膚病者の癒しにおいてすら、律法の儀式に先んじているとして。彼らはただ祭司たちに自らを見せに行くよう命じられていたに過ぎないのに(ルカ17章)、キリストは道中で、触れることも言葉をかけることもなく、黙した力と意志のみによって彼らを清めた、というのである——あたかも、病と欠陥を癒す者としてキリストが一度告げ知らされ、その働きによって証明された以上、癒しの様態についてまで改めて論じ直す必要があるかのように。あるいは、キリストにおける創造主が律法に照らして問い質されねばならぬかのように。もし彼が律法とは異なる仕方で何かを区別したとしても、それを成し遂げたのは彼自身なのである。なぜなら、主が御自身によって——すなわち御子を通して——働くのと、しもべである預言者たちを通して働くのとでは、力と権能の証しの現れ方がそもそも異なるのが当然だからである。それらの証しは、固有のものであるがゆえに、より明白でより力強いのであり、代理を通した証しとは異なることが道理にかなっている。
Adversus Marcionem 4.35.7
Sed ejusmodi et alibi jam dicta sunt, in documento superiore. Nunc etsi praefatus est, multos tunc fuisse leprosos apud Israelem in diebus Helisaei prophetae, et neminem eorum purgatum nisi Naaman Syrum (Luc. IV, 27): non utique numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem Creatoris, unum remediantis, et praelationem ejus qui decem emundarit.
PL 2, 446Cしかしこの種のことはすでに他所でも、先の証言のなかで述べられている。今、彼が前もって、エリシャ預言者の日々にはイスラエルのうちに重い皮膚病者が多くいたが、そのうちシリア人ナアマン以外、誰一人清められなかったと述べていても(ルカ4:27)、数の多寡が神々の差異を成すことにはならない——一人を癒した方である創造主を貶め、十人を清めた方を優位に置くことの根拠にはならないのである。
Adversus Marcionem 4.35.8
Quis enim dubitabit plures potuisse curari ab eo, qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro unum?
PL 2, 446Cというのも、一人を癒した方が、かつて一人すら癒したことのない方が十人を癒したよりも、より多くの者を癒すことができたであろうことを、誰が疑うであろうか。
Adversus Marcionem 4.35.9
Sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israelis vel superbiam pulsat; quod cum multi essent illic leprosi, et prophetes non deesset, etiam edito documento, nemo decucurrisset ad Deum operantem in prophetis.
PL 2, 446Cしかし、彼はまさにこの言明によって、イスラエルの不信あるいは高慢を打ち据えているのである。というのも、そこに重い皮膚病者が多くいて、預言者も欠けておらず、その証しさえ示されていたにもかかわらず、誰一人、預言者のうちに働く神のもとへ駆けつけようとはしなかったからである。
Adversus Marcionem 4.35.10
Igitur, quoniam ipse erat authenticus pontifex Dei Patris, inspexit illos secundum legis arcanum, significantis Christum esse verum disceptatorem et elimatorem humanarum macularum. Sed et quod in manifesto fuit legis, praecepit; Iste ostendite vos sacerdotibus.
PL 2, 446Dそれゆえ、彼自身が父なる神の真正な大祭司であったからこそ、律法の秘義に従って彼らを検分した。律法はキリストこそが人間の汚れの真の判別者・浄化者であることを意味していたのである。そして彼は、律法において明らかにされていたことをも命じた。「行って、汝らを祭司たちに見せよ」。
Adversus Marcionem 4.35.11
Cur, si illos ante erat emundaturus? An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet, nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus? Et utique viderit, si cui tam opiniosus videbitur Christus. Imo digniora sunt interpretanda, et fidei justiora.
PL 2, 447Aもし彼らを先に清めてしまうつもりだったのなら、なぜそう命じたのか。まるで律法を嘲る者であるかのように、道中で癒された者たちに、律法など祭司たちともども無に等しいと示すためだったのか。もしキリストがそれほど当てにならない者だと誰かに見えるとすれば、それはその者自身が考えることである。それどころか、より相応しく、信仰にとってより正しい解釈がなされるべきである。
Adversus Marcionem 4.35.12
Ideo illos remediatos, qua secundum legem jussi abire ad sacerdotes, obaudierant: neque enim credibile est, emeruisse medicinam a destructore legis, observatores legis.
PL 2, 447Aそれゆえ、彼らが癒されたのは、律法に従って祭司たちのもとへ行くよう命じられ、それに聞き従ったからである。というのも、律法を守る者たちが律法の破壊者から癒しを受けるに値したなどということは、信じがたいからである。
Adversus Marcionem 4.35.13
Sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? quia nec Elisaeus Syro Naaman; et tamen non idcirco non erat Creatoris. Satis respondi; sed qui credidit, intelligit etiam altius aliquid. Disce igitur et causas.
PL 2, 447Aしかしなぜ、先のあの重い皮膚病者にはそのようなことを何も命じなかったのか。エリシャもまたシリア人ナアマンに対してそうしなかったからである。それでも、それゆえに彼が創造主に属さなかったということにはならない。私はすでに十分に答えた。しかし信じた者は、さらに深い何かをも理解する。それゆえ、その理由をも学ぶがよい。
Adversus Marcionem 4.35.14
In Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciverat ab Israele, habens schisma illud ex decem tribubus, quas avulsas per Achiam prophetam, collocaverat apud Samariam Jeroboam (III Reg. XI et XVI).
PL 2, 447B事はサマリアの地方で起こっていたのであり、その重い皮膚病者たちのうちの一人もそこの出であった。ところでサマリアはイスラエルから離反していた。すなわち、預言者アヒヤを通して引き離された十部族による、あの分裂を抱えていたのであり、ヤロブアムがその十部族をサマリアに住まわせたのである(列王記上11章、16章)。
Adversus Marcionem 4.35.15
Sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum; sicut in Evangelio Joannis (Joan. IV) Samaritana illa in colloquio Domini apud puteum: Nae tu major sis, et caetera.
PL 2, 447Bまた他の点でも、サマリア人たちは常に、父祖たちの山々や井戸について自分たち自身に満足していた。ちょうどヨハネ福音書(4章)で、井戸のほとりでの主との対話における、あのサマリアの女がそうであったように。「まさかあなたの方が偉いとでもいうのですか」云々。
Adversus Marcionem 4.35.16
Et rursus: Patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis quia Hierosolymis oportet adorare.
PL 2, 447Bそしてまた、「我々の父祖たちはこの山で礼拝したのに、あなた方はエルサレムで礼拝せねばならないと言う」。
Adversus Marcionem 4.35.17
Itaque, qui et per Amos (Amos, VI, 1), Vae dixerit eis, qui confiderent in monte Samariae; jam et ipsam restituere dignatus, de industria, jubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant, nisi ubi et templum; subjiciens Samaritam Judaeo, quoniam ex Judaeis salus Israelitae et Samaritae.
PL 2, 447Bこうして、アモスを通して(アモス6:1)サマリアの山に信頼を置く者たちに「禍いなるかな」と言った方が、今やそのサマリアをも回復することをよしとして、意図的に、彼らに自らを祭司たちに見せるよう命じるのである。祭司たちは、神殿のある所にしか存在しなかったのだから、彼はこうしてサマリア人をユダヤ人に服させるのである。というのも、イスラエル人にもサマリア人にも、救いはユダヤ人から出るからである。
Adversus Marcionem 4.35.18
Tota enim promissio tribui Judae Christus fuit; ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes et templum, et matricem religionis, et fontem, non puteum, salutis.
PL 2, 447Cというのも、キリストという約束の全体は、ユダの部族に属していたからである。それは彼らが、祭司も神殿も、宗教の母胎も、そして——井戸ではなく——救いの泉も、エルサレムにあることを知るためであった。
Adversus Marcionem 4.35.19
Et ideo, ut vidit agnovisse illos legem Hierosolymis expungendam, ex fide jam justificandos sine legis ordine remediavit.
PL 2, 447Cそれゆえ、律法はエルサレムにおいて果たされるべきものだと彼らが認めたのを見て、彼はもはや律法の定めによらず、信仰によって義とされるべき者として彼らを癒した。
Adversus Marcionem 4.35.20
Unde et unum illum solutum ex decem, memorem divinae gratiae Samariten miratus, non mandat offerre munus ex Lege; quia satis jam obtulerat, gloriam Deo reddens, hoc et Domino volente interpretari legem.
PL 2, 447Cそれゆえ、十人のうちただ一人離れ出たあの者、神の恩寵を心に留めたそのサマリア人に驚嘆して、彼には律法の定める供え物を捧げるようには命じない。なぜなら、彼は神に栄光を帰することによって、すでに十分に捧げていたからである。主御自身もまた、これによって律法をそのように解釈することを望んでおられたのである。
Adversus Marcionem 4.35.21
Et tamen cui Deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israelites alium Deum usque adhuc didicisset? Cui alii, quam cui omnes remediati retro a Christo?
PL 2, 447Cそれにしても、そのサマリア人はどの神に感謝を捧げたのか。イスラエル人でさえ、それまで他の神を知らなかったというのに。以前キリストによって癒された者たち全員が感謝を捧げたのと同じ方以外の、いったい誰にであろうか。
Adversus Marcionem 4.35.22
Ideo, Fides tua te salvum fecit, audit; quia intellexerat veram se Deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem ejus Christum facere debere.
PL 2, 447Dそれゆえ、「汝の信仰が汝を救った」と彼は聞く。彼は、真の神殿とその真の大祭司キリストのもとで、全能の神への真の献げ物——すなわち感謝の行為——を捧げるべきことを理解していたからである。
Adversus Marcionem 4.35.23
Sed nec Pharisaei possunt videri de alterius Dei regno consuluisse Dominum, quando venturum sit, quamdiu alius a Christo editus Deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse, quam de cujus consulebatur.
PL 2, 448Aファリサイ派の人々もまた、他の神の国がいつ来るかについて主に尋ねたとは見なされえない。キリストによって告げられた別の神など、その時までいなかったのだから。また主もまた、尋ねられた国とは別の国について答えたとは見なされえない。
Adversus Marcionem 4.35.24
Non venit, inquit, regnum Dei cum observatione; nec dicunt, Ecce hic, ecce illic; Ecce enim regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 20, 21). Quis non ita interpretabitur, intra vos est, id est in manu, in potestate vestra, si audiatis si faciatis Dei praeceptum?
PL 2, 448A「神の国は目に見える徴を伴って来るのではない」と彼は言う。「また、『見よ、ここにある』とも『見よ、あそこにある』とも人は言わない。見よ、神の国は汝らのただ中にあるのだから」(ルカ17:20-21)。誰がこれを、「汝らのただ中にある」とは、すなわちその手のうちに、その権能のうちにある——神の命令を聞き、それを行いさえするならば——という意味に解さないだろうか。
Adversus Marcionem 4.35.25
Quod si in praecepto est Dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est. Praeceptum, inquit (Deut. XXX, 11-14), excelsum non est, nec longe a te.
PL 2, 448Aもし神の国が命令のうちにあるのなら、それならば我々の『アンティテセイス』にならって、これに対しモーセを持ち出してみよ。すると両者は一つの見解であることが分かる。「命令は」と彼は言う(申命記30:11-14)、「高く隔たったものではなく、汝から遠く離れたものでもない」。
Adversus Marcionem 4.35.26
Non est in coelo, ut dicas: Quis ascendet in coelum, et deponet nobis illud, et auditum illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas: Quis transfretabit et sumet illud nobis, et auditum illud faciemus?
PL 2, 448B「それは天にあるのではないから、『誰が天に昇り、それを我々のもとに降ろしてくれようか。そうすれば我々はそれを聞いて行うのだが』と言うこともない。また海の彼方にあるのでもないから、『誰が海を渡り、それを我々のもとに取ってきてくれようか。そうすれば我々はそれを聞いて行うのだが』と言うこともない」。
Adversus Marcionem 4.35.27
Prope te est verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc erit, Non hic, nec illic; ecce enim intra vos est regnum Dei.
PL 2, 448B「言葉は汝の近くに、汝の口に、汝の心にあり、それを行うのは汝の手のうちにある」。これこそが「ここにもあそこにもない。見よ、神の国は汝らのただ中にあるのだから」ということなのである。
Adversus Marcionem 4.35.28
Et ne argumentetur audacia haeretica, de regno Creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis Dominum, sequentia obsistunt.
PL 2, 448Bそして、異端の大胆さが、主は尋ねられた創造主の国についてではなく、自らの国について彼らに答えたのだと論じることのないよう、続く箇所がそれを阻んでいる。
Adversus Marcionem 4.35.29
Dicens enim, Filium hominis ante multa pati, et reprobari oportere, ante adventum suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius exspectabat.
PL 2, 448Bというのも、人の子は多くの苦しみを受け、退けられねばならない——それは国が実体をもって現される彼の到来よりも前のことである——と語ることによって、彼は自らが答えていたその国が彼自身の国であることを示したのであり、その国は彼自身の受難と拒絶を待ち受けていたのである。
Adversus Marcionem 4.35.30
Reprobari autem habens et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari, inde decerpsit, ubi in lapidis aenigmate utraque revelatio ejus apud David (Ps. CXVII, 21) canebatur; prima recusabilis, secunda honorabilis: Lapis, inquit, quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in caput anguli.
PL 2, 448Bそして、退けられ、その後に認められ、迎え入れられ、高められる定めにあった彼は、「退けられる」というその言葉自体を、石の謎かけのうちに彼の二重の現れがダビデのもとで歌われていたその箇所から引き出した(詩篇117:21)。最初は拒まれるべきもの、次には敬われるべきものとして。「石」と彼は言う、「建てる者たちが退けたその石が、隅の親石となった」。
Adversus Marcionem 4.35.31
A Domino factum est hoc. Vanum enim, si credidimus Deum de contumelia aut gloria scilicet alicujus praedicasse, ut non eum portenderet, quem et in lapidis, et in petrae, et in montis figura (Is. VIII, 4) portenderet.
PL 2, 448C「これは主によってなされたことである」。もし我々が、神が誰かの恥辱あるいは栄光について予告されたと信じておきながら、石の予型、岩の予型、山の予型(イザヤ8:4)において前もって示していたその方を予示していたのではないと考えるなら、それは空しいことである。
Adversus Marcionem 4.35.32
Sed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus Noe et Loth comparat tetris et atrocibus Deus et lenis et mitis? Cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum Creatoris non impune contempsit, si non cum judicio venit vindicandorum praeceptorum suorum?
PL 2, 448Cしかしもし彼が自らの到来について語っているのだとすれば、なぜ柔和で温和な神が、それを陰惨で凄惨なノアの日々、ロトの日々になぞらえるのか。なぜ彼は、創造主の命令を蔑ろにして罰を免れなかったロトの妻を思い出すよう戒めるのか——もし彼が自らの命令を報復するための裁きを携えて来るのでないのなら。
Adversus Marcionem 4.35.33
Etiam si vindicat ut et ille, si judicat me, non debuit per ejus documenta formare quem destruit, ne ille me formare videatur.
PL 2, 448Dたとえ彼があの方〔創造主〕と同じように報復し、私を裁くのだとしても、彼が滅ぼそうとするその方の証しによって私を形づくるべきではなかったはずである——さもなければ、あの方こそが私を形づくっているように見えてしまうからである。
Adversus Marcionem 4.35.34
Si vero et hic non de suo loquitur adventu, sed de judaei Christi, exspectemus etiam nunc ne quid de suo praedicet, illum interim esse credentes, quem omni loco praedicat.
PL 2, 449Aしかしもしここでも彼が自らの到来についてではなく、ユダヤ人のキリストについて語っているのだとすれば、我々は今もなお、彼が自分自身について何かを予告しはしないかと待ち続けよう——さしあたりは、彼があらゆる箇所で宣べ伝えているその方こそが当のキリストであると信じながら。