Adversus Marcionem 4.42.1
Perductum (Luc., XXIII) enim illum ad Pilatum onerare coeperunt, quod se regem diceret; Christum sine dubio Dei Filium, sessurum ad Dei dexteram.
PL 2, 463C彼が(ルカ23章)ピラトのもとへ連れて行かれると、彼らは彼が自らを王と称したという廉で彼を責め立て始めた。その王とは疑いなく、神の右に座することになる神の子キリストのことである。
Adversus Marcionem 4.42.2
Caeterum, alio eum titulo gravassent, incerti an Filium Dei se dixisset, nisi Vos dicitis sic pronuntiasset, hoc se esse quod dicerent. Pilato quoque interroganti, Tu es Christus? proinde, Tu dicis; ne metu potestatis viderentur amplius respondisse.
PL 2, 463Cそうでなければ、彼が自らを神の子と言ったかどうか彼らには確信が持てぬまま、別の名目で彼を告発していたことであろう——もし彼が「汝らがそう言っている」とそのように言明し、彼らの言うところの者であることを自ら告げていなかったならば。ピラトが「お前はキリストであるのか」と尋ねた時にも、同様に「あなたがそう仰る」〔と答えた〕。それは、権力への恐れからそれ以上を答えたと思われないためであった。
Adversus Marcionem 4.42.3
Constitutus est igitur Dominus in judicio. Et statuit in judicio populum suum. Ipse Dominus in judicium venit cum presbyteris et archontibus populi, secundum Esaiam (Is., III, 13). Atque exinde omne scriptum passionis suae implevit.
PL 2, 464Aかくして主は裁きの座に立たされた。「そして主はその民を裁きにおいて立たせられる」。「主自らが民の長老たちと支配者たちと共に裁きに臨まれる」と、イザヤによれば(イザヤ3:13)。そして、そこから彼は自らの受難について書かれたすべてを成就したのである。
Adversus Marcionem 4.42.4
Tumultuatae sunt ibidem nationes, et populi meditati sunt inania (Ps. II, 1). Astiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus: nationes, Romani qui cum Pilato fuerant; populi, tribus Israelis; reges, in Herode; archontes, in summis sacerdotibus.
PL 2, 464A「そこで諸国民は騒ぎ立ち、諸民族はむなしいことを謀った」(詩篇2:1)。「地の王たちは立ち上がり、支配者たちは主に対し、その方のキリストに対して共に集まった」。すなわち、諸国民とはピラトと共にいたローマ人たちであり、諸民族とはイスラエルの諸部族であり、王たちとはヘロデにおいて、支配者たちとは大祭司たちにおいて〔成就した〕。
Adversus Marcionem 4.42.5
Nam et Herodi velut munus a Pilato missus, Osee vocibus fidem reddidit; de Christo enim prophetaverat (Os., X, 6): Et vinctum eum ducent xenium regi. Delectatus est denique Herodes viso Jesu, nec vocem ullam ab eo audivit.
PL 2, 464Aそして彼は、あたかも贈り物のようにピラトからヘロデのもとへ送られ、ホセアの言葉に信頼性を与えた。というのも、彼はキリストについてこう預言していたからである(ホセア10:6)。「彼らは彼を縛られたまま、王への贈り物として連れて行くであろう」と。かくしてヘロデはイエスを見て喜んだが、彼から一言も声を聞くことはなかった。
Adversus Marcionem 4.42.6
Tanquam agnus enim coram tondente, sic non aperuit os suum (Is., XIII, 7); quia Dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem (Is., L, 4).
PL 2, 464Bすなわち、「毛を刈る者の前の子羊のように、彼はその口を開かなかった」(イザヤ13:7)。というのは、「主が彼に教えの舌を与え、いかにして語るべきかを知らせておられた」からである(イザヤ50:4)。
Adversus Marcionem 4.42.7
Illam scilicet linguam, quam in Psalmo (Ps. XLVI) agglutinatam gutturi suo tunc probabat, non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus, vita ut bonus donatur; Christus vero justissimus, ut homicida morti expostulatur.
PL 2, 464Bすなわち、詩篇において(詩篇46篇)その喉に貼りついたと言われるあの舌を、彼は語らないことによってその時証明したのである。そしてバラバは、この上なく罪深い者でありながら、あたかも善人であるかのように生命を与えられ、これに対しキリストは、この上なく正しい者でありながら、あたかも殺人者であるかのように死を要求されたのである。
Adversus Marcionem 4.42.8
Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur. Vestitum plane ejus militibus divisum, partim sorte concessum, Marcion abstulit, respiciens Psalmi prophetiam (Ps. XXI, 19), Dispertiti sibi sunt vestimenta mea, et in vestitum meum sortem miserunt.
PL 2, 464Bそしてまた、二人の悪人が彼の左右に十字架に懸けられた。彼が不義の者たちの中に数えられるためである。彼の衣が兵士たちによって分けられ、一部はくじによって与えられたことについては、マルキオンはこれを取り去ってしまった。それは詩篇の預言を顧みてのことである(詩篇21:19)。「彼らは私の衣を互いに分け合い、私の衣服にくじを投じた」と。
Adversus Marcionem 4.42.9
Aufer igitur et crucem ipsam. Idem tamen psalmus de eo non tacet: Foderunt manus meas et pedes meos . Totus in illo exitus legitur: Circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumvallavit me. Omnes qui spectabant me, naso irridebant me.
PL 2, 464Cそれならば、お前は十字架そのものも取り除くがよい。しかし同じ詩篇は彼について沈黙してはいない。「彼らは私の手と足を穿った」と。その全体の顛末がそこに読み取られる。「犬どもが私を取り囲み、悪人どもの群れが私を取り巻いた。私を見る者はみな、鼻であざけった」と。
Adversus Marcionem 4.42.10
Locuti sunt labiis, et capita moverunt. Speravit in Deum, liberet eum. Quo jam testimonium vestimentorum habe falsi tui praedam, totus psalmus vestimenta sunt Christi. Ecce autem et elementa concutiuntur. Dominus enim patiebatur ipsorum.
PL 2, 464C「彼らは唇で語り、頭を振った。彼は神に望みをかけた、神が彼を救い出すように、と」。今さら衣についての証しが何になろう。お前の偽造が得た獲物は取っておくがよい——詩篇全体がキリストの衣なのだから。しかも見よ、諸元素さえもが揺り動かされる。まさに、受難していたのはそれら自身の主だったからである。
Adversus Marcionem 4.42.11
Caeterum, adversario laeso, coelum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis. Haec argumenta quoque mihi competissent, etsi non fuissent praedicata.
PL 2, 464Cさもなければ、もし敵対者が害を被ったのであれば、天は光をもって花咲き、太陽はいっそう光線をもって誇らしげにし、昼はいっそう長くとどまり、マルキオンのキリストが十字架に懸かっているのを喜んで見つめていたことであろう。これらの論拠もまた、たとえ預言されていなかったとしても、私には十分成り立ったであろう。
Adversus Marcionem 4.42.12
Coelum, inquit (Is., L, 3) Esaias, vestiam tenebris. Hic erit dies, de quo et Amos (Am., VIII, 9): Et erit illa die, dicit Dominus, occidet sol meridie (habes et horae sextae significationem), et contenebrabit super terram.
PL 2, 465A「私は天を暗闇で覆おう」とイザヤは言う(イザヤ50:3)。これがまさにその日である。それについてはアモスもまた言っている(アモス8:9)。「その日には」と主は言われる、「太陽は真昼に沈むであろう」——ここには第六時の指し示しもある——「そして地の上を暗闇で覆うであろう」。
Adversus Marcionem 4.42.13
Scissum est et templi velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis (Is., I, 8) tanquam in vinea speculam, et in cucumerario casulam. O quantum perseveravit etiam trigesimo psalmo Christum ipsum reddere!
PL 2, 465A神殿の垂れ幕もまた、天使が突き破って出て行くことによって裂かれた。その天使は、シオンの娘を、ぶどう畑の見張り小屋のように、瓜畑の仮小屋のように見捨てて去ったのである(イザヤ1:8)。おお、第三十詩篇においてさえも、いかに彼がキリストその人を映し出し続けたことであろうか。
Adversus Marcionem 4.42.14
Vociferatur ad Patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret. Hoc dicto exspiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? Sed spiritus semetipsum exspirare non potuit. Alius est qui exspirat, alius qui exspiratus.
PL 2, 465A彼は父に向かって声高に叫んだ。死に臨んでもなお、最後の声によって預言者たちを成就するためである。「これを言い終えると、彼は息を引き取った」。誰が、であろうか。霊が自分自身を吐き出したのか、それとも肉が霊を吐き出したのか。しかし霊が自分自身を吐き出すことはできなかった。吐き出す者と吐き出される者とは別である。
Adversus Marcionem 4.42.15
Si spiritus exspiratur, ab alio exspiretur necesse est. Quod si solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur, quam exspirasse. Quis igitur exspirat spiritum, nisi caro? quae et spirat, quando illum habet; et ita eum, cum amittit, exspirat.
PL 2, 465Aもし霊が吐き出されるのであれば、それは必然的に他の何かによって吐き出されるのでなければならない。もし霊だけが存在していたのであれば、「息を引き取った」というよりはむしろ「立ち去った」と言われたはずである。それでは、肉でなければ、いったい何が霊を吐き出すというのか。肉は霊を持つときにはそれによって呼吸し、それを失うときには、それを吐き出すのである。
Adversus Marcionem 4.42.16
Denique, si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum exspiravit, et exspirando discessit, sine dubio phantasma discessit, cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu.
PL 2, 465Bつまるところ、もし肉がなく、肉の幻があったにすぎず、その幻が霊のものであったのなら、そして霊が自分自身を吐き出し、吐き出すことによって立ち去ったのであれば、幻であった霊が立ち去った時、疑いなく幻もまた立ち去ったことになり、幻が霊と共にどこにも現れなくなったはずである。
Adversus Marcionem 4.42.17
Nihil ergo remansit in ligno? nihil pependit etiam post exspirationem? nihil de Pilato postulatum? nihil de patibulo detractum? nihil sindone involutum? nihil sepulcro novo conditum? Atquin non nihil. Quid igitur illud fuit?
PL 2, 465Bそれでは、木の上には何も残らなかったのか。息を引き取った後にも、何も懸かってはいなかったのか。ピラトに対して何も求められなかったのか。十字架から何も降ろされなかったのか。亜麻布に包まれた何ものもなかったのか。新しい墓に納められた何ものもなかったのか。しかるに、何もなかったわけではない。それでは、それは何であったのか。
Adversus Marcionem 4.42.18
Si phantasma, adhuc ergo inerat et Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. Superest impudentiae haereticae dicere, phantasma illic phantasmatis remansisse.
PL 2, 465Bもしそれが幻であったならば、キリストはなおそこに宿っていたことになる。もしキリストがすでに立ち去っていたならば、幻を連れ去ったのはキリストだったことになる。残された道は、異端の厚顔さをもって、幻の幻がそこに残っていたと言うことだけである。
Adversus Marcionem 4.42.19
Sed sic et Joseph corpus fuisse noverat, quod tota pietate tractavit, ille Joseph, qui non consenserat in scelere Judaeis: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit; oportuerat etiam sepultorem Domini prophetari, ac jam tunc merito benedici.
PL 2, 465Cしかし、ヨセフもまたそれが肉体であることを知っていた。彼はそれを心を尽くして丁重に扱った。ユダヤ人たちの罪に与しなかったあのヨセフである。「不敬虔な者たちの謀に歩まず、罪人の道に立たず、疫病をもたらす者どもの座に座らなかった者は幸いである」。主を葬る者もまた預言されており、すでにその時から当然にも祝福されていたはずである。