Adversus Marcionem 4.34.1
«Sed Christus divortium prohibet, dicens: Qui dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit: qui dimissam a viro duxerit, aeque adulter est. Ut sic quoque prohibeat divortium, illicitum facit repudiatae matrimonium.
PL 2, 441C「しかしキリストは離婚を禁じて、こう言っている。『自分の妻を去らせて別の女を娶る者は姦淫を犯す。夫から去らせられた女を娶る者も同じく姦淫者である』。このようにしてもなお離婚を禁じるために、彼は離縁された女との婚姻を不法なものとしているのだ。」
Adversus Marcionem 4.34.2
Moyses vero permittit repudium in Deuteronomio (Deut., XXIV, 1): Si sumpserit quis uxorem, et habitaverit cum ea, et evenerit non invenire eam apud eum gratiam, eo quod inventum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii, et dabit in manu ejus, et dimittet illam de domo sua.
PL 2, 441C「モーセは申命記において離縁を許している。(申命記24:1)『もし誰かが妻を娶り、彼女と共に住み、彼女が彼の目に好意を得られなくなり、彼女のうちに恥ずべき事が見出されたならば、彼は離縁状を書いて彼女の手に渡し、彼女を自分の家から去らせるであろう』。」
Adversus Marcionem 4.34.3
Vides diversitatem Legis et Evangelii, Moysi et Christi?» Plane. Non enim recepisti illud quoque Evangelium (Matth., XIX, 8) ejusdem veritatis, et ejusdem Christi, in quo prohibens divortium, propriam quaestionem ejus absolvit: Moyses propter duritiam cordis vestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autem non fuit sic, quia scilicet qui marem et foeminam fecerat, Erunt duo, dixerat, in carne una ; quod Deus itaque junxit, homo disjunxerit ?
PL 2, 442A「律法と福音との、モーセとキリストとの相違が見えるか」。まさにそのとおりだ。というのも、お前は、まさに同じ真理、同じキリストのあの福音書をも受け取らなかったからである。(マタイ19:8)その福音書の中で、彼は離婚を禁じつつ、まさにその問いそのものに決着をつけている。「モーセは汝らの心の頑なさゆえに離縁状を渡すことを命じたのである。しかし初めからそうではなかった。というのは、男と女とを造られた方が『二人は一つの肉となるであろう』と言われたからである。それゆえ神が結び合わせたものを、人が引き離してよいだろうか」。
Adversus Marcionem 4.34.4
Hoc enim responso, et Moysi constitutionem protexit, ut sui; et Creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. Sed quatenus ex his revincendus es, quae recepisti, sic tibi occurram, ac si meus Christus.
PL 2, 442Aこの答えによって、彼はモーセの定めを、自分に属するものとして守り、また創造主の制定を、その創造主自身のキリストとして正しく導いたのである。しかし、お前が受け容れたこれらのことから論駁されるべき限りにおいて、私はお前に、あたかも彼が私のキリストであるかのようにして立ち向かおう。
Adversus Marcionem 4.34.5
Nonne et ipse prohibens divortium, et patrem tamen gestans eum qui marem et foeminam junxit, excusaverit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? Sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et Creatori, ut si non contrarium ostendero, meus sit.
PL 2, 442A彼自身、離婚を禁じながらも、男と女とを結び合わせた方を父として担っているのだから、モーセの定めを破壊するよりも、むしろ弁護したのではなかろうか。だが見よ、このキリストが、モーセと創造主とに反することを教えているとしてお前のものであるとしよう。もし私が彼が反していないことを示すならば、彼は私のものである。
Adversus Marcionem 4.34.6
Dico enim illum conditionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem, ut aliam ducat: Qui dimiserit, inquit, uxorem, et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit, aeque adulter est; ex eadem utique caussa, qua non licet dimitti, ut alia ducatur: illicite enim dimissam pro indimissa ducens, adulter est.
PL 2, 442Bというのも私は、彼が今、離婚の禁止を条件付きで行った、と言うのである。すなわち、もし誰かが別の女を娶るためにこそ妻を去らせるのならば、というのが条件である。「妻を去らせて別の女を娶る者は姦淫を犯した」と彼は言い、「夫から去らせられた女を娶る者も同じく姦淫者である」と言う。まさに同じ理由——別の女を娶るために去らせることが許されないという理由——によるのである。すなわち、去らせられていない女であるかのように、不法に去らせられた女を娶る者は、姦淫者だからである。
Adversus Marcionem 4.34.7
Manet enim matrimonium quod non rite diremptum est. Manente matrimonio nubere, adulterium est. Ita si conditionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit; et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi caussa cessat ob quam prohibuit.
PL 2, 442Bというのも、正しく解消されなかった婚姻は存続するからである。婚姻が存続しているのに嫁ぐことは姦淫である。こうして、もし彼が条件付きで妻を去らせることを禁じたのであれば、全面的に禁じたのではない。そして全面的に禁じなかったものは、彼が禁じた理由が止む他の場合には、許したのである。
Adversus Marcionem 4.34.8
Etiam non contrarium Moysi docet, cujus praeceptum alicubi conservat, nondum dico, confirmat.
PL 2, 442C彼はまた、モーセに反することを教えているのでもない。むしろ、彼はモーセの掟をある点では保っている——まだ「確証している」とまでは言わないが。
Adversus Marcionem 4.34.9
Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec conjungens marem et foeminam, nec alibi conjunctos ad sacramentum baptismatis et Eucharistiae admittens, nisi inter se conjuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum Creatorem?
PL 2, 442Cあるいは、もしお前が、キリストによって離婚が許されていることを全く否定するのであれば、お前自身はどうして婚姻を解消するのか。男と女とを結び合わせもせず、他所ですでに結ばれている者たちを、彼らが互いに、婚姻の実りに対して、すなわち創造主自身に対して誓い合わない限り、洗礼と聖体の秘跡に受け入れもしないではないか。
Adversus Marcionem 4.34.10
Certe quid facit apud te maritus, si uxor ejus commiserit adulterium? habebitne illam? Sed nec tuum apostolum sinere scis conjungi prostitutae membra Christi. Habet itaque et Christum assertorem justitia divortii.
PL 2, 442C実際、お前のもとでは、もし妻が姦淫を犯したならば、夫はどうするのか。彼女をそのまま留め置くのか。しかしお前は、お前の使徒でさえ、キリストの肢体が娼婦に結び付けられることを許さないと知っているはずだ。それゆえ、離婚の正義は、キリストをもその擁護者として持っているのである。
Adversus Marcionem 4.34.11
Jam hinc confirmatur ab illo Moyses, ex eodem titulo prohibens repudium, quo et Christus, si inventum fuerit in muliere negotium impudicum.
PL 2, 442Cすでにこのことからも、モーセはあの方によって確証される。というのは、モーセは、女に恥ずべき事が見出された場合という、キリストと同じ名目によって離縁を禁じているからである。
Adversus Marcionem 4.34.12
Nam et in Evangelio Matthaei (Matth., V, 32): Qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter caussam adulterii, facit eam adulterari; atque ita adulter censetur et ille, qui dimissam a viro duxerit.
PL 2, 443Aというのも、マタイの福音書においても(マタイ5:32)、彼はこう言っている。「姦淫の理由以外で自分の妻を去らせる者は、彼女に姦淫を犯させるのである」。そしてこのようにして、夫から去らせられた女を娶る者もまた姦淫者とみなされる。
Adversus Marcionem 4.34.13
Caeterum, praeter ex caussa adulterii, nec Creator disjungit, quod ipse scilicet conjunxit, eodem alibi Moyse constituente (Deut., XXII, 28) eum qui ex compressione matrimonium fecerat, non posse dimittere uxorem in omne tempus.
PL 2, 443Aそもそも、姦淫の理由以外では、創造主もまた、自ら結び合わせたものを引き離しはしない。同じモーセが他の箇所で(申命記22:28)、暴行によって婚姻をなした者は、決して妻を去らせることができないと定めているとおりである。
Adversus Marcionem 4.34.14
Quod si ex violentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex convenientia voluntarium? sicut et prophetiae auctoritate (Mal., II, 15): Uxorem juventutis tuae non dimitte.
PL 2, 443Aもし暴力によって強いられた婚姻でさえ存続するのであれば、まして双方の同意による自発的な婚姻はなおさらではないか。預言の権威もまたそう言うとおりである(マラキ2:15)。「汝の若き日の妻を去らせるな」。
Adversus Marcionem 4.34.15
Habes itaque Christum ultro vestigia ubique Creatoris ineuntem, tam in permittendo repudio, quam in prohibendo. Habes etiam nuptiarum quoquo velis prospectorem, quas nec separari vult, prohibendo repudium, nec cum macula haberi, tunc permittendo divortium.
PL 2, 443Aこうしてお前は、離縁を許す点でも禁じる点でも、随所で自ら進んで創造主の足跡をたどるキリストを持つのである。またお前は、婚姻についても、いかようにであれ、その配慮者を持つ。彼は、離縁を禁じることによって婚姻が引き裂かれることを望まず、また汚れを伴ったまま保たれることをも望まないがゆえに、そのときには離婚を許すのである。
Adversus Marcionem 4.34.16
Erubesce non conjungens, quos tuus quoque Christus conjunxit. Erubesce etiam disjungens sine eo merito, quo disjungi voluit et tuus Christus. Debeo nunc et illud ostendere, unde hanc sententiam deduxerit Dominus, quove direxerit.
PL 2, 443Bお前のキリストもまた結び合わせた者たちを、結び合わせずにいることを恥じよ。またお前のキリストが引き離すことを望んだのと同じ正当な理由なしに引き離すことをも恥じよ。私は今や、主がこの言葉をどこから引き出し、どこへ向けられたのかをも示さなければならない。
Adversus Marcionem 4.34.17
Ita enim plenius constabit, eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam; quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Joannis mentione.
PL 2, 443Bそうすることでいっそう明らかになるであろう、彼が突然差し挟まれた離縁についての言明によって、モーセを破壊しようとしていたのではないということが。というのも、それは実際には突然差し挟まれたのではなく、あの同じヨハネへの言及にその根を持っているからである。
Adversus Marcionem 4.34.18
Joannes enim retundens Herodem, quod adversus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset, habentis filiam ex illa, (non alias hoc permittente, imo et praecipiente lege (Deut., XXV), quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi) conjectus in carcerem fuerat, ab eodem Herode postmodum et occisus.
PL 2, 443Bというのも、ヨハネは、ヘロデが律法に反して、死んだ兄弟の妻——彼女とのあいだに娘をもうけていた女——を娶ったことを咎めたために(この律法(申命記25章)が許していた、いやむしろ命じていたのは、他でもなく、兄弟が子のないまま死んだ場合に、その兄弟によって、その兄弟の肋骨から、彼のために子孫が起こされるという場合だけであった)、獄に投げ込まれ、その後同じヘロデによって殺されたからである。
Adversus Marcionem 4.34.19
Facta igitur mentione Joannis, Dominus, et utique successus exitus ejus, illicitorum matrimoniorum et adulterii figuras jaculatus est in Herodem; adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro duxerit; quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat; et hoc fratre habente ex illa filiam, et vel eo nomine illicite; ex libidinis, non ex legis instinctu; ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat.
PL 2, 443Cこうしてヨハネへの言及がなされたので、主は、その〔ヨハネの〕最期の成り行きをも踏まえて、不法な婚姻と姦淫とを象る言葉をヘロデに向けて投げつけたのであり、夫から去らせられた女を娶る者もまた姦淫者であると宣言することによって、ヘロデの不敬をいっそう重く負わせたのである。ヘロデは、離縁によって夫から去らせられた女に劣らず、死によって夫から去らせられた女を娶っていたのであり、しかもその兄弟は彼女とのあいだに娘をもうけていたのだから、その一点だけでも不法であった。それは律法の促しからではなく、欲情の促しからのことであり、それゆえにこそ彼は、律法の擁護者であった預言者をも殺したのである。
Adversus Marcionem 4.34.20
Hoc mihi disseruisse proficiet, etiam subsequens argumentum divitis apud inferos dolentis, et pauperis in sinu Abrahae requiescentis.
PL 2, 444Aこのことを私が論じておいたことは、続く議論——冥界で苦しむ富める者と、アブラハムのふところで休んでいる貧しい者との議論——にも役立つであろう。
Adversus Marcionem 4.34.21
Nam et illud, quantum ad Scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Joannis male tractati, et suggillatui Herodis male meritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta, et Joannis refrigeria; ut jam audiret Herodes: Habent illic Moysen et Prophetas, illos audiant.
PL 2, 444Aというのも、あの話もまた、聖書の表面だけを見れば突然持ち出されているが、意味の意図から見れば、それ自体、酷い扱いを受けたヨハネへの言及と、悪しき報いに値したヘロデへの嘲弄とに結び付いており、両者の最期——ヘロデの責め苦とヨハネの安らぎ——を描き出しているのである。それはヘロデが、こう聞かされるためであった。「彼らはそこにモーセと預言者たちを持っている、彼らに聞くがよい」。
Adversus Marcionem 4.34.22
Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet utramque mercedem Creatoris, sive tormenti, sive refrigerii apud inferos, determinat eis positam qui Legi et Prophetis obedierint, Christi vero et Dei sui coelestem definit sinum et portum.
PL 2, 444Aしかしマルキオンはこれを別の方向へ引き寄せ、すなわち、冥界における責め苦であれ安らぎであれ、その両方の報いを、創造主のものとして、律法と預言者たちに従った者たちに定められたものと決めつけ、他方でキリストと自分の神との報いは、天上のふところと港であると定める。
Adversus Marcionem 4.34.23
Respondebimus, et hac ipsa scriptura revincente oculos ejus, quae ab inferis discernit Abrahae sinum pauperi. Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae sinus. Nam et magnum ait intercedere regiones istas profundum, et transitum utrinque prohibere.
PL 2, 444B我々は答えよう。しかもまさにこの聖句自体が彼の目を論駁するのであって、それは貧しい者にとって冥界とアブラハムのふところとを区別しているのである。というのも、私が思うに、冥界は一つのものであり、アブラハムのふところはまた別のものだからである。事実この聖句は、これらの領域のあいだには大きな深淵が介在しており、両方向への通行を妨げていると言っている。
Adversus Marcionem 4.34.24
Sed nec allevasset dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et de altitudinis longinquo, per immensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis.
PL 2, 444Bまた、富める者が目を上げることもなかったであろう——しかも遠くから——上方に向けてでなければ、また高みの遠さから、あの崇高さと深さとの計り知れない隔たりを通してでなければ。
Adversus Marcionem 4.34.25
Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem, quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas animas filiorum ejus, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahae censum deputandarum, et ex eadem fide, qua et Abraham Deo credidit, nullo sub jugo legis, nec in signo circumcisionis.
PL 2, 444Bそのことから、かつてエリュシオンについて聞いたことのある知恵ある者には誰にでも、アブラハムのふところと呼ばれるある場所的な定めが存在すること、それが彼の子らの魂——異邦の民からの者たちをも含めて——を受け入れるためのものであることが明らかになる。というのも、多くの民族の父たる彼〔アブラハム〕の起源に数え入れられるべき者たち、しかもアブラハムが神を信じたのと同じ信仰による者たちだからであり、律法の軛の下にも、割礼の徴の下にも置かれてはいないのである。
Adversus Marcionem 4.34.26
Eam itaque regionem, sinum dico Abrahae, etsi non coelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus justorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat; tunc apparitura coelesti promissione quam Marcion suo vindicat, quasi non a Creatore promulgatam.
PL 2, 444Cそれゆえ、その領域——すなわちアブラハムのふところと私は言う——は、たとえ天上のものではないにせよ、冥界よりは高いものであり、当面のあいだ、義人たちの魂に安らぎを与えるものであって、事の完成が、報いの完全さをもってすべての者の復活を成し遂げるまでのものである。その時になって初めて、マルキオンが自分の神のものとして——あたかも創造主によって告げられていなかったかのように——要求するあの天上の約束が現れるであろう。
Adversus Marcionem 4.34.27
Ad quam ascensum suum Christus aedificat in coelum, secundum Amos (Amos, IX, 6); utique suis, ubi est locus aeternus, de quo Isaias (Is. XXXIII, 14): Quis annuntiabit vobis locum aeternum, nisi scilicet Christus incedens in justitia, loquens viam rectam, odio babens injustitiam et iniquitatem?
PL 2, 444Cそこへ向けて、キリストは天への自らの上りを建てるのである。アモスによれば(アモス9:6)、まさに自分の民のために、永遠の場所があるところへと。それについてイザヤはこう言う(イザヤ33:14)。「誰が汝らに永遠の場所を告げ知らせようか。正義のうちに歩み、正しい道を語り、不義と不正とを憎むあのキリスト以外に、誰であろうか」。
Adversus Marcionem 4.34.28
Quod si aeternus locus repromittitur, et ascensus in coelum aedificatur a Creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas coeli futurum, utique ob coelestem promissionem, salva ea promissione, cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo jam delinietur futuri imago, ac candida quaedam utriusque judicii prospiciatur?
PL 2, 445Aもし永遠の場所が改めて約束されており、天への上りが創造主によって建てられるのであれば——アブラハムの子孫が天の星のようになるであろうと約束することによって、まさにその天上の約束のゆえにであるが——その約束を損なうことなく、なぜアブラハムのふところが、信仰ある者たちの魂を一時的に受け入れる場と呼ばれることを容れないのであろうか。そこにおいて既に来たるべきものの像が描き出され、両方の裁きの、ある明るい先触れが見渡されるというのに。
Adversus Marcionem 4.34.29
Admonens quoque vos haereticos, dum in vita estis, Moysen et prophetas unum Deum praedicantes Creatorem, et unum Christum praedicantes ejus, et utrumque judicium, poenae et salutis aeternae, apud unicum Deum positum, qui occidat et vivificet.
PL 2, 445Aまた、異端者である諸君に、生きているうちに、モーセと預言者たちが唯一の神である創造主を宣べ伝え、その方に属する唯一のキリストを宣べ伝え、刑罰と永遠の救いという両方の裁きが、殺しかつ生かす唯一の神のもとに置かれていることを、戒めるのである。
Adversus Marcionem 4.34.30
Imo, inquit, nostri Dei monela de coelo, non Moysen et prophetas jussit audiri, sed Christum: Hunc audite. Merito. Tunc enim apostoli satis jam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis.
PL 2, 445B「いや」と彼は言う、「我々の神の天からの戒めは、モーセと預言者たちにではなく、キリストに聞けと命じたのだ。『この者に聞け』」。それはもっともなことだ。というのも、その時すでに使徒たちは、モーセと預言者たちを信じることによってキリストに従った者たちとして、モーセと預言者たちを十分に聞いていたからである。
Adversus Marcionem 4.34.31
Nec enim accepisset Petrus dicere: Tu es Christus, antequam audivisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiabatur.
PL 2, 445Bというのも、ペトロが「汝はキリストである」と言うことを許されたのは、モーセと預言者たち——彼らによってのみ、それまでキリストが告げ知らされていたのだが——に聞き、信じた後でなければありえなかったからである。
Adversus Marcionem 4.34.32
Haec igitur fides eorum meruerat, ut etiam voce coelesti confirmaretur, jubente illum audiri, quem ergo agnoverant, evangelizantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum aeternum, aedificantem illis ascensum suum in coelum (Is. LII, 7; XXXIII, 14; Am. IX, 6).
PL 2, 445Bこうして彼らのこの信仰は、天の声によっても確証されるに値したのであり、その声は、彼らが既に認めていた方——平和を福音として告げ、善きことを福音として告げ、永遠の場所を告げ知らせ、彼らのために天への自らの上りを建てる方——に聞くようにと命じたのである(イザヤ52:7、33:14;アモス9:6)。
Adversus Marcionem 4.34.33
Apud inferos autem de eis dictum est; Habent illic Moysen et prophetas, audiant illos (Luc. XVI, 29); qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant esse post mortem superbiae divitiarum, et gloriae deliciarum supplicia annuntiata a Moyse et prophetis: decreta autem ab eo Deo, qui (Ps. CXII, 6) de thronis deponit dynastas, et de sterculinis elevat inopes.
PL 2, 445Bしかし冥界においては、彼ら——信じなかった者たち、あるいは、死後、富の高慢と快楽の栄華に対する刑罰が、モーセと預言者たちによって告げ知らされているとは全くそのようには信じていなかった者たち——について、こう言われている。「彼らはそこにモーセと預言者たちを持っている、彼らに聞くがよい」(ルカ16:29)。しかしその刑罰は、王座から権勢家たちを引き下ろし、糞土の中から貧しい者たちを引き上げる、あの神によって定められたものである(詩篇112:6)。
Adversus Marcionem 4.34.34
Ita cum utrinque pronuntiationis diversitas competat Creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.
PL 2, 445Cこうして、両方向での宣告の違いが創造主に帰せられる以上、そこに立てられるべきは神性どうしの隔たりではなく、事柄そのものの隔たりなのである。