テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput XXVIII 第XXVIII章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 279B · 9 sectiones

Adversus Marcionem 1.28.1

1

Exitus autem illi abjecto quis? Ab igne, inquiunt Creatoris deprehendetur, Adeone nullum habet elementum, vel in hanc caussam provisum, quo peccatores suos vel sine saevitia releget, ne illos dedat Creatori? Quid tunc Creator?

PL 2, 279B

だが、放り捨てられたその者に、いったいどのような最期が待っているのか。「創造主の火によって捕らえられるだろう」と彼らは言う。彼はそれほどまでに、自分の罪人たちをせめて苛烈さなしに追いやり、創造主に引き渡さずに済ませるための元素すら、まさにこの目的のために備えられたものを一つも持たないのか。ではその時、創造主は何をするのか。

Adversus Marcionem 1.28.2

2

Credo, sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet: nisi quod Deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat.

PL 2, 279C

思うに、彼らのために——もちろん自分を冒瀆した者たちとしてであろうが——より硫黄臭いゲヘナを用意するに違いない。もっとも、妬みの神が、自分の敵対者から離反した者たちを、あるいは容赦するということもあるかもしれないが。

Adversus Marcionem 1.28.3

3

O Deum usquequaque perversum, ubique inrationalem, in omnibus vanum, atque ita neminem! cujus non statum, non conditionem, non naturam, non ullum ordinem video consistere; jam nec ipsum fidei ejus sacramentum. Cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur?

PL 2, 279C

おお、あらゆる点で倒錯し、至る所で不合理であり、すべてにおいて空しく、それゆえまさに無に等しい神よ。私が見るところ、彼の在り方も、状態も、本性も、いかなる秩序も、少しも一貫していない。もはや彼の信仰の秘義すらも成り立たない。いったい何のために、彼のもとでも洗礼が求められるのか。

Adversus Marcionem 1.28.4

4

Si remissio delictorum est, quomodo videbitur delicta dimittere, qui non videbitur retinere? quia retineret, si judicaret. Si absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte, qui non devinxit ad mortem? devinxisset enim, si a primordio damnasset.

PL 2, 280A

もしそれが罪の赦しであるなら、罪を留め置くと見なされない者が、どうして罪を赦すと見なされようか。裁くのであれば、留め置くはずだからである。もしそれが死からの無罪放免であるなら、死へと縛りつけてもいない者が、どうして死から無罪放免できようか。もし初めから断罪していたのであれば、縛りつけてもいたはずである。

Adversus Marcionem 1.28.5

5

Si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui non regeneravit? Iteratio enim non competit ei a quo quid nec semel factum est.

PL 2, 280A

もしそれが人間の再生であるなら、一度も生ませたことのない者が、どうして再生させることができようか。ある事柄を一度もなしたことのない者に、繰り返しはふさわしくないからである。

Adversus Marcionem 1.28.6

6

Si consecutio est Spiritus sancti, quomodo spiritum adtribuet, qui animam non prius contulit? quia suffectura est quodammodo spiritus anima.

PL 2, 280A

もしそれが聖なる霊を得ることであるなら、先に魂を与えなかった者が、どうして霊を分け与えることができようか。魂とは、いわば霊を受ける下地となるものだからである。

Adversus Marcionem 1.28.7

7

Signat igitur hominem, numquam apud se resignatum; lavat hominem, numquam apud se coinquinatum; et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exsortem salutis. Nec rusticus terram rigabit, fructum non relaturam, nisi tam vanus, quam deus Marcionis.

PL 2, 280A

こうして彼は、かつて自分のもとで証印を解かれたことのない人間に証印を刻み、かつて自分のもとで穢されたことのない人間を洗い清める。そしてこの救いの秘跡の全体へと、救いに与る分を持たない肉を沈めるのである。実を結ばない土地に水を注ぐような農夫はいない——マルキオンの神と同じくらい愚かでない限りは。

Adversus Marcionem 1.28.8

8

Proinde, cur tantam, sive sarcinam, sive gloriam, infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem? Quid dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam sanctam? Quid aut onerat infirmam, aut exornat indignam?

PL 2, 280B

そうであれば、なぜ彼は、この上なく弱く、この上なく値しない肉に、それほどまでの重荷であれ栄光であれ、聖性を負わせるのか。彼が聖なる実体として聖化するその教えの空しさについて、私は何を言うべきだろうか。なぜ弱いものに重荷を負わせ、値しないものを飾るのか。

Adversus Marcionem 1.28.9

9

Quid non salute remunerat, quam onerat vel exornat? Quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem? Quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?

PL 2, 280B

なぜ彼は、重荷を負わせ、あるいは飾ったものに、救いをもって報いないのか。なぜ彼は、肉に救いを返さないことで、その働きの報酬をだまし取るのか。そしてなぜ、聖性の誉れがその肉のうちで死ぬにまかせるのか。