Adversus Marcionem 4.21.1
Dimittit discipulos ad praedicandum Dei regnum (Luc. IX). Numquid vel hic edidit, cujus? Prohibet eos victui aut vestitui quid in viam ferre?
PL 2, 409A彼は弟子たちを、神の国を宣べ伝えるために遣わす(ルカ9章)。ここでもまた、彼は〔それが〕誰の国であるかを明らかにしたであろうか。彼は彼らに、道すがら食のためにも衣のためにも何も携えることを禁じているのではないか。
Adversus Marcionem 4.21.2
Quis hoc mandasset? nisi qui et corvos alit, et flores agri vestit, qui bovi quoque terenti libertatem oris (Deut. XXV, 4) ad veniam pabuli ex opere submovendi ante praecedit: quia dignus operarius mercede sua. Haec Marcion deleat, dum sensui salva sint.
PL 2, 409A誰がこれを命じたであろうか。烏を養い、野の花を装う者でなければ。この方は、脱穀する牛にすら、その労苦のゆえに餌を得る許しとして、口を塞がれない自由を(申命記25:4)すでに先んじて与えていたのである。「働く者はその報酬を受けるにふさわしい」というとおりに。マルキオンはこれらを消し去るがよい——意味さえ損なわれずに残るなら。
Adversus Marcionem 4.21.3
At cum jubet pulverem excutere de pedibus in eos a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fieri; nemo testatur, quod non judicio destinatur; inhumanitatem qui in testationem redigi jubet, judicem comminatur.
PL 2, 409Bだが、迎え入れなかった者たちに対して足の塵を払い落とすことを命じ、これを証しとして行うよう命じるとき——誰も、裁きに定められていないことについては証しを立てない。彼らの無情な仕打ちを証しへともたらすよう命じる者は、審判者をもって脅しているのである。
Adversus Marcionem 4.21.4
Nullum deum novum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declaravit, quia Christum Jesum, alii Joannem, alii Heliam, alii unum aliquem ex veteribus prophetis Herodi asseverabant.
PL 2, 409Bいかなる新しい神もキリストによって証されなかったことは、この万人の意見もまた明らかにしている。すなわち、イエス・キリストについて、ある者はヨハネ、ある者はエリヤ、ある者は昔の預言者のうちの誰か一人であると、ヘロデに向かって言い張っていたのである。
Adversus Marcionem 4.21.5
Ex quibus quicumque fuisset, non utique ob hoc est suscitatus, ut alium deum post resurrectionem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more.
PL 2, 409Bそのいずれであったにせよ、他の神を復活の後に宣べ伝えるために甦らされたのでは決してない。彼は荒野で民を養う——明らかに、かつての慣わしどおりに。
Adversus Marcionem 4.21.6
Aut si non eadem est majestas, ergo jam minor est Creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna coelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta millia hominum protelavit.
PL 2, 409Cあるいは、もし威厳が同一でないとすれば、この方はすでに創造主より劣ることになる。創造主は、一日だけではなく四十年にわたり、パンと魚という劣った材料からではなく天からのマナから、およそ五千人ではなく六十万人の人間を養い続けたのである。
Adversus Marcionem 4.21.7
Adeo autem ea fuit majestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, verum etiam exuberare, de pristino voluerit exemplo.
PL 2, 409Cしかもその威厳はかくも大いなるものであったので、かつての先例にならって、乏しい食糧が足りるのみならず、あり余るまでにしようとお望みになった。
Adversus Marcionem 4.21.8
Sic enim et in tempore famis sub Helia viduae Sareptensi modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione, per totum famis tempus redundaverant (III Reg. XVII). Habes tertiam Basiliarum.
PL 2, 409C実に、エリヤの時代の飢饉のときにも、ツァレファテの寡婦のわずかな、最後に残された食糧が、預言者の祝福によって、飢饉の全期間にわたってあり余るほどになったのである(列王記第三巻17章)。お前はこれを『バシレイオン』第三巻に見出すであろう。
Adversus Marcionem 4.21.9
Si et quartam resolvas, invenies (IV Reg., IV, 42 et seqq.) totum hunc ordinem Christi circa illum Dei hominem, qui oblatos sibi viginti hordeaceos panes cum populo distribui jussisset, et minister ejus proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate, respondisset: Quid ergo hoc dem in conspectu centum hominum?
PL 2, 410Aお前がもし『バシレイオン』第四巻を繙くなら、かの神の人をめぐるキリストのこの全き型を見出すであろう(列王記第四巻4章42節以下)。彼は差し出された大麦のパン二十個を、民に配るよう命じた。すると彼の召使いは、群衆の多さと食糧の乏しさとを見比べて答えた。「これを百人の目の前に出したところで、どうなりましょうか」と。
Adversus Marcionem 4.21.10
Da, inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit Dominus: Et manducaverunt, et reliquerunt reliquias, secundum dictum Domini. O Christum et in novis veterem!
PL 2, 410A「与えよ、そうすれば彼らは食べるであろう。主はこう仰せられるからである」と彼は言った。すると彼らは食べ、主の御言葉のとおりに、余りを残した。おお、新しい業においてすら古きままであるキリストよ。
Adversus Marcionem 4.21.11
Haec itaque quae viderat Petrus, et cum pristinis compararat, et non tantum retro facta, sed et in futurum jam tunc prophetantia recognoverat, interroganti Domino quisnam illis videretur, cum pro omnibus responderet: Tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, nisi quem noverat in Scripturis, quem jam rescensebat in factis.
PL 2, 410Aそこで、ペトロが見て、かつての出来事と比べ合わせ、過去になされたことのみならず、すでにそのとき未来をも予言しているものと認めていたこれらの事柄からして——主が「彼らには自分が誰と思われているか」と尋ねられたとき、皆に代わって「あなたはキリストです」と答えたとき——彼は、聖典において知っていたキリスト、その行いのうちにすでに読み取りつつあったそのキリスト以外の者として、彼を理解することはできなかったはずである。
Adversus Marcionem 4.21.12
Hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, imo et silentium indicens. Si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri, quam Creatoris: ille autem praecepit, ne cui hoc diceret; utique id noluit provulgari, quod Petrus senserat.
PL 2, 410B彼自身、ここまではこれを容認し、それどころか沈黙を命じることによって、これを裏づけている。すなわち、ペトロが創造主のキリスト以外の者として彼を告白することができなかったのだとすれば、そしてキリスト自身が、誰にもこれを語るなと命じたのだとすれば、当然彼は、ペトロが理解していたことが世に広まることを望まなかったのである。
Adversus Marcionem 4.21.13
Imo, inquis, quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari. Sed aliam silentii caussam edixit: Quia oporteret filium hominis multa pati, et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus, et interfici, et post tertium diem resurgere.
PL 2, 410B「それどころか」とお前は言う、「彼が正しく理解していなかったからこそ、偽りが広まることを望まなかったのだ」と。しかし彼は沈黙の別の理由を明言した。「人の子は多くの苦しみを受け、長老たちと律法学者たちと祭司たちとに拒まれ、殺され、三日目の後に甦らねばならないからである」と。
Adversus Marcionem 4.21.14
Quae cum praedicata sint et ipsa in Christum Creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur.
PL 2, 410Bこれらのことも創造主のキリストについて預言されていたのであり——それはしかるべき箇所で我々が十全に論じるであろうが——こうして彼自身、それらが預言されていたまさにその者であることを示したのである。
Adversus Marcionem 4.21.15
Certe etsi non essent praedicata, eam caussam indicti silentii protulit quae non Petri errorem demonstraret, obeundarum passionum necessitatem. Qui voluerit, inquit, animam suam salvam facere, perdet illam; et qui perdiderit eam propter me, salvam faciet eam.
PL 2, 410C確かに、たとえこれらが預言されていなかったとしても、彼が命じた沈黙のために持ち出した理由は、ペトロの誤りを示すものではなく、受難を経ねばならぬ必然性を示すものであった。「自分の魂を救おうと欲する者は、それを失うであろう。だが私のためにそれを失う者は、それを救うであろう」と彼は言う。
Adversus Marcionem 4.21.16
Certe Filius hominis hanc sententiam emisit. Perspice igitur et tu cum rege Babylonio, fornacem ejus ardentem (Dan., III), et invenies illic tamquam Filium hominis (nondum enim vere erat, nondum scilicet natus ex homine), jam tunc istos exitus constituentem.
PL 2, 410C確かに人の子はこの言葉を発した。それゆえ、お前もまたバビロニアの王と共に、その燃え盛る炉を見よ(ダニエル書3章)。すると其処に、いわば人の子として(というのも彼はまだ真にそうではなかった、つまりまだ人間から生まれていなかったからだが)、すでにその時からこれらの結末を定めている者を見出すであろう。
Adversus Marcionem 4.21.17
Salvas facit animas trium fratrum, qui eas pro Deo perdere conspiraverant; Chaldaeorum vero perdidit, quas illi per idololatriam salvas facere maluerant. Quae est ista nova doctrina, cujus vetera documenta sunt?
PL 2, 411A彼は、神のためにその魂を失うことを共に決意した三人の兄弟の魂を救う。だが、偶像礼拝によってその魂を救おうとしたカルデア人たちの魂は滅ぼした。いったいこれは、いかなる新しい教えであろうか——その証拠が古きものであるとは。
Adversus Marcionem 4.21.18
Quamquam et praedicationes martyriorum, tam futurorum, quam a Deo mercedem relaturorum decucurrerunt. Vide, inquit Isaias (Is., LVIII, 1), quomodo perit justus, et nemo excipit corde; et viri justi auferuntur, et nemo considerat.
PL 2, 411Aもっとも、殉教についての予告——来るべき殉教についても、神から報いを受けるはずの殉教についても——すでになされていたのである。「見よ、義人がいかに滅びるかを。誰もこれを心に留めない。義しい人々が取り去られても、誰も顧みない」とイザヤは言う(イザヤ58:1)。
Adversus Marcionem 4.21.19
Quando magis hoc fit, quam in persecutione sanctorum ejus? Utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris; in qua qui animam suam propter Deum perdit, servat illam: ut et hic tamen judicem adcognoscas, qui malum animae lucrum perditione ejus, et bonum animae detrimentum, salute ejus remuneraturus.
PL 2, 411Aこれがいったいいつ起こるだろうか、彼の聖徒たちへの迫害におけるほどに。それは確かに、単純な、自然の法に従う普通の死ではなく、あの際立った、信仰のための戦いとしての死である。その死において、神のために自分の魂を失う者は、それを保つのである。かくしてここにおいても、お前は一人の審判者を認めるべきである——魂の悪しき利得をその滅びによって、魂の善き損失をその救いによって、報いようとする者を。
Adversus Marcionem 4.21.20
Sed et zelotem Deum mihi exhibet, malum malo reddentem: Qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar ejus .
PL 2, 411B彼はさらに私に、悪を悪で報いる妬みの神を示す。「私を恥じる者があれば、私もまたその者を恥じるであろう」と彼は言う。
Adversus Marcionem 4.21.21
Quando nec confusionis materia conveniat, nisi meo Christo: cujus ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum convitiis pateat, omnem nativitatis et educationis foeditatem, ipsius etiam carnis indignitatem, quanta amaritudine possunt perorantibus.
PL 2, 411Bというのも、恥の材料が当てはまるのは、私のキリストをおいて他にないからである。彼の在り方はいっそう恥ずべきものであって、異端者たちの罵詈にすら曝されるほどである——彼らは、誕生と養育のあらゆる汚らわしさ、その肉そのものの卑しさまでも、できる限りの苦々しさをもって論じ立てるのである。
Adversus Marcionem 4.21.22
Caeterum, quomodo ille erit obnoxius confusioni, qui eam non capit? non vulva, licet virginis, tamen foeminae, coagulatus; et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex foeminae humore: non caro habitus ante formam: non pecus dictus post figuram: non decem mensim cruciatu deliberatus: non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram: nec statim lucem lacrymis auspicatus, et primo retinaculi sui vulnere: nec multum ablutus: nec sale et melle medicatus: nec pannis jam sepulturae involucrum initiatus: nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo: sed de coelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus, et Deus tantum.
PL 2, 411Bだが、恥を受け付けぬ者が、いかにして恥に服する身となろうか。彼は、処女の胎ではあれ、女の胎において凝り固められたのではない。種によらぬとはいえ、肉体という実体の法によって、女の体液から〔形づくられたの〕でもない。形をとる前にまず肉という有り様を持ったのでもなく、形姿を得た後に「獣」と呼ばれることもなかった。十月の苦しみを経て形づくられることもなく、突然の陣痛の衝撃によって、長き時の汚物と共に肉体という排出口を通って地に流れ出たのでもない。光を見るや涙で迎えることもなく、己を繋ぐ紐の最初の傷を受けることもなかった。よく洗われることもなく、塩と蜜で手当てされることもなく、すでにして埋葬の包み布である産着に包まれ初めることもなかった。それより後、汚物にまみれて懐のうちを転がされ、乳房を悩ませ、長らく幼子であり、ようやく少年となり、遅れて大人となる、ということもなかった。そうではなく、天から差し出され、一挙に成人し、一挙に全き者となり、たちどころにキリストであり、霊であり力であり、ただ神のみであった。
Adversus Marcionem 4.21.23
Caeterum, ut non verus, qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cujus carebat veritate, carens corpore. Non poterat itaque dixisse: Qui mei confusus fuerit.
PL 2, 412Aそもそも、見られていなかった者が真の者でなかったように、彼はまた、肉体を欠いていた以上その真実性を欠いていた十字架の呪いについて、恥じ入るべき者でもなかった。それゆえ、彼は「私を恥じる者があれば」と言うことなどできなかったはずである。
Adversus Marcionem 4.21.24
Noster hoc debuit pronuntiasse: Minoratus (Ps. VIII, 6) a Patre modico citra angelos; vermis (Ps. XXI, 6), et non homo; ignominia hominis, et nullificamen populi; quatenus ita voluit, ut (Is., LIII, 5) livore ejus sanaremur, ut dedecore ejus salus nostra constaret.
PL 2, 412A我々のキリストこそが、こう告げるべきであった。「御父によって、天使たちよりわずかに劣る者とされ」(詩篇8:6)、「虫けらであって、人ではない」(詩篇21:6)、「人の恥辱であり、民のつまはじき」であると。それは、「その打ち傷によって我々が癒される」ため(イザヤ53:5)、その恥辱によって我々の救いが成り立つよう、彼がそう望んだからである。
Adversus Marcionem 4.21.25
Et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena; ut, quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo, pro impudentia idololatriae, satis Deo faceret per impudentiam fidei.
PL 2, 412Bそして彼が己を低くしたのは当然のことであった——それは自分自身の人間のため、他人のものではない、自分自身の像と似姿のためであった。それは、人間が石や木を崇拝することを恥じなかったのだから、同じ不動の心をもってキリストについて恥じることなく、偶像礼拝の恥知らずに対して、信仰の恥知らずをもって神に十分な償いをするためであった。
Adversus Marcionem 4.21.26
Quid horum christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? Plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti.
PL 2, 412Bマルキオンよ、これらのうちのどれが、お前のキリストに、恥という功に値するものとして当てはまるであろうか。明らかにお前は恥じ入るべきである——お前自身が彼を作り上げたのだから。