テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput XIII 第XIII章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 503A · 25 sectiones

Adversus Marcionem 5.13.1

1

Quando opusculum profligatur, breviter jam retractanda sunt quae rursus occurrunt; quaedam vero tramittenda quae saepius occurrerunt.

PL 2, 503A

著作が終わりに近づくと、再び現れるものは手短に扱い直せばよく、幾度も現れたものはやり過ごすべきである。

Adversus Marcionem 5.13.2

2

Piget de Lege adhuc congredi, qui toties probaverim concessionem ejus nullum argumentum praestare diversi Dei, in Christo praedicatam scilicet, et repromissam in Christum apud Creatorem, quatenus et ipse Apostolus legem plurimum videtur excludere (Rom, I, II, III, V, VI, VII).

PL 2, 503B

律法についてなお取り組むのは気が進まない。律法が退けられたことは、それ自体キリストにおいて宣べ伝えられ、創造主のもとでキリストへと約束されていたのであるから、別の神を示す論拠には何らならない——このことを私はすでに幾度も論証してきたからである。使徒自身もまた律法を大いに排斥しているように見える、その限りにおいてである(ローマ1, 2, 3, 5, 6, 7章)。

Adversus Marcionem 5.13.3

3

Sed et judicem Deum ab Apostolo circumferri saepe jam ostendimus, et in judice ultorem, et creatorem in ultore.

PL 2, 503B

だが、使徒によって〔至る所に〕裁く神が持ち出されていること、また裁く者のうちに報復者が、報復者のうちに創造主がいることを、我々はすでにしばしば示してきた。

Adversus Marcionem 5.13.4

4

Itaque et hic cum dicit: Non enim me pudet Evangelii; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo et Graeco, quia justitia Dei in eo revelatur, ex fide in fidem; sine dubio et Evangelium et salutem justo Deo deputat, non bono, ut ita dixerim, secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide Legis in fidem Evangelii; suae utique Legis, et sui Evangelii.

PL 2, 503B

それゆえここでも、彼がこう言うとき——「私は福音を恥としない。福音は、信じるすべての者、ユダヤ人にもギリシア人にも救いをもたらす神の力だからである。そこには神の正義が、信仰から信仰へと啓示されているからである」——彼は疑いなく福音と救いとを正しい神に帰しているのであって、異端者の区別に従っていわば『善き神』——律法の信仰から福音の信仰へと移すとされるあの神——に帰しているのではない。それは飽くまで〔正しい神〕自身の律法であり、自身の福音なのである。

Adversus Marcionem 5.13.5

5

Quoniam et iram dicit revelari de coelo super impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in injustitia detinent . Cujus Dei ira? utique Creatoris. Ergo et veritas ejus erit cujus et ira, quae revelari habet in ultionem veritatis.

PL 2, 503C

また彼は、天から怒りが、真理を不義のうちに閉じ込めている人間たちの不敬と不義に対して啓示されると言う。誰の神の怒りか。まさしく創造主のそれである。したがって、真理もまた、怒りが属するその同じ神に属するのであり、その怒りは真理のための報復として啓示されることになるのである。

Adversus Marcionem 5.13.6

6

Etiam adjiciens: Scimus autem judicium Dei secundum veritatem esse; et iram ipsam probavit, ex qua venit judicium pro veritate, et veritatem rursus ejusdem Dei confirmavit, cujus iram probavit probando judicium.

PL 2, 503C

さらに彼はこう付け加える——「我々は、神の裁きが真理に従ったものであることを知っている」。こうして彼は、それによって真理のための裁きが下るところの、まさにその怒りを証明し、また裁きを証明することによってその怒りを証明したその同じ神の真理を、改めて確証したのである。

Adversus Marcionem 5.13.7

7

Aliud est, si veritatem Dei alterius in justitia detentam Creator iratus ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime Epistola Marcion fecerit, auferendo quae voluit, de nostri Instrumenti integritate patebit.

PL 2, 503C

もし、怒れる創造主が、不義のうちに閉じ込められた別の神の真理に報復するのだというなら、それはまったく別の話である。だが、マルキオンがとりわけこの書簡において、望むままに取り除くことによってどれほど多くの穴を穿ったかは、我々の文書の完全な形と照らし合わせれば明らかになるであろう。

Adversus Marcionem 5.13.8

8

Mihi sufficit quae proinde eradenda non vidit, quasi negligentias et caecitates ejus accipere.

PL 2, 503C

私には、彼が削り取るべきだと見なさなかったもの——いわば彼の手抜かりと盲目の証しとして受け取ればよいもの——だけで十分である。

Adversus Marcionem 5.13.9

9

Si enim judicabit Deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant, et natura faciunt quae sunt legis; utique is Deus judicabit, cujus sunt et lex, et ipsa natura quae legis est instar ignorantibus legem.

PL 2, 503C

というのも、もし神が人間の隠れたことを裁くのであれば——律法のうちで罪を犯した者たちも、律法なしに罪を犯した者たちも共に、後者もまた律法を知らずして本性によって律法に属することを行うのだから——その裁く神とは、律法もその本性も共に自らのものであるところの神にほかならない。律法を知らない者たちにとって、その本性こそが律法に代わるものだからである。

Adversus Marcionem 5.13.10

10

Judicabit autem quomodo? Secundum Evangelium, inquit, per Christum. Ergo et Evangelium et Christus illius sunt, cujus et lex et natura, quae per Evangelium et Christum vindicabuntur, adeo illo judicio Dei quod et supra, secundum veritatem.

PL 2, 504A

では、いかにして裁くのか。「福音に従って、キリストを通して」と彼は言う。したがって、福音もキリストも、律法と本性とが属するその同じ神のものであり、これら律法と本性は福音とキリストを通して擁護されることになる。まさに先に述べた、真理に従ったという、あの神の裁きによってである。

Adversus Marcionem 5.13.11

11

Ergo qua defendenda reveletur de coelo ira, nonnisi a Deo irae; ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo judicium Creatoris edicitur, non potest in alium Deum referri, qui nec judicat, nec irascitur; sed in illum, cujus dum haec sunt, judicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quem haec habent transigi, Evangelium et Christus, et ideo vehitur in transgressores Legis, docentes non furari, et furantes, ut homo Dei legis, non ut Creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans, fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et caetera in illum retorquent.

PL 2, 504A

したがって、天からの怒りの啓示が弁護されうるとすれば、それは怒りの神以外の何ものにも由来しえない。同様にここでも、先立つ文脈と結びついたこの意味——そこでは創造主の裁きが告げられている——は、裁きもせず怒りもしない別の神に帰することはできず、まさに裁きと怒りとが属するその方に帰されねばならない。そして、これらのことが遂げられる手段である福音とキリストもまた、その方自身のものであることが必然となる。それゆえ彼〔パウロ〕は律法の違反者たち——盗むなと教えながら自ら盗む者たち——を、律法の神の人間として叱責するのであって、こうしたやり方で創造主自身を攻撃しているのではない。創造主を、盗みを禁じておきながらエジプト人から金銀を騙し取るよう命じた神だと言い立てるのは彼らであり、他の事柄についても同じように曲解して創造主に向けるのである。

Adversus Marcionem 5.13.12

12

Scilicet Apostolus verebatur convicium Deo palam facere, a quo non verebatur divertisse? Adeo autem Judaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem. Propter vos nomen Dei blasphematur.

PL 2, 504B

つまり使徒は、自分がそこから離反することを憚らなかった神に対して、あからさまに非難を浴びせることを憚っていたとでもいうのか。それどころか彼はユダヤ人たちをひどく攻め立て、預言者の叱責を浴びせかけるまでにした——「汝らのゆえに、神の名は冒瀆される」。

Adversus Marcionem 5.13.13

13

Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum, cujus blasphemandi caussa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi: apud Deum Legis, est facta circumcisio cordis, non carnis; spiritu, non litera.

PL 2, 504B

したがって、悪人たちがまさにその神を冒瀆する廉で咎められているその当の神を、彼自身が冒瀆するというのは、いかに倒錯したことであろうか。彼はまた、心の割礼を無割礼に優先させる——律法の神のもとでは、割礼とは心の割礼であって肉の割礼ではなく、霊によるものであって文字によるものではない、として。

Adversus Marcionem 5.13.14

14

Quod si haec est circumcisio Hieremiae (Jerem. IV, 4): Et circumcidemini praeputia cordis, sicut et Moysis (Deut. X, 16): Circumcidemini duricordiam vestram; ejus erit spiritus circumcidens cor, cujus et litera metens carnem ejus; et Judaeos qui in occulto, cujus et Judaeus in aperto; quia nec Judaeum nominare vellet Apostolus, non Judaeorum Dei servum.

PL 2, 504B

もしこれが、エレミヤの割礼——「汝らは心の包皮に割礼を施せ」(エレミヤ4:4)——であり、モーセの割礼も同様——「汝らの頑なな心を割礼せよ」(申命記10:16)——であるとするなら、心を割礼する霊は、その文字が肉を刈り取るその同じ方のものであろう。そして、隠れたところでのユダヤ人も、あからさまなところでのユダヤ人も、同じ方のものである。というのも、使徒は、ユダヤ人の神の僕でないなら、ユダヤ人という名を呼ぶことすら望まなかったであろうから。

Adversus Marcionem 5.13.15

15

Tunc lex, nunc justitia Dei per fidem Christi. Quae est ista distinctio? Servivit Deus tuus dispositioni Creatoris, dans ei tempus et Legi ejus: an ejus tunc, cujus et nunc? ejus lex, cujus et fides. Christi distinctio dispositionum est, non deorum.

PL 2, 504C

「かつては律法、今はキリストの信仰による神の正義」。この区別とは何か。お前の神は創造主の配剤に仕えて、それに時と、その律法を与えたとでもいうのか。それとも、かつてのものは、今のものと同じ方に属するのではないか。律法がその方のものであれば、信仰もその方のものである。キリストによる区別とは、配剤の区別であって、神々の区別ではない。

Adversus Marcionem 5.13.16

16

Monet justificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad Deum habere. Ad quem? Cujus nusquam fuimus hostes, an cujus legi et naturae rebellavimus?

PL 2, 504C

彼は、律法によってではなくキリストの信仰によって義とされた者たちが、神に対して平和を持つよう勧める。誰に対してか。我々が一度も敵であったことのない神に対してか、それとも、その律法とその本性に対して反逆していたその方に対してか。

Adversus Marcionem 5.13.17

17

Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et justificabimur, et ejus erit Christus, ex cujus fide justificabimur, ad cujus pacem competit redigi hostes ejus aliquando. Lex autem, inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare?

PL 2, 504C

というのも、もし平和が、それと戦争があった当の相手にこそふさわしいのであれば、我々はその方によって義とされることになり、その信仰によって我々が義とされることになるそのキリストも、その方のものとなるはずである。かつてその方の敵であった者たちが、いつか平和へと連れ戻されるのがふさわしいのだから。しかるに彼はこう言う——「律法は、罪が増し加わるために入り込んだ」。それはなぜか。

Adversus Marcionem 5.13.18

18

Ut superabundaret, inquit, gratia. Cujus Dei gratia, si non cujus et lex? nisi si Creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae Dei alterius, et quidem aemuli, ne dixerim ignoti; ut quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in justitia in vitam per Jesum Christum, adversarium ipsius.

PL 2, 504D

「恩寵がいよいよあふれるためである」と彼は言う。律法が属する神のものでないなら、恩寵は誰の神のものであろうか。もし創造主が律法を差し挟んだのが、まさに別の神——それも競い合う神、いや知られざる神とまでは言うまいが——の恩寵のために便宜を図るためであった、というのでない限りは。それは、あたかも彼〔創造主〕のもとで罪が死へと統治していたように、恩寵もまた、彼〔創造主〕の敵たるイエス・キリストを通して、義のうちに、命へと統治するためであったかのように。

Adversus Marcionem 5.13.19

19

Propter hoc, omnia concluserat lex Creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam; ut gratia servaretur in gloriam Christi, non Creatoris, sed Marcionis.

PL 2, 505A

それゆえ、創造主の律法はすべてを罪のもとに閉じ込め、全世界を罪のうちへ引き入れ、あらゆる口を塞いだ——それによって誰も律法によって誇ることのないようにするためである——それは、恩寵が、創造主のではなくマルキオンのキリストの栄光のために取り置かれるためであった。

Adversus Marcionem 5.13.20

20

Possum et hic de substantia Christi praestruere, ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos inquit Legi . Ergo corpus Christi; et potest corpus contendi, non statim caro.

PL 2, 505A

私はここでも、続いて起こる問いを見越して、キリストの実体についてあらかじめ論じておくことができる。というのも彼は、「我々は律法に対して死んだ」と言っているからである。したがって、〔そこには〕キリストの肉体〔がある〕。そして肉体であると論じることはできても、それが直ちに肉であるとは限らない。

Adversus Marcionem 5.13.21

21

Sed et quaecumque substantia sit, cum ejus nominat corpus, quem subjicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intelligi, quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi, et caussa delicti eam excusat.

PL 2, 505A

だが、それがいかなる実体であるにせよ、彼が肉体と呼んでいるその方について、死者のうちから甦ったと続けて述べているとき、そこに理解されうる肉体は、死の法が言い渡された当の肉の肉体をおいてほかにない。しかも見よ、彼は律法に証言を与え、罪の原因についてそれ〔律法〕を弁護してさえいる。

Adversus Marcionem 5.13.22

22

Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. Absit. Abominatur Apostolus criminationem legis. Sed ego delictum non scio, nisi per legem. O summum ex hoc praeconium legis, per quam liquuit delictum latere!

PL 2, 505B

では何と言おうか。律法は罪であろうか。断じてそうではない。恥じ入るがよい、マルキオンよ。断じてそうではない。使徒は律法への非難を忌み嫌う——「しかし私は、律法によらなければ罪を知らない」。まさにここにこそ、律法へのこの上ない称賛がある。それによって、罪が〔内に〕潜んでいたことが明らかになったのだから。

Adversus Marcionem 5.13.23

23

Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. Quid Deo imputas Legis, quod Legi ejus Apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat: Lex sancta, et praeceptum ejus justum et bonum.

PL 2, 505B

したがって欺いたのは律法ではなく、掟という機会を通しての罪である。使徒でさえその律法に負わせることを敢えてしない咎を、お前はなぜ律法の神に負わせるのか。しかるに彼はさらにこう積み重ねる——「律法は聖であり、その掟は正しく善い」。

Adversus Marcionem 5.13.24

24

Si taliter veneratur legem Creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit duos deos, justum alium, bonum alium; cum is utrumque debeat credi: cujus praeceptum et bonum et justum est?

PL 2, 505B

もし彼がこれほどまでに創造主の律法を敬うのであれば、いったいどうして彼〔創造主〕そのものを覆すことになるのか、私には分からない。誰が二人の神——一方は正しい神、他方は善き神——を区別するというのか。その掟が善でもあり正でもあるその方こそ、両方であると信じられるべきなのに。

Adversus Marcionem 5.13.25

25

Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Judaeis omnibus potuerit agnosci.

PL 2, 505C

また、もし彼が律法を霊的なものと確証するなら、それは当然、預言的なものであり、予型的なものでもある。というのも私はここからも、律法において予型によって宣べ伝えられたキリストを、それゆえユダヤ人のすべてによっては認められえなかったキリストを、確立せねばならないからである。