Adversus Marcionem 4.17.1
Hic nunc de foenore cum interponit (Luc. VI): Et si foeneraveritis a quibus speratis vos recepturos, quae gratia est vobis? percurre sequentia Ezechielis, de eodem viro justo: Pecuniam, inquit (Ezech. XVIII, 8), suam foenori non dedit, et quod abundaverit, non sumet; foenoris scilicet redundantiam, quod est usura.
PL 2, 398Cここでいま、利息について彼が差し挟むとき(ルカ6章)——「もし汝らが、返してもらえると当てにしている者たちに利を取って貸すのであれば、それは汝らにとって何の感謝に値しようか」——、エゼキエル書の続きを、同じ義人について読み進めよ。「彼は自分の金を利息のために貸さず、余分に得たものを取らないであろう」(エゼキエル18:8)。すなわち利息の超過分、それが高利である。
Adversus Marcionem 4.17.2
Prius igitur fuit, ut fructum foenoris eradicaret, quo facilius assuefaceret hominem ipsi quoque foenori, si forte, perdendo, cujus fructum didicisset amittere. Hanc enim dicimus operam Legis fuisse procurantis Evangelio.
PL 2, 398Cそこでまず先にあったのは、利息の実りを根絶やしにすることであった。それは、その実りを手放すことをすでに学んでいた貸した元本そのものをも、場合によっては失うことに、人をより容易に慣らすためであった。というのも、これこそ福音のために備えをしていた律法の働きであったと我々は言うからである。
Adversus Marcionem 4.17.3
Quorumdam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem, primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat.
PL 2, 399Aその時、律法はある人々の信仰を、いまだたどたどしく語る慈愛の最初の掟によって、少しずつキリスト教の教えの完全な輝きへと形作っていたのである。
Adversus Marcionem 4.17.4
Nam et supra: Et pignus, inquit (Ezech., XVIII, 7), reddet ; utique si non sit solvendo: quia soluturo utique pignus restituendum esse, utrum homo scriberet?
PL 2, 399A実際、これより前にも、「彼は質物を返すであろう」と言われている(エゼキエル18:7)。もちろん、それは支払う能力のない者に対してである。なぜなら、支払う能力のある者には質物を返すべきであるということを、誰か人間があえて書くだろうか。
Adversus Marcionem 4.17.5
Multo manifestius in Deuteronomio (Deut., XXIV, 12): Non dormies super pignus ejus: redditione reddes illi pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo.
PL 2, 399A申命記においては、はるかに明白である(申命記24:12)。「あなたは彼の質物の上で眠ってはならない。日の沈むころには彼に上着を必ず返し、彼は自分の上着で眠るであろう」。
Adversus Marcionem 4.17.6
Adhuc clarius supra (Deut. XV, 2): Dimittes omne debitum quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non reposces: quoniam remissio Domini Dei tui invocata est.
PL 2, 399Aさらに明らかであるのは、これより前の箇所である(申命記15:2)。「あなたは、隣人があなたに負っている負債をすべて免除するであろう。あなたの兄弟に対して取り立てを求めてはならない。あなたの主なる神の免除が呼び求められているからである」。
Adversus Marcionem 4.17.7
Porro, cum debitum dimitti jubet, utique non exsoluturo, plus etiam est; et, si exsoluturo, cum reposci vetat, quid aluid docet quam non exsoluturo foeneremus, qui jam detrimentum foenori indixit? Et eritis filii Dei.
PL 2, 399Bさらに、負債を免除せよと命じるとき、それはもちろん、支払う能力のない者に対してであり、そのほうがなおさら大きいことである。そして、もし支払う能力のある者に対してであれば、取り立てを禁じるとき、それは、すでに利息に損失を課しておいた方が、支払う能力のない者に貸すようにと教えている以外の何を教えていようか。「そうすれば汝らは神の子となるであろう」。
Adversus Marcionem 4.17.8
Nihil impudentius, si ille non sibi filios faciet, qui nobis filios facere non permisit, auferendo connubium. Quomodo in id nomen allecturus est suos, quod jam erasit? Filius spadonis esse non possum, maxime cum patrem habeam eumdem quem et omnia.
PL 2, 399Bもしあの方——結婚を取り去ることによって、我々が子をもうけることを許さなかった方——が、自分には子をもうけないというのであれば、これほど恥知らずなことはない。すでに消し去ってしまったその名へと、どうして自分の者たちを招き入れようとするのか。私は宦官の子であることはできない。とりわけ、万物と同じ父を私は持っているのだから。
Adversus Marcionem 4.17.9
Nam tam pater omnium qui conditor universitatis, quam spado qui nullius substantiae conditor.
PL 2, 399Bというのも、万物の創造者である方が万物の父であるのと同様に、いかなる実体の創造者でもない者は宦官なのである。
Adversus Marcionem 4.17.10
Et si marem ac foeminam non miscuisset Creator, et si non universis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram ejus ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos, unum; denuo factus filius fui statim, cum me manibus enixus est, cum de suo halitu movit.
PL 2, 399Bたとえ創造主が男と女とを結び合わせなかったとしても、たとえすべての動物にも子をもうけることを許さなかったとしても、私は楽園以前、罪以前、追放以前、二人となる以前、一人であったときから、すでに彼の子であった。そして、彼が自らの手をもって私を産み出し、自らの息吹によって私を動かしたとき、私は改めて直ちに子とされたのである。
Adversus Marcionem 4.17.11
Ille me nunc rursus filium nuncupat, jam non in animam, sed in spiritum pariens. Quia ipse, inquit, suavis est adversus ingratos et malos. Euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluvias et soles, ne Creator videretur.
PL 2, 399C彼は今また私を子と呼び、もはや魂へではなく霊へと産み出している。「彼自身は、恩知らずな者たちと悪しき者たちに対しても情け深いからである」。よくやった、マルキオンよ、お前はなかなか巧妙にも、彼が創造主だと見えないようにと、雨と太陽とを彼から取り去ったものだ。
Adversus Marcionem 4.17.12
Sed quis iste suavis, qui ne cognitus quidem usque adhuc? quomodo suavis, a quo nulla beneficia praecesserunt?
PL 2, 399Cしかし、この情け深いという方は、いったい誰なのか。今までいまだ知られてすらいなかったのに。何一つ先立つ恩恵をもたらさなかった者が、どうして情け深いといえようか。
Adversus Marcionem 4.17.13
Hoc genus suavitatis, qua soles et imbres qui foeneraverat, non recepturus ab humano genere ut Creator; qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet.
PL 2, 399Cこれぞ、創造主が太陽と雨とを利息をとって貸すかのように与えながら、人類からその返済を受け取ろうとはしなかった、あの種の情け深さである。これほどの元素の惜しみない施しに対して、感謝の負い目を彼自身にではなく偶像に返す人間たちを、彼はこれまで耐え忍んできたのである。
Adversus Marcionem 4.17.14
Vere suavis etiam spiritalibus commodis. Eloquia enim Domini dulciora super mel et favos (Ps. XVIII, 11). Ille igitur et ingratos sugillavit, qui gratos experiri merebatur; cujus soles et imbres tu quoque, Marcion, ingratus habuisti.
PL 2, 400A実に彼は、霊的な恩恵においても情け深い方である。「主の御言葉は蜜や蜂の巣よりも甘い」からである(詩篇18:11)。したがって、感謝される者にふさわしかった彼が、恩知らずな者たちをも辱めたのである。マルキオンよ、お前もまた、彼の太陽と雨とを、恩知らずのままに受け取っていたのだ。
Adversus Marcionem 4.17.15
Caeterum, tuus non poterat jam queri ingratos, qui non paraverat gratos. Misericordiam quoque praecipiens: Estote, inquit, misericordes, sicut Pater vester misertus est vestri.
PL 2, 400Aもっとも、お前の神は、感謝する者たちをあらかじめ備えてもいなかったのだから、恩知らずな者たちについて不満を言うことなどできなかったはずである。慈しみをも命じて言う。「汝らの父が汝らを慈しんだように、汝らも慈しみ深くあれ」。
Adversus Marcionem 4.17.16
Hoc erit: Panem (Is. LVIII, 7) infringito esurienti, et mendicos sine tecto in domum tuam inducito, et, nudum si videris tegito; et: Judicate (Is. I, 17) pupillo, et justificate viduam.
PL 2, 400Aこれはこういうことである。「飢えた者にパンを分け与えよ」(イザヤ58:7)、「屋根のない乞食を家に招き入れよ」、「裸の者を見たら覆え」。また「孤児のために裁け、やもめを正しく扱え」(イザヤ1:17)。
Adversus Marcionem 4.17.17
Agnosco doctrinam ejus veterem, qui mavult (Os., VI, 6) misericordiam, quam sacrificium. Aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse misericors sit, cur tanto aevo misericors mihi non fuit? Nolite judicare, ne judicemini.
PL 2, 400A私は、「犠牲よりも慈しみを望む」方の(ホセア6:6)古くからの教えをそこに認める。あるいは、もし今、別の神が慈しみを命じているのだとして、それは彼自身が慈しみ深いからだというなら、なぜこれほど長い年月、彼は私に対して慈しみ深くなかったのか。「裁くな、汝らが裁かれないためである」。
Adversus Marcionem 4.17.18
Nolite condemnare, ne condemnemini. Dimittite et dimittemini. Date et dabitur vobis. Mensuram bonam, pressam ac fluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem qua mensi eritis mensura, remetietur vobis (Luc. VI).
PL 2, 400B「断罪するな、汝らが断罪されないためである。赦せ、そうすれば汝らも赦されるであろう。与えよ、そうすれば汝らにも与えられるであろう。押し込まれ、あふれるほどの良い量りが、汝らの懐に与えられるであろう。汝らが量ったのと同じ量りで、汝らにも量り返されるであろう」(ルカ6章)。
Adversus Marcionem 4.17.19
Ut opinor, haec retributionem pro meritis provocatam sonant. A quo ergo retributio? Si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus obediemus.
PL 2, 400B私の考えでは、これらの言葉は、功に応じて呼び起こされる報いを語っている。では、その報いは誰からのものか。もしそれが人間からだけのものであれば、彼は人間的な教えと報酬を教えていることになり、我々はまったく人間に従うことになる。
Adversus Marcionem 4.17.20
Si a Creatore, ut a judice et dispunctore meritorum; ergo illi nostrum impellit obsequium, apud quem constituit retributionem captandam, vel timendam, prout quisque judicaverit, aut condemnaverit, aut dimiserit, aut mensus fuerit.
PL 2, 400Bもしそれが創造主から——功績の審判者にして検める者としての創造主から——のものであれば、彼はその方に対する我々の従順を促すことになる。その方のもとにこそ、報いが得られるべきもの、あるいは恐れられるべきものとして定められているからである。おのおのが裁いたか、断罪したか、赦したか、あるいは量ったかに応じてである。
Adversus Marcionem 4.17.21
Si ab ipso, ergo et ille jam judicat, quod Marcion negat. Eligant itaque Marcionitae, ne tanti sit de magistri regula excidere, quanti Christum aut hominibus aut Creatori docentem habere. Sed caecus caecum ducit in foveam. Credunt aliqui Marcioni.
PL 2, 400Bもしそれが彼自身からのものであれば、彼もすでに裁いていることになる。それはマルキオンが否定していることである。そこでマルキオン派の諸君は選ぶがよい——師の規範から外れることの代償が、キリストを人間のために、あるいは創造主のために教える者として抱え込むことの代償ほどにならないように。しかし、盲人が盲人を穴に導いている。何人かはマルキオンを信じている。
Adversus Marcionem 4.17.22
Sed non est discipulus super magistrum. Hoc et meminisse debuerat Apelles, Marcionis de discipulo emendator. Eximat et de oculo suo trabem haereticus, tunc in oculo Christiani, si quam putat, stipulam revincat.
PL 2, 400Cしかし、弟子は師にまさるものではない。このことは、マルキオンの弟子でありながらその師を直した者アペレスも、思い起こすべきであった。異端者はまず自分の目から梁を取り除くがよい。そのうえで、キリスト教徒の目の中にあると思うわらしべを、指摘するがよい。
Adversus Marcionem 4.17.23
Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim: nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem: Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis: multo enim haec congruentius in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorisavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis.
PL 2, 400C同様に、善き木が悪しき実を結ぶことはあってはならない。真理が異端を生むことがないのと同じである。悪しき木が善き実を結ぶこともあってはならない。異端が真理を生むことがないのと同じである。こうしてマルキオンもケルドンの悪しき宝から何一つ善きものを取り出さず、アペレスもマルキオンの宝から何一つ取り出さなかった。実際、キリストが人間について寓意として語ったこれらのことを、我々はむしろ彼ら自身に当てはめて解釈するほうがはるかにふさわしい。マルキオンの躓きに従って、二人の神について解釈するのではなく。
Adversus Marcionem 4.17.24
Puto me non temere huic usque adhuc lineae insistere, qua definio, nusquam omnino alium Deum a Christo revelatum. In hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror nisi quod etiam latrones timent.
PL 2, 401A私は、これまで、他のいかなる神もキリストによっては啓示されなかったと定めるこの一線に、無闇にではなく立ち続けてきたと思う。私が驚くのは、混ぜ物をするマルキオンの手が、この一点だけで麻痺していたことである——もっとも、盗人でさえ恐れを抱くものではあるが。
Adversus Marcionem 4.17.25
Nullum maleficium sine formidine est, quia nec sine conscientia sui. Tamdiu ergo et Judaei non alium Deum norant, quam praeter quem neminem adhuc norant; nec alium Deum appellabant, quam quem solum norant.
PL 2, 401Aいかなる悪事も恐れなしにはない。それは自らへの自覚なしにはあり得ないからである。したがって、ユダヤ人たちもそれほど長いあいだ、それを措いてほかに誰一人知らなかったその神のほかに、別の神を知ることはなかったのであり、ただひとり知っていたその方のほかに、別の神を神と呼ぶこともなかったのである。
Adversus Marcionem 4.17.26
Si ita est, quis videbitur dixisse: Quid vocatis , Domine, Domine? Utrumne qui numquam hoc fuerat vocatus, ut nusquam adhuc editus? An ille qui semper Dominus habebatur, ut a primordio cognitus? Deus scilicet Judaeorum.
PL 2, 401Aもしそうであるならば、誰が「なぜ汝らは、主よ、主よと呼ぶのか」と言ったと見なされるのか。今までどこにも現れたことがなく、一度もそう呼ばれたことのなかった方なのか。それとも、初めから知られていたがゆえに、常に主とみなされてきたあの方なのか。すなわちユダヤ人の神である。
Adversus Marcionem 4.17.27
Quis item adjecisse potuisset, Et non facitis quae dico? Utrumne qui cum maxime edocere tentabat, an qui a primordio ad illos et legis et Prophetarum eloquia mandaverat: qui et inobedientiam illis exprobrare posset, etiam si numquam alias exprobrasset!
PL 2, 401B同様に、「そして汝らは私が言うことを行わない」と付け加えることができたのは誰であったのか。まさにこれから教え示そうとしていた方なのか、それとも、初めから彼らに律法と預言者たちの言葉を命じていた方なのか。この方であれば、たとえほかに一度も咎めたことがなくとも、彼らの不従順を咎めることができたはずである。
Adversus Marcionem 4.17.28
Porro, qui ante Christum, populus iste me labiis diligit, cor autem eorum longe absistit a me, concionatus est (Is., XXIX, 13), veterem utique illis contumaciam imputabat.
PL 2, 401Bさらに、キリスト以前に、「この民は唇では私を愛するが、彼らの心は私から遠く離れている」と述べていた方は(イザヤ29:13)、当然、彼らに対して昔からの頑迷を咎めていたのである。
Adversus Marcionem 4.17.29
Alioquin quam absurdum, ut novus Deus, novus Christus, novae tantaeque religionis illuminator, contumaces et inobsequentes pronuntiaret, quos non potuisset experiri!
PL 2, 401Bさもなければ、新しい神、新しいキリスト、これほど新しくこれほど大いなる宗教の光をもたらす者が、これまで経験したこともなかったはずの者たちを、頑迷で不従順であると宣告するとは、なんと不合理なことであろうか。