テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput XXVII 第XXVII章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 278B · 12 sectiones

Adversus Marcionem 1.27.1

1

Sed judicat plane malum nolendo, et damnat prohibendo: dimittit autem non vindicando, et absolvit non puniendo.

PL 2, 278B

しかし彼は、望まないことによって明らかに悪を裁き、禁じることによって断罪する。だが、報復しないことによって赦し、罰しないことによって無罪放免する。

Adversus Marcionem 1.27.2

2

O Deum veritatis praevaricatorem, sententiae suae circumscriptorem: timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere qui nolit; quam probare.

PL 2, 278B

おお、真理を裏切る神よ、自らの判決を欺く神よ。彼は断罪するものを断罪することを恐れ、愛さないものを憎むことを恐れ、なさせまいとすることがなされるがままにしている。彼は欲しないことを示したいだけで、それを証明しようとはしない。

Adversus Marcionem 1.27.3

3

Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina, phantasma; et ipsa transfunctoria praecepta, secura delicta: audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis: Deus melior inventus est, qui nec offenditur, nec irascitur, nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris; bonus tantum est, denique prohibet delinquere, sed literis solis.

PL 2, 278B

これこそ、想像上の善性、想像上の教え、幻であろう。その掟自体もはかなく過ぎ去り、罪は安穏である。罪人たちよ、聞くがよい。まだ罪人でない者たちも、罪人となれるように聞くがよい。より善き神が見出された——この神は心を害されることもなく、怒ることもなく、報復することもない。この神のためにはゲヘナで焼かれる火もなければ、外の暗闇で慄く歯ぎしりもない。彼はただ善きのみであり、結局のところ、過ちを犯すことを禁じはするが、それも文言の上だけのことである。

Adversus Marcionem 1.27.4

4

In vobis est, si velitis, illi obsequium subsignare, ut honorem Deo habuisse videamini: timorem enim non vult. Atque adeo prae se ferunt Marcionitae, quod Deum suum omnino non timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur.

PL 2, 278C

諸君が望むなら、彼に対して服従を誓約することは諸君の自由である——それによって神に敬意を払ったように見えるためである。というのも彼は恐れを望まないからである。そしてマルキオン派は、自分たちの神をまったく恐れないということを公然と誇っている。「悪しき者は恐れられるであろうが、善き者は愛されるであろう」と彼らは言う。

Adversus Marcionem 1.27.5

5

Stulte, quem Dominum appellas, negas timendum; cum hoc nomen potestatis sit, etiam timendae. At quomodo diliges, nisi timeas non diligere?

PL 2, 278C

愚か者よ、お前は「主」と呼ぶ者を恐れるべきでないと言う。だがこの名は権能の名であり、しかも恐れられるべき権能の名である。だが、愛さないことを恐れないなら、どうして愛することができようか。

Adversus Marcionem 1.27.6

6

Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem, et timor propter potestatem? nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem, et timeas propter disciplinam? Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur.

PL 2, 278C

明らかに彼は、孝愛のゆえの愛と権能のゆえの恐れとがともにふさわしいはずの、お前の父ではないのか。情け深さのゆえに愛し、規律のゆえに恐れるべき、正当な主人でもないのか。まさにそれゆえにこそ、人さらいは愛されはしても、恐れられることはないのである。

Adversus Marcionem 1.27.7

7

Non enim timebitur, nisi justa et ordinaria dominatio. Diligi autem potest etiam adultera. Sollicitatione enim constat, non auctoritate; et adulatione, non potestate. Quid denique adulantius, quam delicta non exsequi?

PL 2, 279A

正当で秩序だった支配でなければ、恐れられることはないからである。だが姦通の女でさえ愛されることはできる。それは誘惑によって成り立つのであって、権威によってではない。媚びへつらいによってであって、権能によってではない。つまるところ、罪を罰しないことほど媚びへつらうことが、ほかにあろうか。

Adversus Marcionem 1.27.8

8

Age itaque, qui Deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis? summum, quod sciam, fructum vitae omnibus qui Deum non timent; quid non frequentas tam solemnes voluptates circi furentis, caveae saevientis, et scenae lascivientis? quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris?

PL 2, 279A

さあ、神を善き者として恐れないお前よ、なぜあらゆる情欲へと沸き立たないのか。私の知る限り、神を恐れないすべての者にとって、これこそ生の最高の果実であるはずだ。なぜ、荒れ狂う競技場、猛り狂う闘技場、みだらな舞台という、あれほど厳かな快楽に足しげく通わないのか。なぜ迫害のさなか、香箱が差し出されるやいなや、否認によって魂を得ようとしないのか。

Adversus Marcionem 1.27.9

9

Absit, inquis, absit. Ergo jam times delictum, et timendo probasti illum timeri, qui prohibet delictum. Aliud est, si eadem dei tui perversitate, quem non times, observas, qua et ille quod non vindicat, prohibet.

PL 2, 279A

「とんでもない、とんでもない」とお前は言う。ならばお前はすでに罪を恐れているのであり、恐れることによって、罪を禁じる者が恐れられるということを、お前自身が証明したことになる。もっとも、お前が恐れてもいないその神と同じ倒錯によって——彼が報復もしないことを禁じるのと同じその倒錯によって——ただ従っているだけだ、というのなら話は別だが。

Adversus Marcionem 1.27.10

10

Multo adhuc vanius, cum interrogati, quid fiet peccatori cuique die illo? respondent abjici illum quasi ab oculis.

PL 2, 279B

さらにいっそう空しいのは、あの日にそれぞれの罪人に何が起こるのかと問われたとき、彼らは、その者はいわば御目の前から放り捨てられるのだ、と答えることである。

Adversus Marcionem 1.27.11

11

Nonne et hoc judicio agitur? judicatur enim abjiciendus, et utique judicio damnationis: nisi si in salutem abjiciatur peccator, ut et hoc Deo optimo competat. Et quid erit abjici, nisi amittere id quod erat consecuturus, si non abjiceretur? id est salutem.

PL 2, 279B

これもまた裁きによって行われているのではないか。彼は放り捨てられるべき者として裁かれるのであり、しかも断罪の裁きによってである——ただし、罪人が救いへと放り捨てられるのでない限りは。もしそうだというなら、それもまた至善の神にふさわしいことになろうが。そして放り捨てられるとは、もし放り捨てられなければ得ていたはずのもの、すなわち救いを、失うことでなくて何であろうか。

Adversus Marcionem 1.27.12

12

Ergo salutis in detrimentum abjiciretur: et hoc decerni non poterit nisi ab irato, et offenso, et exsecutore delicti, id est judice.

PL 2, 279B

したがって、彼は救いを損なう形で放り捨てられることになろう。そしてこれは、怒れる者、心を害された者、そして罪を罰する者、すなわち裁く者によってでなければ、決せられ得ないのである。