テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput VII 第VII章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 369A · 32 sectiones

Adversus Marcionem 4.7.1

1

Anno quintodecimo principatus Tiberiani (Luc. III, 1), proponit eum descendisse in civitatem Galilaeae, Capharnaum (Luc. IV, 31); utique de coelo Creatoris, in quod de suo ante descenderat.

PL 2, 369A

ティベリウス帝の治世の第十五年に(ルカ3:1)、彼はガリラヤの町、カファルナウムへ下ったと、マルキオンは説く(ルカ4:31)。それはむろん創造主の天からのことであるが、彼は以前、自分自身の天からその創造主の天へと下っていたはずなのである。

Adversus Marcionem 4.7.2

2

Ecquid ergo ordinis fuerat, ut prius de suo coelo in Creatoris descendens describeretur? Cur enim non et ista reprehendam, quae non implent fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper?

PL 2, 369A

そもそも、まず自分の天から創造主の天へ下ったことが描かれる、という順序がなくてはならなかったのではないか。私はなぜ、順序立った叙述にふさわしい信憑性を満たさず、常に虚偽のうちに破綻しているこれらの点を、咎めてはならないのか。

Adversus Marcionem 4.7.3

3

Plane semel dicta sint, per quae jam alibi retractavimus, an descendens per Creatorem, et quidem adversus ipsum potuerit ab eo admitti, et inde tramitti in terram aeque ipsius. Nunc autem et reliquum ordinem descensionis expostulo tenens descendisse illum.

PL 2, 369A

この点については、他の箇所ですでに論じ直したとおりのことが、一度言われれば十分としよう――すなわち、創造主を通って下る者、しかも創造主に敵対する者が、はたして創造主によって受け入れられ、そこから同じく創造主のものである地上へと送られ得たのかどうか、という点である。しかし今は、彼が下ったということそのものを前提として保持しつつ、下降の残りの順序についても、私は問い質そう。

Adversus Marcionem 4.7.4

4

Viderit enim sicubi apparuisse positum est. Apparere, subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id quod sine mora apparuit. Descendisse autem, dum sit, videtur, et subit oculos; de facto etiam ordinem facit.

PL 2, 369B

もしどこかに「現れた」と記されていたとしても、それは問うまい。「現れる」ということは、遅滞なく現れたものに一度目を打ち当てた者にとって、不意に思いがけないところからの目撃を意味する。しかし「下った」ということは、それがなされているそのあいだに見て取られ、目に入ってくるものであり、事実そのものによって順序をも作り出す。

Adversus Marcionem 4.7.5

5

Atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in tempore diei noctisve descenderit; praeterea quis viderit descendentem, quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti facile credendam.

PL 2, 369B

そしてそれゆえ、次のことを問い質すよう強いられる――どのような姿で、どのような足場によって、いかなる勢いあるいは加減で、また昼夜のいずれの時刻に下ったのか。さらに、誰が下る彼を見たのか、誰がそれを報告したのか、誰が――断言する者自身でさえ容易には信じがたいはずのその事を――断言したのか。

Adversus Marcionem 4.7.6

6

Indignum denique ut Romulus quidem ascensus sui in coelum habuerit Proculum affirmatorem, Christus vero Dei descensus de coelo suo sui non invenerit annuntiatorem; quasi non sic et ille ascenderit iisdem mendacii scalis, sicut et iste descendit.

PL 2, 369B

実に嘆かわしいことだ。ロムルスは天への自らの昇天について、プロクルスという証言者を得ていたというのに、神のキリストは、自らの天からの下降について、それを告げる者を一人も見出せなかったとは。あたかも、彼〔キリスト〕が下ったのと同じ虚偽の梯子によって、彼〔ロムルス〕もまた昇ったのではないかのようにである。

Adversus Marcionem 4.7.7

7

Quid autem illi cum Galilaea, si non erat Creatoris? cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem, dicente Isaia (Is., IX, 1-2): Hoc primum bibito , cito facito, regio Zabulon, et terra Nepthalim, et caeteri qui maritimam ad Jordanem , Galilaea nationum, populus qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum; qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super vos.

PL 2, 369C

しかし彼に、ガリラヤと何の関わりがあろうか、もし彼が創造主のものでなかったならば。宣べ伝えに踏み入ろうとする者にこの地方が定められていたのは、イザヤがこう言っているとおりである(イザヤ9:1-2)――「まずこれを飲め、速やかに行え。ザブロンの地、ネフタリムの地、そしてヨルダンに沿う海辺に住む残りの者たちよ、諸国民のガリラヤよ、闇の中に座す民よ、汝ら、大いなる光を見よ。地に住み、死の陰に座す者たちよ、光は汝らの上に昇った」と。

Adversus Marcionem 4.7.8

8

Bene autem quod et Deus Marcionis, illuminator vindicatur nationum: quo magis debuerit vel de coelo descendere, etsi utique in Pontum potius descendere, quam in Galilaeam.

PL 2, 370A

しかし好都合なことに、マルキオンの神もまた諸国民を照らす者として主張されている。それゆえ彼はなおのこと、天から下るべきであった――もっとも、ガリラヤよりもむしろポントスへと下るべきではあったにせよ。

Adversus Marcionem 4.7.9

9

Caeterum, et loco et illuminationis opere secundum praedicationem occurrentibus Christo, jam eum prophetatum incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu (Matth., V, 17) venisse se non ut Legem et Prophetas dissolveret , sed ut potius adimpleret.

PL 2, 370A

さて、場所においても照らすという働きにおいても、それが宣べ伝えに対応する形でキリストに現れる以上、我々はすでに、彼が預言された者であることを認め始める。彼は最初に踏み入ったその場で、自分が来たのは律法と預言者たちを廃するためではなく、むしろ成就するためであることを示したのである(マタイ5:17)。

Adversus Marcionem 4.7.10

10

Hoc enim Marcion, ut additum, erasit. Sed frustra negabit Christum dixisse, quod statim fecit ex parte. Prophetiam enim interim de loco adimplevit, de coelo statim ad synagogam, ut dici solet, AD QUOD VENIMUS HOC AGE.

PL 2, 370A

実にマルキオンは、これを後から付け加えられたものとして削り取った。しかし彼が、キリストがそう言ったことを否定しても無駄である。なぜなら、キリストは即座に、部分的にはそれを実行に移したからである。すなわち、彼はさしあたり場所についての預言を成就した――天から出て、直ちに会堂へと。よく言われるとおり、「来た用向きに、さっそく取りかかれ」ということである。

Adversus Marcionem 4.7.11

11

Marcion, aufer etiam illud de Evangelio: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matt., XV, 24), et: Non est auferre panem filiis, et dare eum canibus (Matt., VII, 27); ne scilicet Christus Israelis videretur. Sufficiunt mihi facta pro dictis.

PL 2, 370B

マルキオンよ、福音書からこれも取り除くがよい――「私はイスラエルの家の失われた羊以外の者には遣わされていない」(マタイ15:24)、また「子らのパンを取り上げて犬に与えるのはよくない」(マタイ7:27)を。それは無論、キリストがイスラエルのキリストと見られないようにするためである。しかし私には、言葉の代わりに行いで十分である。

Adversus Marcionem 4.7.12

12

Detrahe voces Christi mei, res loquentur. Ecce venit in synagogam; certe ad oves perditas domus Israelis. Ecce doctrinae suae panem prioribus offert Israelitis; certe ut filios praefert. Ecce aliis eum nondum impertit; certe ut canes praeterit.

PL 2, 370B

私のキリストの言葉を取り去ってみるがよい。事実そのものが語るであろう。見よ、彼は会堂に来た――確かに、イスラエルの家の失われた羊のもとへである。見よ、彼は自らの教えのパンを、まず先にイスラエル人たちに差し出す――確かに、子らとして優先しているのである。見よ、彼はまだ他の者たちにはそれを分け与えない――確かに、犬として素通りしているのである。

Adversus Marcionem 4.7.13

13

Quibus autem magis impertisset, quam extraneis Creatoris, si ipse in primis non fuisset Creatoris?

PL 2, 370B

しかし、もし彼自身がそもそも創造主のものでなかったなら、創造主にとって無縁な者たち以上に、いったい誰にそれを分け与えたであろうか。

Adversus Marcionem 4.7.14

14

Et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus, tam ignotus; cujus nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae nativitatis romana archiva custodiunt?

PL 2, 370B

しかしそれにしても、これほど突然に現れ、これほど知られていない者が、どうして会堂に受け入れられ得たのか。彼については、部族についても、民についても、家についても、さらにはアウグストゥスの人口調査についてさえ、まだ誰も確かなことを知らないのだ。しかもその人口調査こそ、主の誕生の最も確かな証人として、ローマの公文書が保管しているものである。

Adversus Marcionem 4.7.15

15

Meminerant certe, nisi circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. Sed etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum, nisi ab optime cognito et explorato et probato, jam pridem in hoc ipsum, vel aliunde commendato cum hoc munere.

PL 2, 370C

彼らは確かに覚えていたはずである――割礼を受けていると知らなければ、至聖所にその者を入れてはならないということを。しかし、たとえ会堂には誰でも自由に出入りできたとしても、教える段になれば話は別であって、すでに以前からまさにこの務めのために十分に知られ、調べられ、認められた者、あるいは他所からこの役目とともに推薦された者でなければ、認められなかったはずである。

Adversus Marcionem 4.7.16

16

Stupebant autem omnes ad doctrinam ejus; plane: quoniam, inquit, in potestate erat sermo ejus (Luc., IV, 32): non quoniam adversus Legem et Prophetas docebat.

PL 2, 371A

しかし、すべての者が彼の教えに驚嘆していた。それは明らかに、「彼の言葉には権力があったから」である(ルカ4:32)。律法と預言者たちに反して教えていたからではない。

Adversus Marcionem 4.7.17

17

Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam Legis et Prophetarum.

PL 2, 371A

実に、神的な言葉は力と恩寵とを示していたのであり、律法と預言者たちの実体を破壊するよりも、むしろ築き上げていたのである。

Adversus Marcionem 4.7.18

18

Alioquin non stuperent, sed horrerent; nec mirarentur, sed statim aversarentur destructorem Legis et Prophetarum; et utique in primis alterius Dei praedicatorem: quia nec potuisset adversus Legem et Prophetas docere. et hoc nomine adversus Creatorem, non praemissa diversae atque aemulae divinitatis professione.

PL 2, 371A

さもなければ、彼らは驚嘆するのではなく身震いしたはずであり、感嘆するのではなく、律法と預言者たちの破壊者を、そしてまず何よりも他の神を宣べ伝える者を、直ちに拒絶したはずである。というのも彼は、異なる、しかも対抗する神性の告白をあらかじめ示すことなしには、律法と預言者たちに反して、またその点で創造主に反して、教えることなどできなかったはずだからである。

Adversus Marcionem 4.7.19

19

Cum ergo nihil tale Scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius ostendit, secundum Creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus Creatorem, quia non significavit.

PL 2, 371A

したがって、聖典がそのようなことを何一つ示さず、ただ言葉の力と権力とが人々を驚嘆させたということしか示していない以上、それは、彼が創造主に即して教えたということ――聖典がそれを否定していない以上――を、彼が創造主に反して教えたということ――聖典がそれを示してもいない以上――よりも、容易に示していることになる。

Adversus Marcionem 4.7.20

20

Atque ita aut ejus erit agnoscendus, secundum quem docuit; aut praevaricator judicandus, si secundum eum, adversus quem venerat, docuit. Exclamat ibidem spiritus daemonis (Luc. IV, 34): Quid nobis et tibi est, Jesu? venisti perdere nos? scio qui scis, sanctus Dei.

PL 2, 371B

こうして彼は、自分がそれに即して教えたその者に属する者と認められるべきか、それとも――もし彼が、対抗してやって来たはずのその者に即して教えたのだとすれば――背信者と判じられるべきかの、いずれかである。まさにそこで、悪霊の霊が叫ぶ(ルカ4:34)――「我々とお前と何の関わりがあるのか、イエスよ。お前は我々を滅ぼしに来たのか。私は知っている、お前が何者であるかを、神の聖者よ」と。

Adversus Marcionem 4.7.21

21

Hic ego non retractabo, an et hoc cognomentum competierit ei, quem nec Christum vocari oporteret, si non Creatoris. Alibi jam de nominibus ex postulatum est.

PL 2, 371B

ここで私は、もし創造主のものでなければそもそも「キリスト」と呼ばれるべきですらなかった者に、この呼び名もまたふさわしかったかどうかを、改めて論じ直すことはしない。名前については、すでに他の箇所で十分に論じ尽くされているのだから。

Adversus Marcionem 4.7.22

22

At nunc discepto, quomodo hoc eum vocari cognoverit daemon, nulla unquam retro emissa praedicatione in illum a Deo ignoto, et in id temporis muto, cujus nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti etiam ipsi suo Creatori.

PL 2, 371B

しかし今、私が論じるのは、悪霊がいったいどのようにして、彼をこのように呼ぶべきだと知り得たのか、という点である。知られざる神からは、彼について過去に一度も預言が発せられたことはなく、その神はその時点に至るまで沈黙したままであった。悪霊は、彼がその神の聖なる者であることを証しすることさえできなかったはずである――その神は、悪霊自身の創造主にさえ知られていなかったのだから。

Adversus Marcionem 4.7.23

23

Quid autem jam tale ediderat novae divinitatis, per quod posset alterius Dei sanctus intelligi? tantum quod synagogam introgressus, et nec sermone operatus aliquid adversus Creatorem?

PL 2, 371B

そもそも彼は、それによって他の神の聖者であると理解され得るような、新しい神性の何を、いったいすでに示していたというのか。ただ会堂に入り、しかも言葉によって創造主に反する何事も行っていないというのに。

Adversus Marcionem 4.7.24

24

Sicut ergo quem ignorabat, nullo modo poterat Jesum et sanctum Dei agnoscere; ita, quem norat, agnovit. Nam et Prophetam meminerat sanctum Dei praedicasse, et Jesum nomen Dei esse in filio Nave.

PL 2, 371C

したがって、彼〔悪霊〕が知らなかった者を、イエスであり神の聖者であると認めることは、到底できなかったはずである。そのように、彼が知っていた者を、彼は認めたのである。というのも彼は、預言者が神の聖者を予め告げ知らせていたことも、また「イエス」という名が、ヌンの子〔ヨシュア〕において神の名であったことも、覚えていたからである。

Adversus Marcionem 4.7.25

25

Haec et ab angelo exceperat secundum nostrum Evangelium (Luc. I, 35): Propterea, quod in te nascetur vocabitur sanctum, Filius Dei, et vocabis nomen ejus Jesum.

PL 2, 371C

これらのことを、彼〔悪霊〕は、我々の福音書によれば、天使からも聞き取っていた(ルカ1:35)――「それゆえ、汝のうちに生まれる者は聖なる者、神の子と呼ばれるであろう。そして汝はその名をイエスと呼ぶがよい」と。

Adversus Marcionem 4.7.26

26

Sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis (licet daemon tamen) magis quam alienae, et nondum satis cognitae. Nam et praemisit: Quid nobis et tibi ? non quasi in extraneum Jesu, ad quem pertinent spiritus Creatoris.

PL 2, 371C

しかし彼〔悪霊〕は、たとえ悪霊であるとはいえ、他所の、いまだ十分に知られてもいない配剤についてよりは、むしろ主の配剤について、何らかの感覚を確かに持っていた。というのも彼は先に、「我々とお前と何の関わりがあるのか」と言ったのであり、それは、創造主の霊たちが属するイエスに対して、無縁な者へ向けるかのようにではなかったからである。

Adversus Marcionem 4.7.27

27

Nec enim dixit: « quid tibi et nobis? » sed: Quid nobis et tibi? se deplorans, et sorti suae exprobrans: quam jam videns, adjicit: Venisti perdere nos.

PL 2, 371D

彼は「お前と我々に何の関わりがあるのか」とは言わず、「我々とお前に何の関わりがあるのか」と言った。自らを嘆き、自分の定めを責めながらである。そしてそれをすでに見て取りつつ、彼は付け加えた――「お前は我々を滅ぼしに来たのか」と。

Adversus Marcionem 4.7.28

28

Adeo judicis et ultoris, et ut ita dixerim, saevi Dei Filium agnoverat Jesum, non optimi illius et perdere et punire nescientis. Quorsum hunc locum praemisimus? ut Jesum et a daemone non alium doceamus agnitum, et a semetipso non alium conformatum quam Creatoris.

PL 2, 371D

かくも彼は、審判者であり、報復者であり、いわば苛烈な神の子として、イエスを認めていたのであって、滅ぼすことも罰することも知らない、かの至善の神の子としてではなかった。我々が何のためにこの箇所を先に述べたのかと言えば、イエスが悪霊によっても他の者としてではなく認められ、また彼自身によっても、創造主の者以外の何者としても形作られなかったことを教えるためである。

Adversus Marcionem 4.7.29

29

Atquin, inquis, increpuit illum Jesus. Plane ut invidiosum, et in ipsa confessione petulantem, et male adulantem; quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset, et non potius ad hominum salutem; qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de candida salutis gloriari volebat.

PL 2, 372A

しかし、お前は言う――「イエスは彼を叱りつけたではないか」と。それは明らかに、妬みを買う者として、まさにその告白のうちで生意気な者として、そして悪しく媚びへつらう者として、である。あたかも、悪霊たちを滅ぼすために来たことこそがキリストの最高の栄光であって、人間の救いのためにではなかったかのようにである。彼は、弟子たちが諸霊を服従させたことについてではなく、救いの清らかさについて誇ることを望んでいたのだから。

Adversus Marcionem 4.7.30

30

Aut cur eum increpuit? Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Jesus, nec Dei sanctus omnino.

PL 2, 372A

それとも、彼は何のために彼〔悪霊〕を叱りつけたのか。もし全面的に偽りを述べた者としてであれば、そうであれば彼〔キリスト〕はそもそもイエスでもなく、神の聖者でもまったくなかったことになる。

Adversus Marcionem 4.7.31

31

Si quasi ex parte mentitum, quod cum Jesum quidem et sanctum Dei, sed Creatoris existimasset, injustissime increpuit hoc sentientem, quod sciebat sentiendum, et hoc non existimantem, quod ignorabat existimandum, alium Jesum, et alterius Dei sanctum.

PL 2, 372A

もし部分的に偽りを述べた者としてであれば――すなわち、イエスであり神の聖者であるとは考えつつも、それを創造主のものと考えていたという点で偽っていたとすれば――〔イエスは〕、感じるべきだと知っていたことを感じ、また、別のイエス、別の神の聖者であると考えるべきだとは知らなかったがゆえにそう考えなかったその者を、この上なく不当に叱りつけたことになる。

Adversus Marcionem 4.7.32

32

Quod si verisimiliorem statum non habet increpatio, nisi quem nos interpretamur, jam ergo et daemon nihil mentitus est, non ob mendacium increpitus: ipse enim erat Jesus, praeter quem alium daemon agnovisse non poterat; et Jesus eum confirmavit, quem agnoverat daemon, dum non ob mendacium increpat daemonem.

PL 2, 372B

そして、もしこの叱責が、我々の解釈する在り方以外に、より真実らしい在り方を持たないのであれば、そのとき悪霊は何一つ偽っていなかったことになり、偽りのゆえに叱られたのでもなかったことになる。なぜなら、悪霊がそれ以外の者を認めることなどできなかったその当のイエスこそが、まさに彼であったからである。そして、悪霊を偽りのゆえに叱ったのではないことによって、イエスは、悪霊が認めたその者〔すなわち自分自身〕を確証したのである。