Adversus Marcionem 1.16.1
Non comparente igitur mundo alio, sicut nec Deo ejus, consequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ista suo Deo invisibilia defendant.
PL 2, 264Aしたがって、ほかの世界も、その神も現れない以上、当然の帰結として、マルキオン派は事物の二つの種類——目に見えるものと目に見えないもの——を二柱の創造者たる神々に分け与え、目に見えないものを自分たちの神のものとして弁護することになる。
Adversus Marcionem 1.16.2
Quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, ejus esse invisibilia qui nihil visibile praemiserit, quam ejus qui visibilia operatus, invisibilium quoque fidem fecerit, cum justius multo sit aliquibus exemplariis annuere, quam nullis?
PL 2, 264Aしかし、異端の霊でなければ、いったい誰が、目に見えるものを作り上げ、それによって目に見えないものについても信を生ぜしめた者にではなく、何一つ目に見えるものを先立てて示さなかった者にこそ目に見えないものが属すると、自らの心に思い込むことができようか。何らかの実例に頷くほうが、何もないままに頷くよりも、はるかに正当なのだから。
Adversus Marcionem 1.16.3
Videbimus et Apostolus (Col., I, 16) cui auctori invisibilia deputet, cum et illum exploraverimus.
PL 2, 264B使徒が(コロサイ1:16)、目に見えないものをいかなる創造者に帰しているかは、彼〔の書〕を吟味する段になったら見ることにしよう。
Adversus Marcionem 1.16.4
Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus justis, secuturae Scripturarum quoque advocationi fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo Creatori deputandam, sicuti tota operatio ejus ex diversitatibus constat; ex corporalibus et incorporalibus, et animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, ex calidis et frigidis.
PL 2, 264B今はむしろ、大部分は共通の感覚と正当な論証とをもって、後に続く聖典の証言のためにも信頼の土台を敷いているのであり、目に見えるものと目に見えないもののこの相違は、まさしく創造主に帰せられるべきであることを確認する。というのも、彼の働き全体が相違から成り立っているからである——物体的なものと非物体的なもの、生き物とそうでないもの、声を持つものと無言のもの、動くものと静止するもの、生殖するものと不妊のもの、乾いたものと湿ったもの、熱いものと冷たいものとから。
Adversus Marcionem 1.16.5
Sic et hominem ipsum diversitas temperavit, tam in corpore, quam in sensu. Alia membra fortia, alia infirma: alia honesta, alia inhonesta: alia gemina, alia unica: alia comparia, alia disparia.
PL 2, 264Bこのように、人間そのものも相違によって調合された。肉体においても、感覚においても同様である。ある肢体は強く、ある肢体は弱い。ある肢体は見苦しくなく、ある肢体は見苦しい。ある肢体は対になっており、ある肢体は一つだけである。ある肢体は対応し合い、ある肢体は対応し合わない。
Adversus Marcionem 1.16.6
Proinde et in sensu nunc laetitia, nunc anxietas; nunc amor, nunc odium; nunc ira, nunc lenitas.
PL 2, 264C同様に、感覚においても、あるときは喜び、あるときは不安、あるときは愛、あるときは憎しみ、あるときは怒り、あるときは柔和が生じる。
Adversus Marcionem 1.16.7
Quod si ita est, ut aemula inter se conditionis universitas ista modulata sit, jam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri auctori deputanda, quam cui et aemula eorum, ipsum Creatorem diversum notantia, jubentem quae prohibuit, et prohibentem, quae jussit percutientem et sanantem.
PL 2, 264Cもしこのとおりであり、創造されたこの宇宙全体が互いに競い合うものによって調律されているのであれば、目に見えるものに加えて目に見えないものも当然帰せられるべきであり、しかもそれらは、それらと競い合うもの——創造主自身を相違あるものとして、すなわち禁じたことを命じ、命じたことを禁じ、打ちのめしては癒す方として示すもの——が帰せられるその創造者のほかに帰せられてはならない。
Adversus Marcionem 1.16.8
Cur in hac sola specie uniformem eum capiunt, visibilium solummodo et vitam et mortem, et mala et pacem (Eccli., XI, 14; Is., XLV, 7)?
PL 2, 264Cなぜこの一つの種類においてだけ、彼らは彼を単一の性質のものと見なすのか——目に見えるものについてのみ、生と死、そして災いと平和とを(シラ11:14;イザヤ45:7)〔彼に帰しながら〕。
Adversus Marcionem 1.16.9
Et utique, si illa invisibilia majora sunt visibilibus creaturis suo loco magnis, sic quoque congruit ejus esse majora cujus et magna; quia nec magna, nedum majora, ei competant cujus nec modica comparent.
PL 2, 265Aそして当然のことながら、もし目に見えないものが、それぞれの領域において大きい目に見える被造物よりも大きいのであれば、大きいものを持つ者にこそより大きいものも属するのが道理にかなう。なぜなら、僅かなものすら見出されない者には、大きいものはおろか、より大きいものなど到底ふさわしくないからである。