テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput XVIII 第XVIII章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 516A · 32 sectiones

Adversus Marcionem 5.18.1

1

(In Ep. ad Eph. III-VI) Datam inquit sibi Apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes; quae dispensatio sacramenti occulti ab aevis in Deo, qui omnia condidit.

PL 2, 516A

(エフェソ書3-6章について)使徒は言う、自分に与えられた恩寵は、万人のうち最後の者としての自分に、すべての者を照らすために与えられたのだと。この恩寵こそ、万物を造った神のうちに世々より隠されていた秘義の配剤である。

Adversus Marcionem 5.18.2

2

Rapuit haereticus in praepositionem, et ita legi fecit: Occulti ab aevis Deo, qui omnia condidit. Sed emicat falsum. Infert enim Apostolus: Ut nota fiat principatibus et potestatibus, in supercoelestibus, per Ecclesiam, multifaria sapientia Dei.

PL 2, 516A

異端者は「イン」という前置詞を奪い取り、こう読ませた——「万物を造った神に、世々より隠されていた」と。しかし虚偽はたちまち露見する。というのも使徒はこう続けて言うからである——「天上の諸権勢と諸権力に、教会を通して、神の多様な知恵が知られるためである」と。

Adversus Marcionem 5.18.3

3

Cujus dicit principatibus et potestatibus? Si Creatoris, quale est ut principatibus et potestatibus ejus ostendi voluerit Deus ille sapientiam suam, ipsi autem non? quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere.

PL 2, 516A

彼は誰の権勢と権力について言っているのか。もし創造主の権勢と権力であるなら、かの神が自分の知恵をその権勢と権力に示そうと欲しながら、当の創造主自身には示さなかったとは、いったいどうしたことか。権力というものは、自分の首長なしには何一つ知りえなかったはずである。

Adversus Marcionem 5.18.4

4

Aut si ideo Deum non nominavit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus ejus qui omnia condidit, pronuntiasset: proinde in illis deputans ipsum.

PL 2, 516A

あるいは、もしここで〔使徒が創造主なる〕神の名を挙げなかったのが、あたかもその中にその首長自身も数えられているからだとすれば、そうであれば彼は、万物を造った者の権勢と権力に秘義が隠されていたと宣べたことになる。すなわち彼〔創造主〕をその中に数え入れているのである。

Adversus Marcionem 5.18.5

5

Quod si illis dicit occultatum, illi debebat dixisse manifestum; ergo non Deo erat occultatum, sed in Deo omnium conditore; occultum autem principatibus et potestatibus ejus (Is., XL, 13): Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ei fuit?

PL 2, 516B

だが、もし彼が権勢たちに対して隠されていたと言うのであれば、神に対しては現されていたとも言うべきであった。したがって、隠されていたのは神に対してではなく、万物の造り主なる神のうちにおいてであり、隠されていたのは彼〔創造主〕の権勢と権力に対してである。(イザヤ40:13)「誰が主の思いを知ったか、誰が主の相談役であったか」。

Adversus Marcionem 5.18.6

6

Hic captus haereticus fortasse mutavit, ut dicat Deum suum suis potestatibus et principatibus notam facere voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset Deus conditor omnium.

PL 2, 516B

ここで異端者は、おそらく窮したために言い換えて、こう言おうとしたのであろう——自分の神が、自分の権勢と権力に自らの秘義の配剤を知らせようと欲したのであり、それは万物の造り主なる神が知らなかったものであると。

Adversus Marcionem 5.18.7

7

Et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei, et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris Dei nescissent? Tamen et Creatori notum erat futurum. Annon utique notum, quod sub coelo in terra ejus habebat revelari?

PL 2, 516B

しかも、無縁で長い隔たりによって切り離された創造主の無知を言い立てることに、何の意味があったろうか——上位の神の家の者たちですら知らなかったというのに。とはいえ、創造主にはいずれ知られることになっていた。天の下、自分の地の上で現わされようとしているものが、知られないままであるはずがなかろう。

Adversus Marcionem 5.18.8

8

Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus. Si enim Creator cogniturus erat quandoque occultum illud Dei superioris sacramentum, et ita Scriptura habebat: Occulti Deo, qui omnia condidit; sic inferre debuerat: Ut nota fiat illis multifaria sapientia Dei, tunc et potestatibus et principatibus cujuscumque Dei, cum quibus sciturus esset Creator.

PL 2, 516C

ゆえに、これによって我々が上で組み立てたことが確証される。すなわち、もし創造主がいつか、かの上位の神の隠された秘義を知ることになっていたのであり、聖書が「万物を造った神に隠されていた」と記していたのなら、続けてこう言うべきであった——「それらに神の多様な知恵が知られるためであり、さらに、創造主が共に知ることになるであろう、いずれかの神の権力と権勢にも」と。

Adversus Marcionem 5.18.9

9

Adeo subtractum constat, quod et sic veritati suae salvum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis Apostoli controversiam nectere. Quas novus in prophetis habuisset formas? Captivam, inquit, duxit captivitatem.

PL 2, 516C

かくして抜き取られたことは明らかである。しかも、そうであってもなお、それは自らの真理において無事に保たれている。さて今、私もまたお前と、使徒の寓意について論争を組み立てたく思う。新しい神は預言者たちのうちに、いったいどんな形をとっていたというのか。「彼は捕われを捕虜として引いていった」と彼は言う。

Adversus Marcionem 5.18.10

10

Quibus armis? quibus praeliis? de cujus gentis vastatione? de cujus civitatis eversione? quas foeminas, quos pueros, quosve regulos catenis victor inseruit?

PL 2, 516C

どんな武具によってか。どんな戦いによってか。どの民族の荒廃によってか。どの都市の破壊によってか。勝利者としてどんな女たちを、どんな子供たちを、あるいはどんな小王たちを鎖につないだのか。

Adversus Marcionem 5.18.11

11

Nam et cum apud David (Ps. XLIV, 4) Christus canitur succinctus gladio super femur, aut apud Esaiam (Is., VIII) spolia accipiens Samariae et virtutem Damasci, vere eum et visibilem excondis praeliatorem; agnosce igitur jam et armaturam et militiam ejus spiritalem, si jam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas: vel quia et captivitatis hujus mentionem de Prophetis Apostolus sumpsit, a quibus et mandata.

PL 2, 516C

なぜなら、ダビデのもとでキリストが腰に剣を帯びた者として歌われ(詩篇44:4)、あるいはイザヤのもとでサマリアの分捕り物とダマスコの力とを受け取る者として歌われるとき(イザヤ8章)、お前はまさに彼を目に見える戦士としても仕立て上げているのだから、そうであれば今こそ、彼の霊的な武具と霊的な戦いをも認めよ——もしお前がすでに霊的な捕われというものがあることを学んだのであれば、その〔霊的な捕われ〕もまた彼のものと認めるべきである。あるいは、使徒がこの捕われへの言及を預言者たちから取ったのであり、そこから戒めも取ったのだから、なおさらである。

Adversus Marcionem 5.18.12

12

Deponentes mendacium, loquimini veritatem ad proximum suum quisque. Et irascimini, et nolite delinquere, ipsis verbis quibus Psalmus (Ps., IV, 5) exponeret sensus ejus. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite communicare operibus tenebrarum.

PL 2, 517A

「偽りを捨てて、汝らはおのおのその隣人に対して真理を語れ。そして怒れ、しかし罪を犯すな」——まさにその言葉によって、詩篇(詩篇4:5)はその意味を説き明かしていたのである。「日は汝らの怒りの上に沈んではならない。汝らは闇の業に与するな」。

Adversus Marcionem 5.18.13

13

Cum justo enim justus eris, et cum perverso perverteris (Ps. XVII, 27). Et, (I Cor. V, 13), Auferte malum de medio vestrum. Et (II Cor. VI, 17), Exite de medio eorum, et immundum ne attigeritis. Separamini, qui fertis vasa Domini (Is., LII, 11).

PL 2, 517A

「義人と共にあれば汝は義人となり、曲がった者と共にあれば汝は曲がった者となる」(詩篇17:27)。また(一コリント5:13)「悪しき者を汝らの中から取り除け」。また(二コリント6:17)「彼らの中から出よ、そして汚れたものに触れるな」。「主の器を担う者たちよ、分かれ出よ」(イザヤ52:11)。

Adversus Marcionem 5.18.14

14

Sic et, inebriari vino dedecori inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur: Et potum dabatis sanctis meis vinum (Amos II, 12), quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos, et filii ejus, cum adirent ad sancta (Deut. XXII).

PL 2, 517B

かくして、ぶどう酒に酔うことが恥辱であるのも、聖徒たちを酔わせた者たちが叱責されている箇所に由来する——「汝らは我が聖徒たちにぶどう酒を飲ませた」(アモス2:12)。それを飲むことは、祭司アロンとその子らが聖所に近づくときにも禁じられていた(申命記22章)。

Adversus Marcionem 5.18.15

15

Et Psalmis et hymnis Deo canere docere illius est, qui cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a Deo (Is., XI, 12) norat. Ita, cujus invenio praecepta et semina praeceptorum vel augmenta, ejus apostolum agnosco.

PL 2, 517B

また、詩篇と賛歌をもって神に歌うことを教えるのは、太鼓と竪琴によってむしろぶどう酒を飲む者たちが神から咎められることを知っていた方〔創造主〕に属する業である(イザヤ11:12)。かくして、私が戒め、あるいは戒めの種、あるいはその増し加えを見出すその方——その方の使徒として、私は彼を認めるのである。

Adversus Marcionem 5.18.16

16

Caeterum, mulieres viris subjectas esse debere, unde confirmat? Quia vir, inquit, caput est mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere Creatoris Deus tuus legi suae adstruit auctoritatem?

PL 2, 517B

ところで、女は夫に従うべきであるということを、彼〔使徒〕は何によって確証するのか。「夫は妻の頭である」からだ、と彼は言う。マルキオンよ、私に言え——お前の神は、創造主の作品に基づいて自らの法に権威を打ち立てているのか。

Adversus Marcionem 5.18.17

17

Hoc jam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et Ecclesiae ejus inde statum sumit: Sicut et Christus caput est Ecclesiae. Similiter et cum dicit: Carnem suam diligit, qui uxorem suam diligit sicut et Christus Ecclesiam.

PL 2, 517B

これはもはや明らかに小さなことにすぎない。というのも、彼〔使徒〕は自らのキリストとその教会についてすら、そこから在り方を汲み取っているのだから——「キリストが教会の頭であるのと同じように」。同様に、彼がこう言うときも——「自分の妻を愛する者は、自分の肉を愛するのであり、それはちょうどキリストが教会を愛するのと同じである」。

Adversus Marcionem 5.18.18

18

Vides comparari operi Creatoris Christum tuum, et Ecclesiam tuam. Quantum honoris carnidatur in Ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habet, nisi plane Marcion solus: sed et nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam.

PL 2, 517C

お前のキリストとお前の教会とが、創造主の作品になぞらえられているのを、お前は見るであろう。教会の名において、肉になんと大きな栄誉が与えられていることか。「誰も自分の肉を憎むことはない」と彼は言う——ただマルキオン一人を除いては。むしろ彼はそれを養い、いたわる——ちょうどキリストが教会をそうするように。

Adversus Marcionem 5.18.19

19

At tu solus eam odisti, auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et Ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. Atenim Christus iamavit et carnem sicut Ecclesiam. Nemo non diliget maginem quoque sponsae, imo et servabit illam, et honorabit, et coronabit.

PL 2, 517C

だが、お前だけがそれ〔肉〕を憎んでいる。それから復活を取り去ってしまったのだから。お前は教会をも憎まねばなるまい。教会もまた、それと同じようにキリストから愛されているのだから。しかしまさにキリストは、教会と同じように肉をも愛したのである。花嫁の似姿すら愛さない者はいない。むしろそれを守り、敬い、冠を与えさえするであろう。

Adversus Marcionem 5.18.20

20

Habet similitudo cum veritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eumdem Deum probare masculi et Christi, mulieris et Ecclesiae, carnis et spiritus; ipso Apostolo sententiam Creatoris adhibente, imo et disserente: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carnem unam .

PL 2, 518A

似姿は、真理との栄誉の分かち合いにあずかる。私はこれから、男とキリスト、女と教会、肉と霊が同じ神に属することを証明するために努めよう。使徒自身が創造主の言葉を用いて、いや、それを論じてさえいるのだから——「それゆえ人は父と母を離れ、二人は一つの肉となるであろう」。

Adversus Marcionem 5.18.21

21

Sacramentum hoc magnum est. Sufficit inter ista, si Creatoris magna sunt apud Apostolum sacramenta, minima apud haereticos. Sed ego autem dico, inquit, in Christum et Ecclesiam. Habet interpretationem, non separationem sacramenti.

PL 2, 518A

「この秘義は大いなるものである」。これらのことの間では、創造主の諸々の秘義が使徒のもとでは大いなるものでありながら、異端者たちのもとでは至って小さなものであれば、それで十分である。「しかし私は」と彼は言う、「キリストと教会について語っているのだ」。これは秘義の解釈であって、分離ではない。

Adversus Marcionem 5.18.22

22

Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratum, cujus erat utique sacramentum. Quid videtur Marcioni? Creator quidem ignoto Deo figuras praeministrare non potuit; etiam quia adversario.

PL 2, 518A

彼は、秘義の予型が、その秘義がまさに属する当の方によって、あらかじめ供されていたことを示している。マルキオンにはどう見えるのか。創造主は、知られざる神のために予型をあらかじめ供することなどできなかったはずだ——しかもその神が敵対者であるならばなおさらのことだ。

Adversus Marcionem 5.18.23

23

Si noto, Deus superior ab inferiore, et ad destruendum potius, mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii. Nam et si Marcion abstulit, Hoc est enim primum in promissione praeceptum. Lex loquitur (Exod., XX); Honora patrem et matrem.

PL 2, 518B

もし知られている神であったとしても、上位の神が下位の神から、しかもむしろ破壊するために、何も借り受けるべきではなかった。「子らは両親にも従え」。というのも、たとえマルキオンが「これは約束を伴う第一の戒めである」という句を取り去ったとしても、律法はこう語るからである(出エジプト20章)——「汝の父と母を敬え」。

Adversus Marcionem 5.18.24

24

Et: Parentes, enutrite filios in disciplina et correptione Domini. Audisti enim et veteribus dictum: Narrabitis haec in auribus filiorum vestrorum, et filii vestri aeque in auribus filiorum suorum.

PL 2, 518B

また「両親たちよ、子らを主の教えと戒めのうちに育てよ」。というのも、古の者たちにもこう言われたのをお前は聞いたはずである——「汝らはこれらのことを汝らの子らの耳に語り伝えよ。そして汝らの子らもまた同じように、自分の子らの耳に語り伝えるであろう」。

Adversus Marcionem 5.18.25

25

Quo jam mihi duos Deos, si una est disciplina? et si duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti jam Dii creatores!

PL 2, 518B

教えが一つであるなら、私にとって二人の神が何になろうか。もし二人いるのなら、私は先に教えた方に従おう。しかし、もし我々にとってこの世の支配者たちに対する闘いがあるのなら、なんと多くの創造神たちがいることになろうか。

Adversus Marcionem 5.18.26

26

Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si Creatorem significabat, cujus essent quas praemisit potestates?

PL 2, 518B

なぜ私はこの点をも主張してはならないのか——もし〔「この世の支配者たち」という語が〕創造主を意味するのであれば、彼〔使徒〕が先に挙げた権力がその方に属するものである以上、〔ただ〕一人のこの世の支配者と名指されるべきであったはずだ、と。

Adversus Marcionem 5.18.27

27

Porro, cum supra quidem induere nos jubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli, jam ostendit diaboli esse, quae diabolo subjungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo deputamus.

PL 2, 518C

さらに、彼は先に、我々に武具を身にまとうよう命じ、それによって悪魔の策略に対して立つべきだとしているのだから、彼が悪魔に結びつけて挙げている、この闇の権力とこの世の支配者たちとが悪魔に属することを、すでに示しているのである。それは我々もまた、悪魔に帰するところのものである。

Adversus Marcionem 5.18.28

28

Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo Dei, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? Sed quomodo creator et diabolus et Deus idem? cum diabolus non idem et Deus et diabolus.

PL 2, 518C

あるいは、もし悪魔が創造主であるなら、創造主のもとでは誰が悪魔となるのか。二人の神がいるように、二人の悪魔もいるというのか、そして複数の権力とこの世の支配者たちもいるというのか。しかし、創造主と悪魔と神とが同一であるとは、いったいどういうことか。悪魔は神であると同時に悪魔であるということはないのに。

Adversus Marcionem 5.18.29

29

Aut enim ambo et Dei, si ambo jam diaboli; aut qui Deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus Deus. Ipsum vocabulum diaboli, quaero ex qua delatura competat Creatori?

PL 2, 519A

すなわち、もし両者がすでに悪魔であるなら、両者はまた神でもあるはずだ。あるいは、こちら〔創造主〕は神であって悪魔ではない——ちょうど悪魔が神でないのと同じように。悪魔という名そのものが、いったいどんな告発によって創造主に当てはまるというのか、私は問いたい。

Adversus Marcionem 5.18.30

30

Fortasse detulit aliquam Dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. Non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum, ne Dei fierent, sed ne de transgressione morerentur.

PL 2, 519A

おそらく彼〔創造主〕は、上位の神のある企てを告発したのであろう——それは彼自身が、しかも偽りを弄した大天使から被ったものである。というのも、彼〔創造主〕があの木の実を味わうことを禁じたのは、彼ら〔人間〕が神々になるのを妨げるためではなく、違反によって死ぬことのないようにするためだったからである。

Adversus Marcionem 5.18.31

31

Nec spiritalia autem nequitiae ideo Creatorem significabant, quia adjecit, in coelis. Sciebat enim et Apostolus in coelis operata esse spiritalia nequitiae angelorum scandalizatorum in filias hominum (Gen. VI).

PL 2, 519A

「天にある」と付け加えたからといって、「悪の霊的なるもの」が創造主を意味していたわけでもない。というのも、使徒もまた、人間の娘たちによって躓かされた天使たちの悪の霊的なる業が、天において行われたことを知っていたからである(創世記6章)。

Adversus Marcionem 5.18.32

32

Et quale erit, ut ambiguitatibus, et per aenigmata nescio quae, Creatorem taxaret: qui in catenis jam constitutus, ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a Deo mandabat, Ecclesiae utique praestabat?

PL 2, 519A

では、彼が曖昧な言い回しや得体の知れぬ謎かけによって創造主を非難するなど、いったいどうしてありえようか。彼はすでに鎖につながれながらも、宣教の自由のために、口を開いて秘義を明らかにするその不動の姿勢を——それを神に求めるよう教会に命じていたのだが——まさにその不動の姿勢を教会に対して示していたのである。