Adversus Marcionem 4.43.1
Sic nec mulierum illarum officium (Luc., XXIV) praeterit prophetia, quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura.
PL 2, 465Cかくして預言は、あの女たちの務めをも見過ごしてはいない(ルカ24章)。彼女たちは夜明け前に、香料の用意を携えて墓へと集まったのである。
Adversus Marcionem 4.43.2
De hoc enim per Osee (Os., VI, 1): Ut quaerant, inquit, faciem meam, ante lucem vigilabunt ad me, dicentes, Eamus, et convertamur ad Dominum, quia ipse eripuit, et curabit nos; percussit, et miserebitur nostri; sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus.
PL 2, 465Cこのことについては、ホセアを通してこう言われている(ホセア6:1)。「彼らが私の顔を求めるために、夜明け前に私のもとで目を覚まし、こう言うであろう。『さあ、主のもとへ立ち返ろう。主こそが引き裂き、そして我々を癒してくださる方だからである。主は打たれたが、我々を憐れんでくださるであろう。主は二日の後に我々を癒し、三日目に我々は甦るであろう』」と。
Adversus Marcionem 4.43.3
Quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum volutata, inter dolorem praesentis destitutionis qua percussae sibi videbantur a Domino, et spem resurrectionis ipsius qua restitui rite arbitrabantur?
PL 2, 465D実に、これらの言葉が、あの女たちの思いのうちで揺れ動いていたと、誰が信じずにいられようか。目の前の喪失の痛みのうちにあって、彼女たちは主によって打たれたと自らに思われ、また彼の復活への希望のうちにあって、正しく元に戻されると考えていたのである。
Adversus Marcionem 4.43.4
Corpore autem non invento sublata erat sepultura ejus de medio, secundum Esaiam (Is., LVII, 2). Sed et duo ibidem angeli apparuerunt. Tot fere laterensibus uti solebat, in duobus testibus consistens Dei Sermo.
PL 2, 466A肉体が見出されなかったので、彼の埋葬はその場から取り去られていたのである。イザヤによれば(イザヤ57:2)。しかもそこには二人の天使が現れた。神の言葉はほぼ常に、それくらいの数の側仕えの者を用いる習わしであり、二人の証人によって立てられるのである。
Adversus Marcionem 4.43.5
Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et ab illa angelorum visione prospiciebat Esaias (Is. XXVII, 11); Mulieres, inquit, venientes a visione, venite ad renuntiandam scilicet Domini resurrectionem.
PL 2, 466A墓から、また天使たちのあの顕現から帰って行く女たちをも、イザヤはあらかじめ見ていた(イザヤ27:11)。「顕現から来る女たちよ、来たれ」と彼は言う——すなわち、主の復活を告げ知らせるために、である。
Adversus Marcionem 4.43.6
Bene autem, quod incredulitas discipulorum perseverabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret, Christum Jesum non alium se discipulis edidisse, quam prophetatum.
PL 2, 466Aだが好都合であったのは、弟子たちの不信仰が続いていたことである。それによって我々の弁明が最後まで成り立つのである。すなわち、イエス・キリストが弟子たちに、預言された者とは別の者として自らを示したのではない、ということが。
Adversus Marcionem 4.43.7
Nam cum duo ex illis iter agerent, et Dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae: Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis; utique suum Christum, id est Creatoris.
PL 2, 466Bというのも、彼らのうち二人が道を行っていたとき、主が彼らに近づいたが、自らがそれであることを現さず、しかも出来事の次第を知っていることさえも隠していた。「しかし我々は、彼こそがイスラエルの贖い主であると思っていた」と彼らは言う。すなわち、彼ら自身のキリスト、つまり創造主のキリストのことである。
Adversus Marcionem 4.43.8
Adeo nec alium se ediderat illis. Caeterum, non existimarent eum Creatoris; et cum Creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset qui existimabatur: aut ipse erit auctor erroris, et praevaricator veritatis adversus Dei optimi titulum.
PL 2, 466Bかくのごとく、彼は彼らに対して別の者として自らを示してはいなかったのである。さもなくば、彼らは彼を創造主の者とは考えなかったであろう。そして彼が創造主の者と考えられていながら、もし彼が考えられていたその者でなかったとすれば、彼はこの自らについての見なしを支持しなかったはずである。さもなければ、彼自身が誤りの創始者となり、至善の神という名目に反して真理に背く者となってしまうであろう。
Adversus Marcionem 4.43.9
Sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit, quam quem existimatum sibi dixerant. Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde, in non credendo omnibus quae locutus est ad vos! Quae locutus non alterius se Dei esse probat, sed ejusdem Dei.
PL 2, 466Bまた復活の後にも、彼は彼らに対して、彼らが自らについて考えていたと言った者とは別の者として自らを示しはしなかった。彼は明らかに彼らを叱った。「おお、愚かで心鈍き者たちよ、彼が汝らに語ったすべてのことを信じないとは」と。彼が語ったことは、彼が別の神の者ではなく、同じ神の者であることを証している。
Adversus Marcionem 4.43.10
Nam eadem et angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Galilaea, dicens, quod oportet tradi filium hominis, et crucifigi, et tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a Deo Creatore scriptum?
PL 2, 466Cなぜなら、天使たちも女たちに同じことを語ったからである。「彼がガリラヤで汝らに語ったこと、すなわち、人の子は引き渡され、十字架に架けられ、三日目に甦らねばならぬと言ったことを、思い出せ」と。そして、なぜ「ねばならぬ」のであったか。それは創造主なる神によってそのように書かれていたからでなくて何であろうか。
Adversus Marcionem 4.43.11
Igitur increpavit illos, ut de sola passione scandalizatos, et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a foeminis, per quae non crediderant ipsum fuisse quem existimarant.
PL 2, 466Cかくして彼は彼らを叱責した。彼らが受難だけにつまずいていたからであり、また女たちから告げられた復活の知らせの信頼性を疑っていたからである。それゆえ彼らは、彼が自分たちの考えていたその者であったことを信じていなかったのである。
Adversus Marcionem 4.43.12
Itaque quod existimaverant, id volens credi se, eum se confirmabat quem existimaverant, Creatoris scilicet Christum redemptorem Israelis.
PL 2, 466Cかくして、彼らが考えていたその事柄こそ自らについて信じられることを欲しつつ、彼は自らが、彼らの考えていたその者であることを確証した。すなわち、創造主のキリスト、イスラエルの贖い主である。
Adversus Marcionem 4.43.13
De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis ne phantasma esset, imo phantasma credentibus: Quid turbati estis, inquit, et quid cogitationes subeunt in corda vestra?
PL 2, 466Cさて、肉体の真実性について、これ以上明白なことがあろうか。彼らが、それが幻ではないかと躊躇い、いやそれどころか幻であると信じていたときに、彼は言った。「なぜ汝らは心を騒がせているのか。なぜそのような思いが汝らの心に浮かぶのか」と。
Adversus Marcionem 4.43.14
Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum; quoniam spiritus ossa non habet, sicut me habentem videtis .
PL 2, 466D「私の手と足を見よ。私自身がそれであるからだ。霊は骨を持たない、汝らが私がそれを持っているのを見ているとおりに」と。
Adversus Marcionem 4.43.15
Et Marcion quaedam contraria sibi, illa credo industria eradere de Evangelio suo noluit, ut ex his quae eradere potuit, nec erasit, illa quae erasit, aut negetur erasisse, aut merito erasisse dicatur.
PL 2, 467Aそしてマルキオンは、自らに矛盾するいくつかの箇所を、おそらくは策略あってのことであろうが、自らの福音書から削り取ろうとはしなかった。削り取ることができたのに削り取らなかったこれらの箇所によって、実際に削り取った箇所についても、彼が削り取ったのだとは否定されるか、あるいは正当な理由あって削り取ったのだと言われるようにするためである。
Adversus Marcionem 4.43.16
Nec parcit nisi eis quae non aliter interpretando, quam delendo, subvertit. Vult itaque sic dictum, quasi, Spiritus ossa non habet, sicut me videtis habentem, ad spiritum referatur, sicut me videtis habentem; id est non habentem ossa sicut et spiritus.
PL 2, 467A彼が手を加えずに残すのは、削除以外の仕方で解釈を歪めて覆すことができる箇所だけである。それゆえ彼は、「霊は骨を持たない、汝らが私が持っているのを見るとおりに」という言葉を、あたかも「汝らが私が持っているのを見るとおりに」という句が霊にかかるかのように、すなわち霊と同じく骨を持たないという意味であるかのように、解したがるのである。
Adversus Marcionem 4.43.17
Et quae ratio tortuositatis istius? cum simpliciter pronuntiare potuisset: Quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis non habentem. Cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat?
PL 2, 467Aそしてこの捻じ曲げにいったい何の理由があろうか。彼〔主〕は端的にこう述べることもできたはずである。「霊は骨を持たない、汝らが私が持っていないのを見るとおりに」と。しかし、もし彼が骨を持っていなかったのなら、なぜ彼は、骨から成るその手と足とを彼らの目の前に差し出したのか。
Adversus Marcionem 4.43.18
Cur adjicit: Et scitote quia ego sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin adhuc eis non credentibus, propterea cibum desideravit, ut se ostenderet etiam dentes habere.
PL 2, 467Aなぜ彼は付け加えて言うのか。「そして、私がそれであることを知れ」と。それはすなわち、彼らが以前、肉体を備えた者として知っていたその者のことである。あるいは、もし彼があらゆる点において幻であったならば、なぜ彼は、幻だと信じる彼らを叱ったのか。しかるに、彼らがなおも信じずにいたので、それゆえ彼は食べ物を欲した。自らが歯をも持っていることを示すためであった。
Adversus Marcionem 4.43.19
Implevimus, ut opinor, sponsionem. Exhibuimus Jesum Christum Prophetarum doctrinis, sententiis, affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione, non alium quam Creatoris.
PL 2, 468A思うに、我々は約束を果たした。我々はイエス・キリストを、預言者たちの教えにおいても、言葉においても、情においても、思いにおいても、力の証しにおいても、受難においても、そして復活においてさえも、創造主の者以外の何者でもない者として示したのである。
Adversus Marcionem 4.43.20
Siquidem et apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus, in omnem terram exire sonum eorum, et in terminos terrae voces eorum, Psalmum adimplendo; praecepit. Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Jesus in Evangelio tuo, meus est.
PL 2, 468Aすなわち、彼は使徒たちをすべての諸国民へ宣べ伝えるために遣わすことによって、詩篇を成就しつつ命じたのである。「彼らの声はすべての地に出で、彼らの言葉は地の果てにまで及ぶ」と。マルキオンよ、私はお前を憐れむ。お前は無駄に労したのだ。お前の福音書にあるイエス・キリストは、私のものなのだから。