Adversus Marcionem 4.6.1
Sed alium jam hinc inimus gradum, ipsum (ut professi sumus) evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum.
PL 2, 368Aしかし我々は、ここからすでに別の段階へと進み、我々が公言したとおり、マルキオンの福音書そのものを俎上に載せて、これによってもまた、それが混ぜ物をされたものであることを証明しようとする。
Adversus Marcionem 4.6.2
Certe enim totum quod elaboravit, etiam antitheseis praestruendo, in hoc cogit, ut Veteris et Novi Testamenti diversitatem constituat; proinde Christum suum a Creatore separatum, ut Dei alterius, ut alienum legis et prophetarum.
PL 2, 368A実に彼が骨折って作り上げたその全体は、『アンティテセイス』を土台として築くことも含めて、旧約聖書と新約聖書の相違を打ち立てるという、ただこの一点へと向かわせる。すなわち彼自身のキリストを創造主から切り離し、他の神のものとし、律法と預言者たちに無縁のものとするためである。
Adversus Marcionem 4.6.3
Certe propterea contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum Creatore, quasi ab assertoribus ejus intexta: competentia autem sententiae suae reservavit. Haec conveniemus.
PL 2, 368B実にそれゆえに彼は、自分の学説に反するものすべてを、すなわち創造主と一致し、あたかも創造主の擁護者たちによって織り込まれたものであるかのようなものを、削り取り、自分の学説に適合するものは残しておいた。これらに我々は立ち向かおう。
Adversus Marcionem 4.6.4
Haec amplectemur, si nobiscum magis fuerint; si Marcionis praesumptionem percusserint, tunc et illa constabit eodem vitio haereticae caecitatis erasa, quo et haec reservata.
PL 2, 368Bこれらを我々は受け入れよう、もしそれらがむしろ我々の側に立ち、マルキオンの思い込みを打ち砕くものであるならば。そのときは、これらが残されたのと同じ異端の盲目という欠陥によって、かの削り取られた箇所もまた削り取られたのだということが明らかになるだろう。
Adversus Marcionem 4.6.5
Sic habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique conditione, quae ex utraque parte condicta sit.
PL 2, 368Bかくして我々の小著の意図と形は、双方の側から取り決められたその条件のもとに立てられることになる。
Adversus Marcionem 4.6.6
Constituit Marcion alium esse Christum, qui Tiberianis temporibus a Deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium; alium qui a Deo creatore in restitutionem judaici status sit destinatus, quandoque venturus.
PL 2, 368Bマルキオンは、キリストが二人いると定めている――一方は、ティベリウスの御代に、かつて知られざる神によって、あらゆる諸国民の救いのために啓示された者であり、他方は、創造主なる神によって、ユダヤ人の在り方の回復のために定められ、いずれ来たるべき者である。
Adversus Marcionem 4.6.7
Inter hos magnam et omnem differentiam scindit, quantam inter justum et bonum, quantam inter Legem et Evangelium, quantam inter judaismum et christianismum.
PL 2, 368C彼はこの両者の間に、大きな、しかもあらゆる点にわたる相違を切り分ける――それは正義なる者と善なる者との間にあるほどの、律法と福音との間にあるほどの、ユダヤ教とキリスト教との間にあるほどの相違である。
Adversus Marcionem 4.6.8
Hinc et nostra praescriptio, qua defigimus, nihil Christo Dei alterius commune esse debere cum Creatore: caeterum, Creatoris pronuntiandum, si administraverit dispositiones ejus, si impleverit prophetias ejus, si adjuverit leges ejus, si repraesentaverit promissiones ejus, si restauraverit virtutes ejus, si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit.
PL 2, 368Cここから我々の抗弁もまた生じる。それによって我々はこう定める――他の神のキリストには、創造主と共通するところが何一つあってはならない。そうでなければ、その者は創造主のものと宣告されねばならない。すなわち、もしその者が創造主の配剤を執行し、その預言を成就し、その律法に力を貸し、その約束を体現し、その力の証を立て直し、その判決を改めて形づくり、その習わしを、その特質を表すならば。
Adversus Marcionem 4.6.9
Hujus pacti et hujus praescripti quaeso te, lector, meminoris ubique, et incipe recognoscere aut Marcionis Christum, aut Creatoris.
PL 2, 368Cこの協約と、この抗弁の定めとを、読者よ、あらゆる箇所で覚えていてほしいと私は願う。そしてマルキオンのキリストか、創造主のキリストかを、見分け始めるがよい。