Adversus Marcionem 3.23.1
Nunc quia cum Judaeis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur, ob impietatem qua eum et despexerunt, et interemerunt.
PL 2, 353Bさて、お前はユダヤ人と共に、彼らのキリストが到来したことを否定しているのだから、彼らがキリストを蔑み、殺害したその不敬のゆえに、キリストの後に彼らが受けると予告されていた彼らの最期をも認識せよ。
Adversus Marcionem 3.23.2
Primum enim ex die, qua secundum Esaiam (Is., II, 20), Projecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et noctuis ; id est, ex quo genus hominum, dilucidata per Christum veritate, idola projecit; vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit (Is., III, 1, 2) enim Dominus sabaoth a Judaea, et ab Hierusalem inter caetera, et prophetam, et sapientem architectum; Spiritum scilicet Sanctum, qui aedificat Ecclesiam, templum scilicet et domum et civitatem Dei: nam exinde apud illos destitit Dei gratia.
PL 2, 353Cまず第一に――イザヤによれば(イザヤ2:20)「人は、むなしいものと梟のために造った金と銀の忌むべき物を投げ捨てた」とある、その日から、すなわち人類が、キリストによって真理が明らかにされたのち偶像を投げ捨てたその時から――続く言葉が成就しているかどうかを見よ。「主なる万軍の神は」(イザヤ3:1、2)「ユダヤから、またエルサレムから、そのほか多くのものと共に、預言者と賢い建築者とを取り去られた」。すなわちこれは、教会を、つまり神の神殿にして家、都市を建て上げる聖なる霊のことである。それ以来、彼らのもとでは神の恩寵が絶えたからである。
Adversus Marcionem 3.23.3
Et (Is., V, 6) mandatum est nubibus, ne pluerent imbrem super vineam Sorech; id est, coelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israelis. Fecerat enim spinas, ex quibus Dominum coronaverat; et non justitiam, sed clamorem quo in crucem cum extorserat.
PL 2, 353Cまた(イザヤ5:6)「雲に命じて、ソレクの葡萄畑の上に雨を降らせぬようにされた」とある。これは天来の恵みがイスラエルの家に及ばぬようにされたということである。実にこの家は茨を生やし、それをもって主に冠をかぶせ、正義ではなく、主を十字架へと強いた叫びを生み出していたからである。
Adversus Marcionem 3.23.4
Et ita subtractis charismatum roribus, Lex et Prophetae usque ad Joannem. Dehinc, cum ex perseverantia furoris, et nomen Domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est (Is. LII, 5): Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus (ab illis enim coepit infamia) et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum, non poenitentiam intellexissent, facta est terra eorum deserta (Is. I, 7), civitates eorum exustae igni , regionem eorum sub ipsorum conspectu extranei devorant; derelicta est filia Sion, tanquam specula in vinca, vel in cucumerario casula ; ex quo scilicet Israel Dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit, et in indignationem provocavit Sanctum Israelis.
PL 2, 354Aこうして、カリスマの露が絶たれたのち、律法と預言者だけがヨハネに至るまで残った。その後、彼らの狂気の持続によって、主の名までもが彼らのゆえに冒瀆されるに至ったので――「汝らのゆえに、わたしの名は諸国民の間で冒瀆される」(イザヤ52:5)と書かれているとおりである(悪評は彼らから始まったのである)――そしてティベリウスからウェスパシアヌスに至る中間の時に彼らが悔い改めを悟らなかったので、「彼らの地は荒れ果て」(イザヤ1:7)、彼らの町々は火に焼かれ、彼らの地方は彼ら自身の目の前で異国の者たちがこれを食い尽くす。「シオンの娘は葡萄畑の見張り小屋のように、あるいは胡瓜畑の仮小屋のように取り残された」。すなわちイスラエルが主を知らず、その民が主を悟らず、かえって見捨て、イスラエルの聖なる方を怒らせたその時からのことである。
Adversus Marcionem 3.23.5
Sic et machaerae conditionalis comminatio (Ps. I, 20): Si nolueritis, nec audieritis me, machaera vos comedet; probavit Christum fuisse, quem non audiendo, perierunt.
PL 2, 354B同様に、剣の条件付きの脅迫も――(詩篇1:20)「もし汝らが欲せず、わたしに聞き従わないならば、剣が汝らを喰い尽くすであろう」――彼らが聞き従わずして滅びることになった当の相手こそが、まさしくキリストであったことを証している。
Adversus Marcionem 3.23.6
Qui et in psalmo quinquagesimo octavo, dispersionem eis postulat a Patre (Ps. LVIII, 12): Disperge eos in virtute tua. Qui et rursus per Esaiam, in exustionem eorum perorans: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis: in anxietate dormietis .
PL 2, 354Bこの方は詩篇五十八篇においても、父に彼らの離散を求めておられる。(詩篇58:12)「汝の力によって彼らを散らしたまえ」。またこの方は再びイザヤを通して、彼らが焼き尽くされることを訴えて、「わたしのゆえに、これらのことが汝らに起こったのだ。汝らは苦悶のうちに眠るであろう」と言われる。
Adversus Marcionem 3.23.7
Satis vane, si haec non propter eum passi sunt, qui propter se passuros pronuntiarat, sed propter Christum Dei alterius. Atquin Christum, inquam, alterius Dei dicit, a Creatoris virtutibus et potestatibus, ut ab aemulis in crucem actum.
PL 2, 354B彼らがこれらのことを被ったのが、自らのゆえに被るであろうと予告した方のゆえではなく、別の神のキリストのゆえであったとするなら、それは十分に空しいことであろう。しかるに、これは別の神のキリストであり、創造主の諸力と諸権力によって、あたかも敵対する者たちによるかのように十字架へ追いやられたのだ、と彼は言う。
Adversus Marcionem 3.23.8
Sed ecce defensus ostenditur a Creatore (Is. LIII, 9): et dati sunt pessimi pro sepultura ejus; qui scilicet subreptum eum asseveraverant: et locupletes pro morte ejus; qui scilicet et a Juda traditionem redemerant, et a militibus falsum testimonium cadaveris subrepti.
PL 2, 354Bしかし見よ、キリストは創造主によって弁護されていることが示される。(イザヤ53:9)「そして彼の葬りのために悪人どもが与えられた」――すなわち彼が盗み去られたのだと言い張った者どものことである――「また彼の死のために富める者どもが与えられた」――すなわちユダから裏切りを買い取り、また兵士たちから死体が盗まれたという偽りの証言を買い取った者どものことである。
Adversus Marcionem 3.23.9
Igitur, aut non propter illum acciderunt ista Judaeis; sed revinceris conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum; aut si propter illum acciderunt, non potuit Creator ulcisci, nisi suum Christum, remuneraturus potius Judam, si adversarium Domini sui peremissent.
PL 2, 354Cしたがって、これらのことがユダヤ人に起こったのがその方のゆえでないか――その場合お前は、聖典の意味が事の成り行きと時の順序と一致することによって論駁される――さもなくば、それがその方のゆえに起こったのであれば、創造主が復讐しえたのは自らのキリストのゆえでしかありえない。もし彼らが自らの主の敵を滅ぼしたのであれば、創造主はむしろユダに報いたはずだからである。
Adversus Marcionem 3.23.10
Certe si nondum venit Christus Creatoris, propter quem haec passuri praedicantur, cum venerit ergo, patientur. Et ubi tunc filia Sion derelinquenda, quae nulla hodie est? ubi civitates exurendae, quae jam in tumulis? ubi dispersio gentis, quae jam extorris?
PL 2, 354C確かに、もし創造主のキリストがまだ来ておらず、彼らがそのゆえに苦しむと予告されているその方が来ていないのであれば、その方が来た時にこそ、彼らは苦しむことになろう。しかしその時、見捨てられるべきシオンの娘はどこにいるのか――今日それはもはや存在しないのに。焼かれるべき町々はどこにあるのか――すでに瓦礫の塚と化しているのに。民族の離散はどこにあるのか――すでに追放されてしまっているのに。
Adversus Marcionem 3.23.11
Redde statum Judaeae, quem Christus Creatoris inveniat, et alium contende venisse. Jam vero quale est, ut per coelum suum admiserit, quem in terra sua esset interempturus, honestiore et gloriosiore regni sui regione violata, ipsa aula sua et arce calcata?
PL 2, 355A創造主のキリストが見出すはずのユダヤの状態を元どおりにするがよい。そのうえで、別の方が来たと主張するがよい。そもそも、自らのより尊く、より栄えある王国の領域を侵させ、まさにその宮廷と城塞そのものを踏みにじらせながら、自らの天を通してこの者を通過させ、後に自らの地においてこれを滅ぼそうとした、というのはいったいどういうことか。
Adversus Marcionem 3.23.12
An hoc magis affectavit? Plane Deus zelotes, tamen vicit. Erubesce, qui victo Deo credis. Quid sperabis ab eo qui se protegere non valuit?
PL 2, 355Aあるいは、むしろこのことを望んだのであろうか。確かに熱情の神ではある。それでも打ち勝った。打ち負かされた神を信じるお前は、恥じ入るがよい。自らを守ることさえできなかった者に、お前は何を望むというのか。
Adversus Marcionem 3.23.13
Aut enim per infirmitatem oppressus est a virtutibus et hominibus Creatoris, aut per malitiositatem, ut tantum illis sceleris patientia infigeret.
PL 2, 355Aというのも、彼は創造主の諸力と人々によって、その弱さのゆえに打ち負かされたか、それとも悪意のゆえに、忍耐によって彼らにこれほどの罪を負わせようとしたかの、いずれかだからである。