テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput VI 第VI章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 252C · 7 sectiones

Adversus Marcionem 1.6.1

1

Sic adhuc videmur disputare, quasi Marcion duos pares constituat. Nam, dum defendimus Deum summum magnum unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tamquam de duobus paribus de his retractavimus: nihilominus tamen, docendo pares esse non posse secundum summi magni formam, satis confirmavimus duos esse non posse.

PL 2, 252C

ここまで我々は、あたかもマルキオンが対等な二者を立てているかのように論じてきたように見える。というのも、神は最高至大なる唯一のものと信じられるべきであると擁護し、そこから対等性を排除するにあたって、我々は二つの対等なものについてこれらのことを論じ直してきたからである。とはいえ、対等なものが最高至大なるものの形において存在しえないことを教えることで、我々は二人が存在しえないことを十分に確証したのである。

Adversus Marcionem 1.6.2

2

Alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum judicem, ferum, belli potentem; alterum mitem, placidum, et tantummodo bonum atque optimum; dispiciamus aeque et hanc partem, an diversitas saltem duos capiat, si parilitas capere non potuit.

PL 2, 252C

しかしむしろ、マルキオンが不対等な神々を立てていることは確かなのだから――一方は裁く者、獰猛な者、戦さに強い者であり、他方は柔和で穏やかで、ひたすら善く至善である、とする――今度はこの側面も同様に検討し、対等性が二人を成り立たせえなかったとしても、せめて不対等性ならば二人を成り立たせうるのかどうかを見てみよう。

Adversus Marcionem 1.6.3

3

Porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quae totum statum vindicet divinitatis.

PL 2, 253A

そしてここでも、最高至大なるものについての同じ規範が我々の弁護となるだろう。それは神性の在り方全体を主張するものだからである。

Adversus Marcionem 1.6.4

4

Conveniens enim et quodammodo injecta manu detinens adversarii sensum non negantis Creatorem Deum, justissime praescribo illi diversitati locum non esse inter eos qui ex aequo deos confessus, non potest facere diversos: non quia non et homines licet sub eadem appellatione diversissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum magnum.

PL 2, 253A

創造主なる神を否定しない相手の見解と符合し、いわば手をかけて捕らえた上で、私はきわめて正当に、次のように抗弁する――等しく神々として告白した以上もはや相異なるものとはなしえない者たちのあいだに、その不対等性の居場所はない、と。それは人間が同じ呼び名のもとに置かれながらも互いに大きく異なりうることがないからではなく、最高至大なるものでなければ、神と呼ばれることも、信じられることもないだろうからである。

Adversus Marcionem 1.6.5

5

Cum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem Deum non negat, non potest admitti ut summo magno aliquam adscribat diminutionem, qua subjiciatur alii summo magno: desinit enim, si subjiciatur. Non est autem Dei desinere de statu suo, id est: de summo magno.

PL 2, 253A

したがって、神を否定しない者は、その神を最高至大なるものとして認めざるをえない以上、その最高至大なるものに何らかの減少を帰し、それによって他の最高至大なるものに従属させることは認められない。というのも、もし従属するならば、それは最高至大なるものであることをやめてしまうからである。しかし神には、その在り方、すなわち最高至大であることをやめるということはありえない。

Adversus Marcionem 1.6.6

6

Nam et in illo deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari capit in Creatore. Ita, cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neutrum altero aut majus sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut dejectius.

PL 2, 253B

というのも、もし創造主において最高至大であることが貶められはじめるならば、あのより優れているとされる神においてさえ、最高至大であることが危うくなりうるからである。こうして、二人の神が二つの最高至大なるものと宣言される以上、いずれも他方より大きくも小さくもなく、いずれも他方より崇高でも卑しくもないことが必然である。

Adversus Marcionem 1.6.7

7

Nega deum, quem dicis deteriorem: nega summum magnum, quem credis minorem. Deum vero confessus, utrumque duo summa magna confessus es. Nihil alteri adimes, aut alteri adscribes. Agnoscens divinitatem, negasti diversitatem.

PL 2, 253B

お前が劣っていると言う神を否定するがよい。お前がより小さいと信じる最高至大なるものを否定するがよい。だが神であると告白したなら、お前は両者ともに二つの最高至大なるものであると告白したことになる。お前は一方から何かを奪うことも、一方に何かを付け加えることもできない。神性を認めることによって、お前は不対等性を否定したのである。