テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput IV 第IV章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 475C · 34 sectiones

Adversus Marcionem 5.4.1

1

Adhuc, inquit (Gal., III, IV, V et VI), secundum hominem dico, dum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis. Atquin non est hoc humanitus dictum: non enim exemplum est, sed veritas.

PL 2, 475C

さらに、彼は言う(ガラテヤ3、4、5、6)、「私は人間に即して言う。我々が幼子であったとき、我々は世の諸元素の下に置かれ、それらに仕えさせられていた」と。しかるに、これは人間に即して言われたのではない。それは実例ではなく、真理だからである。

Adversus Marcionem 5.4.2

2

Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes, non elementis subjectus est mundi, quae pro Deo suspicit? Illud autem facit, quod cum secundum hominem dixisset, tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat.

PL 2, 476A

では、諸民族について言えば、その感覚においてであれ、世の諸元素——彼らはそれを神として仰ぎ見ている——に服していない幼子がいるだろうか。しかし彼が果たしているのはこのことである。すなわち、彼は「人間に即して言う」と述べておきながら、続けて「人間の遺言は、誰もこれを退けたり、これに書き加えたりしない」と言っているのである。

Adversus Marcionem 5.4.3

3

Exemplo enim humani testamenti permanentis, divinum tuebatur. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dixit, seminibus, quasi pluribus; sed semini, tanquam uni, quod Christus est.

PL 2, 476A

効力を保ち続ける人間の遺言という実例によって、彼は神の遺言を擁護していたのである。アブラハムには、そして彼の子孫には、数々の約束が語られた。彼は「子孫たち」と、複数であるかのようには言わず、「子孫」と、あたかも一人であるかのように言った。それはキリストのことである。

Adversus Marcionem 5.4.4

4

Erubescat spongia Marcionis, nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum validius sit illum ex his revinci quae servavit.

PL 2, 476A

マルキオンの海綿は恥じ入るべきである。もっとも、彼が取り去った箇所を私が論じ直すのは、余分に述べたまでのことである。彼を論駁するには、彼が残しておいた箇所によるほうがより有力なのだから。

Adversus Marcionem 5.4.5

5

Cum autem evenit impleri tempus, misit Deus Filium suum; utique is, qui etiam ipsorum temporum Deus est, quibus saeculum constat; qui signa quoque temporum ordinavit, soles, et lunas, et sidera, et stellas; qui Filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicavit (Is., II, 2): In novissimis diebus erit manifestus mons Domini, et (Joel, II, 28): In novissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum Joclem.

PL 2, 476A

しかし「時が満ちるに至ったとき、神はその御子を遣わされた」。それはまさに、世を成り立たせているそれらの時そのものの神であり、太陽や月、星辰や星々という時のしるしをも定めた方であり、また御子の顕現を時の終わりに置き、かつあらかじめ告げた方でもある。(イザヤ2:2)「終わりの日に主の山が現れるであろう」、また(ヨエル2:28)「終わりの日に、私は私の霊からすべての肉に注ぐであろう」、ヨエルによれば。

Adversus Marcionem 5.4.6

6

Ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cujus erat etiam finis temporis sicut initium. Caeterum Deus ille otiosus, nec operationis, nec praedicationis ullius, atque ita nec temporis alicujus, quid omnino egit quod efficeret tempus impleri, etiam implendum sustineri?

PL 2, 476B

時が満ちるのを持ちこたえたのは、その方に属することであった——時の終わりも、その初めと同じくその方のものであったからである。ところで、あの無為な神は、いかなる働きも、いかなる宣べ伝えも持たず、それゆえいかなる時にも属さない神であるが、時が満ちること、しかもそれが満たされるべく待たれることを成し遂げるために、一体全体何をなしたというのか。

Adversus Marcionem 5.4.7

7

Si nihil, satis vanum est ut Creatoris tempora sustinuerit serviens Creatori. Cui autem rei misit Filium suum?

PL 2, 476B

もし何もしていないのなら、創造主に仕える者でありながら創造主の時を待ち続けたというのは、まったく空しいことになる。それでは、彼は何のために自分の御子を遣わしたのか。

Adversus Marcionem 5.4.8

8

Ut eos qui sub lege erant, redimeret: hoc est, ut efficeret (Is., XL, 4) tortuosa in viam rectam, et aspera in vias lenes , secundum Esaiam; ut vetera transirent, et nova orirentur; Lex nova ex Sion, et sermo Domini ex Hierusalem (Is. II, 3): et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus.

PL 2, 476B

「律法の下にあった者たちを贖い出すため」であった。すなわち、(イザヤ40:4)「曲がった道をまっすぐな道とし、険しい道を平らな道とする」——イザヤによれば——ためであり、古きものが過ぎ去り、新しきものが生まれるためであり、「新しい律法はシオンから、主の言葉はエルサレムから」(イザヤ2:3)〔出る〕ためであり、また我々——すなわち子ではなかった諸民族——が子とされることを受けるためであった。

Adversus Marcionem 5.4.9

9

Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine ejus nationes sperabunt. Itaque, ut certum esset nos filios Dei esse, misit Spiritum suum in corda nostra, clamantem, Abba, Pater.

PL 2, 476C

「彼自身が諸民族の光となるであろう、そして諸民族は彼の名によって望みを抱くであろう」。そこで、我々が神の子であることが確かとなるように、彼は「アバ、父よ」と叫ぶその霊を我々の心に遣わした。

Adversus Marcionem 5.4.10

10

In novissimis enim, inquit (Joel, II, 28), diebus effundam de meo Spiritu in omnem carnem. Cujus gratiae, nisi cujus et promissio gratiae? quis Pater, nisi qui et factor? Post has itaque divitias, non erat revertendum ad infirma et mendica elementa.

PL 2, 476C

「終わりの日に」と彼は言う(ヨエル2:28)、「私は私の霊からすべての肉に注ぐであろう」。この恩寵は誰のものか。恩寵の約束もまたその方のものであった、その方のものでなくて誰のものであろうか。父とは誰か。造り主でもある方のほかに誰であろうか。それゆえ、これらの豊かさの後には、弱く貧しい諸元素へと再び立ち帰るべきではなかった。

Adversus Marcionem 5.4.11

11

Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae litterae solent dici. Non ergo per mundialium elementorum derogationem a Deo eorum avertere cupiebat; etsi dicendo supra: Si ergo his qui non natura sunt Dei servitis; physicae, id est, naturalis superstitionis elementa pro Deo habentis sugillabat errorem, nec sic tamen elementorum Deum taxans.

PL 2, 476C

ところで、「諸元素」とはローマ人の間でも、初歩の文字〔アルファベット〕を指して言われることがよくある。それゆえ、彼は世の諸元素を貶めることによって、それらの神からその者たちを引き離そうと望んだのではない。もっとも、先に「それゆえ、もし本性上神ではない者どもに仕えるのなら」と言うことによって、彼は、諸元素を神として保持する自然学的な、すなわち自然の迷信の誤りを非難していたのであり、それでもなお諸元素の神そのものを咎めてはいなかったのである。

Adversus Marcionem 5.4.12

12

Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, et sabbata, ut opinor, et coenas puras, et jejunia et dies magnos.

PL 2, 477A

しかし彼は、自分がどのような「諸元素」を、すなわち律法の初歩の文字を意味させたいのかを、自ら明らかにしている。「汝らは日を、月を、季節を、年を、そして安息日を——思うに——さらに清い食事を、断食を、大祭の日々を守っている」。

Adversus Marcionem 5.4.13

13

Cessare enim ab his quoque sicut et circumcisione oportebat ex decretis Creatoris, qui et per Esaiam (Is. I, 14): Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustinebo: jejunium et ferias et caeremonias vestras odit anima mea; et per Amos (Am. V, 21): Odi, rejeci caeremonias vestras, et non odorabor in frequentiis vestris.

PL 2, 477A

というのも、これらのことからも、割礼と同様、創造主の定めによって離れるべきであったからである。創造主はイザヤを通しても(イザヤ1:14)こう言っている、「私は汝らの新月祭と安息日と大祭の日とに、もはや堪えることをしない。断食と祝祭日と汝らの儀式を、私の魂は憎む」。またアモスを通しても(アモス5:21)、「私は汝らの儀式を憎み、退けた。汝らの集会において、香りを嗅ぐこともしない」。

Adversus Marcionem 5.4.14

14

Item per Osee (Os. II, 11): Avertam universas jucunditates ejus, et caeremonias ejus, et sabbata, et neomenias ejus, et omnes frequentias ejus. Quae ipse constituerat, inquis, erasit?

PL 2, 477A

同様にホセアを通しても(ホセア2:11)、「私は彼女のあらゆる喜びを、その儀式を、安息日を、その新月祭を、そのすべての集会を取り去るであろう」。「彼自身が定めたものを、彼は消し去ったのか」とお前は言う。

Adversus Marcionem 5.4.15

15

Magis quam alius: aut si alius, ergo ille adjuvit sententiam Creatoris, auferens quae et ille damnaverat. Sed non hujus loci quaestio, cur leges suas Creator infregerit.

PL 2, 477B

他の誰にもまして、そうである。あるいは、もし他の者がそうしたのであれば、その者は創造主の判断に手を貸したことになる——創造主自身も断罪していたものを取り去ることによって。しかし、創造主が自らの律法をなぜ破棄したのかは、ここで論じるべき問題ではない。

Adversus Marcionem 5.4.16

16

Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur nihil Apostolum adversus Creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio Legis a Creatore sit.

PL 2, 477B

創造主がそれを破棄するであろうことを我々が証明した、それで十分である。それによって、使徒が創造主に反することを何一つ定めなかったことが確証される。律法の除去そのものが創造主に由来するのだからである。

Adversus Marcionem 5.4.17

17

Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex parte convertit.

PL 2, 477B

しかし、盗人にはしばしば盗んだ品の一部が証拠として取りこぼされるものであるように、マルキオンもまた、アブラハムについての最後の言及を残しておいたのだと私は思う。これほど取り去るべきものはほかになかったにもかかわらず、たとえ彼がその一部を書き換えたのだとしても。

Adversus Marcionem 5.4.18

18

Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla, et alium ex libera: sed qui ex ancilla, carnaliter natus est; qui vero ex libera, per repromissionem; quae sunt allegorica, id est, aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta, sive duae ostensiones, sicut invenimus interpretatum: unum a monte Sina, in synagogam Judaeorum, secundum legem, generans in servitutem; aliud super omnem principatum, generans vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo, sed in futuro; quae est mater nostra, in quam repromisimus sanctam Ecclesiam; ideoque adjicit: Propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae.

PL 2, 477B

「もしアブラハムに二人の子があったとすれば、一人は女奴隷から、もう一人は自由な女から生まれた。しかし女奴隷から生まれた者は肉によって生まれ、自由な女から生まれた者は約束によって生まれた」。これらは寓意的なもの、すなわち他のことを予め示すものである。というのも、これらは二つの契約、あるいは我々が解釈として見出したとおりの二つの提示だからである。一つはシナイ山から出て、律法に従い、ユダヤ人の会堂へと、奴隷の身分へと生む。もう一つはあらゆる権勢の上にあって、力を、支配を、そしてこの世においてだけでなく来るべき世においても名づけられるあらゆる名を生む。それは我々の母であり、我々はそのうちに聖なる教会を約束したのである。それゆえ彼はこう付け加える、「それゆえ、兄弟たちよ、我々は女奴隷の子ではなく、自由な女の子である」。

Adversus Marcionem 5.4.19

19

Utique manifestavit et christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et judaismi servitutem legalem in filio ancillae; atque ita ejus Dei esse utramque dispositionem, apud quem invenimus utriusque dispositionis delineationem.

PL 2, 478A

彼はこうして、自由な女から生まれたアブラハムの子において、キリスト教の高貴さが寓意の秘義を有することを明らかにした。ちょうど女奴隷の子において、ユダヤ教の律法的な奴隷の身分が〔その秘義を有する〕のと同様である。そしてそれゆえ、両方の配剤は同じ神に属する——我々はその方のもとにこそ、両方の配剤の素描を見出すからである。

Adversus Marcionem 5.4.20

20

Ipsum quod ait, Qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit Dominus? Alienos enim servos ne Galba quidem manumisit, facilius liberos soluturus. Ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem fuit servitus legis. Et merito.

PL 2, 478B

彼が「その自由をもってキリストは我々を解放した」と言うそのことこそ、彼を解放者と定めたのではないか——その方こそが〔かつての〕主人であったのだから。他人の奴隷を解放することは、ガルバでさえしなかった。自由な者であれば、なおさら容易くこれを解き放ったであろうに。それゆえ自由は、律法の奴隷の身分があったその方によってこそ与えられるのである。そしてそれは当然のことである。

Adversus Marcionem 5.4.21

21

Non decebat manumissos rursus jugo servitutis, id est, legis adstringi, jam Psalmo (Ps. II) adimpleto: Dirumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum; postquam archontes congregati sunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ipsius.

PL 2, 478B

解放された者たちが再び奴隷の軛、すなわち律法に縛りつけられるのはふさわしくなかった。すでに詩篇(詩篇2篇)が成就していたからである、「彼らの束縛を打ち破ろう、彼らの軛を我々から投げ捨てよう」。支配者たちが一つに集まって、主に対し、そのキリストに対して逆らった後のことである。

Adversus Marcionem 5.4.22

22

De servitute igitur exemptos, ipsam servitutis notam eradere perseverabat, circumcisionem; ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate; memor dictum per Hieremiam (Jerem. IV, 4): Et circumcidimini praeputia cordis vestri.

PL 2, 478B

それゆえ彼〔使徒〕は、奴隷の身分から解き放たれた者たちについて、奴隷の身分そのもののしるし、すなわち割礼を削り取ることを続けていた。まさに預言者的な宣べ伝えの権威によってである。エレミヤを通して語られたことを覚えつつ(エレミヤ4:4)、「そして汝らは自分の心の包皮を割礼せよ」。

Adversus Marcionem 5.4.23

23

Quia et Moyses (Deut. X, 16): Circumcidetis duricordiam vestram, id est, non carnem. Denique, si circumcisione ab alio Deo veniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat quidquam valere in Christo, sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam ejus, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis Deo esset.

PL 2, 479A

モーセもまた(申命記10:16)「汝らは自分の頑なな心を割礼せよ」、すなわち肉ではなく〔心を〕、と〔言っている〕からである。さて、もし彼〔使徒〕が、他の神から来た者として割礼を排除するのであれば、なぜ彼はまた、割礼と同様、無割礼もキリストにおいて何の価値もないと否定するのか。もし彼が割礼に対抗する神から来たのであれば、彼が打ち破ろうとしていたそれに競合するものをこそ、優先すべきであったはずである。

Adversus Marcionem 5.4.24

24

Porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni Deo deputabantur, ideo utraque in Christo vacabat, propter fidei praelationem; illius fidei, de qua erat scriptum (Is. XLII, 4): Et in nomine ejus nationes credent; illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici, sic quoque Creatoris ostendit.

PL 2, 479A

しかも、割礼も無割礼も同一の神に帰せられるものであったからこそ、両者ともキリストにおいては無効となったのであり、それは信仰が優先されたためである。すなわち、(イザヤ42:4)「諸民族は彼の名によって信じるであろう」と書かれていた、あの信仰である。そしてこの信仰が愛によって全うされると彼〔使徒〕が言うことによって、これもまた創造主のものであることを示したのである。

Adversus Marcionem 5.4.25

25

Sive enim dilectionem dicit quae in Deum, et hoc Creatoris est (Deut. VI): Diliges Deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; sive quae in proximum: et proximum tuum tanquam te, Creatoris est. Qui autem turbat vos, judicium feret.

PL 2, 479A

というのも、彼が神への愛について言っているのであれば、これは創造主のものである(申命記6章)、「汝の神を汝の心を尽くし、汝の魂を尽くし、汝の力を尽くして愛せよ」。あるいは隣人への愛について言っているのであれば、「汝の隣人を汝自身のように〔愛せよ〕」というのも創造主のものである。「汝らを惑わす者は、裁きを受けるであろう」。

Adversus Marcionem 5.4.26

26

A quo Deo? Ab optimo? Sed ille non judicat. A Creatore? Sed nec ille damnabit assertorem circumcisionis. Quod si non erit alius qui judicet nisi Creator, jam ergo non damnabit Legis defensores, nisi qui ipse eam cessare constituit.

PL 2, 479B

いかなる神によってか。至善の神によってか。しかし、その方は裁くことをしない。創造主によってか。しかし、その方もまた、割礼の主張者を断罪することはないであろう。もし創造主のほかに裁く者がいないとすれば、律法を破棄すると自ら定めたその方以外は、律法の擁護者たちを断罪することはないであろう。

Adversus Marcionem 5.4.27

27

Quid nunc, si et confirmat illam ex parte qua debet? Tota enim, inquit, Lex in vobis adimpleta est: Diliges proximum tuum tanquam te.

PL 2, 479B

では、もし彼〔使徒〕が、律法をそれがしかるべき部分において確証しているとすればどうか。「律法の全体は」と彼は言う、「汝らのうちに成就された。『汝の隣人を汝自身のように愛せよ』」。

Adversus Marcionem 5.4.28

28

Aut si sic vult intelligi, Adimpleta est, quasi jam non adimplenda, ergo non vult ut diligam proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit; sed perseverandum erit semper in isto praecepto.

PL 2, 479B

あるいは、もし彼が「成就された」を、あたかももはや成就されるべきではないかのように理解させたいのであれば、彼は私が隣人を自分自身のように愛することを望んでいないことになり、これもまた律法とともに廃止されたことになる。しかし、この戒めについては常に堅持されねばならないのである。

Adversus Marcionem 5.4.29

29

Ergo lex Creatoris etiam ab adversario probata est; nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum jam praeceptum. Sed nec hoc alii magis competit, quam auctori.

PL 2, 479C

それゆえ、創造主の律法は、敵対者によってさえ是認されたのである。それは彼によって損失をこうむったのではなく、むしろ簡略化を得たのであり、その総体が一つの戒めへと凝縮されたのである。そして、これもまた、その創始者以外の誰かに、よりふさわしいということはない。

Adversus Marcionem 5.4.30

30

Atque adeo cum dicit: Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi; si hoc non potest fieri, nisi quis diligat proximum suum tanquam se, apparet, Diliges proximum tuum tanquam te, per quod auditur: Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit Creatoris: atque ita Christum Creatoris esse, dum Christi est lex Creatoris.

PL 2, 479C

かくして彼が「汝らは互いの重荷を担い合え、そうすればキリストの律法を成就するであろう」と言うとき、もしこのことが、人が自分の隣人を自分自身のように愛するのでなければ実現しえないのなら、明らかなことは、「汝の隣人を汝自身のように愛せよ」——それによって「互いの重荷を担い合え」ということが聞き取られる——が、キリストの律法であり、それが創造主の律法であるということである。そしてそれゆえ、キリストの律法が創造主の律法である以上、キリストは創造主のキリストなのである。

Adversus Marcionem 5.4.31

31

Erratis, Deus non deridetur. Atquin derideri potest Deus Marcionis, qui nec irasci novit, nec ulcisci. Quod enim seminaverit homo, hoc et metet. Ergo retributionis et judicii Deus intentat.

PL 2, 479C

「汝らは誤っている。神は嘲られることはない」。しかるに、マルキオンの神は嘲られうる——怒ることも、報復することも知らない神だからである。「人が蒔いたもの、それを彼は刈り取るであろう」。それゆえ、報いと裁きの神が〔これを〕突きつけているのである。

Adversus Marcionem 5.4.32

32

Bonum autem facientes non fatigemur; et: Dum habemus tempus, operemur bonum. Nega Creatorem bonum facere praecipisse, et diversa doctrina sit diversae divinitatis. Porro, si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et vitae.

PL 2, 479D

「善を行うにあたって、我々は疲れ果てることのないようにしよう」。そして「時のあるうちに、我々は善を行おう」。創造主が善を行うよう命じたことを否定してみよ、そうすれば〔この〕教えは異なる神性の異なる教えとなろう。しかも、もし彼が報いを宣べ伝えているのであれば、腐敗の刈り入れも生命の刈り入れも、同じ方に由来するはずである。

Adversus Marcionem 5.4.33

33

Tempore autem suo metemus; quia et Ecclesiastes, Tempus, inquit (Eccl., III, 17), erit omni rei. Sed et mihi famulo Creatoris mundus crucifixus est; non tamen Deus mundi; et ego mundo, non tamen Deo mundi.

PL 2, 480A

「そして、その時が来れば、我々は刈り取るであろう」。というのも、コヘレトもまた「あらゆる事には時がある」と言っているからである(コヘレト3:17)。そして、創造主の僕である私にとって、世は十字架につけられた。しかし世の神がそうなのではない。そして私は世に対して〔十字架につけられた〕のであり、世の神に対してではない。

Adversus Marcionem 5.4.34

34

Mundum enim, quantum ad conversationem ejus posuit cui renuntiando mutuo transfigimur, et invicem morimur, persecutores vocat Christi; cum vero adjicit, Stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), jam non putativam, sed veram et solidam carnem professus est Christi, cujus stigmata corporalia ostendit.

PL 2, 480A

というのも、「世」とは、彼〔使徒〕がその生き方に関して言えば、それを断念することによって我々が互いに刺し貫かれ、互いに死ぬところのもの、〔すなわち〕キリストの迫害者たちを指して用いているからである。しかし彼が「キリストの焼き印を自分の肉体に負っている」と付け加えるとき(当然それは肉体的なものにふさわしい)、彼はもはや見せかけの肉ではなく、キリストの真の、確かな肉を告白したのである。その方の焼き印を、彼は肉体において示しているのだから。