テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput XXXII 第XXXII章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 439B · 4 sectiones

Adversus Marcionem 4.32.1

1

Ovem et drachmam perditam quis requirit? Nonne qui perdidit? Quis autem perdidit? Nonne qui habuit? Quis vero habuit? Nonne cujus fuit? Si igitur homo non alterius est res, quam Creatoris; is eum habuit, cujus fuit. Is perdidit, qui habuit.

PL 2, 439B

失われた羊と銀貨とを探すのは誰であるか。失った者ではないか。では誰が失ったのか。持っていた者ではないか。では誰が持っていたのか。それが誰のものであったか、その当人ではないか。したがって、もし人間が創造主以外の誰のものでもないのなら、それを持っていたのは、それがその者のものであった当人である。持っていた者が、それを失ったのである。

Adversus Marcionem 4.32.2

2

Is requisivit, qui perdidit. Is invenit, qui quaesivit. Is exultavit, qui invenit. Ita utriusque parabolae argumentum vacat circa eum, cujus non est ovis neque drachma, id est homo.

PL 2, 439B

失った者が探し求めたのである。探した者が見出したのである。見出した者が喜んだのである。かくして、両方の譬えの論拠は、羊も銀貨も——すなわち人間も——自分のものではない当の者については、成り立たないのである。

Adversus Marcionem 4.32.3

3

Non enim perdidit, quia non habuit; nec requisivit, quia non perdidit; nec invenit, quia nec requisivit; nec exultavit, quia non invenit.

PL 2, 439B

なぜなら彼は、持っていなかったのだから失うこともなく、失わなかったのだから探し求めることもなく、探し求めなかったのだから見出すこともなく、見出さなかったのだから喜ぶこともなかったからである。

Adversus Marcionem 4.32.4

4

Atque adeo exultare illius est de poenitentia peccatoris, id est, de perditi recuperatione, qui se professus est olim male peccatoris poenitentiam quam mortem.

PL 2, 439B

そしてまさに、罪人の悔い改めについて——すなわち、失われた者の回復について——喜ぶことは、かつて自ら、罪人の死よりもその悔い改めを望むと公言した当人に属することなのである。