Adversus Marcionem 1.13.1
Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et Deo digna, quam Creatoris, testimonium praesignarit, narem contrahentes impudentissimi Marcionistae, convertuntur ad destructionem operum Creatoris.
PL 2, 260A創造主というあり方ほど神に固有でふさわしいものが、彼〔マルキオンの神〕については何一つあらかじめ証しを立てていない——そのゆえに我々がこの神をこの地位から追い出すと、恥知らずも甚だしいマルキオン派は、鼻に皺を寄せて嘲りながら、〔今度は〕創造主の作品を打ち壊すことへと向きを変える。
Adversus Marcionem 1.13.2
Nimirum, inquiunt, grande opus et dignum Deo, mundus, Numquid ergo Creator minime Deus? Plane Deus. Ergo nec mundus Deo indignus: nihil etenim Deus indignum se fecit; etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice.
PL 2, 260A「なるほど、世界は偉大な作品であり、神にふさわしいものだ」と彼らは言う。では、創造主は決して神ではないというのか。明らかに神である。したがって世界も神にふさわしくないものではない。神は自らにふさわしくないものを何一つ造らなかったからである。たとえ世界を自分自身のためではなく人間のために造ったとしても、また、あらゆる作品がその作り手より下位のものであるとしても、である。
Adversus Marcionem 1.13.3
Et tamen, si quale quid fecisse indignum est Deo, quanto indignius Deo est, nihil eum omnino fecisse vel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari!
PL 2, 260Bそれでもなお、もし何らかのものを造ったこと自体が神にふさわしくないとするなら、何一つ——ふさわしくないものすら——全く造らなかったということの方が、神にとってどれほどふさわしくないことであろうか。少なくとも造れば、より立派なものの創造者としても期待されえたであろうに。
Adversus Marcionem 1.13.4
Ut ergo aliquid et de isto hujus mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem, ut Anaximander universa coelestia, ut Strato coelum et terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera; quae genus deorum igneum appellat, cum de mundo.
PL 2, 260Bそこで、この「ふさわしくない」とされる世界について、いくばくか語ってみよう——ギリシア人のもとでさえ、それは飾りと美の名で呼ばれ、汚物の名では呼ばれていない。すなわち、あらゆる異端がその才知によって養われているまさにその知恵の教師たちが、〔本来〕ふさわしくないはずのそれらの実体を、神々であると宣言したのである。タレスは水を、ヘラクレイトスは火を、アナクシメネスは空気を、アナクシマンドロスは天のもの一切を、ストラトンは天と地を、ゼノンは空気とアイテールを、プラトンは星々を、それぞれ神々と呼んだ。プラトンはそれを、世界について論じる際に、火の性質を持つ神々の種族と呼んでいる。
Adversus Marcionem 1.13.5
Considerando scilicet et magnitudinem, et vim, et potestatem, et honorem, et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum, formidaverunt initium ac finem mundo dare, ne substantiae ejus, tantae scilicet, minus dii haberentur; quas colunt et Persarum Magi, et Aegyptiorum Hierophantae, Indorum Gymnosophistae.
PL 2, 260Bすなわち、〔彼らは〕もろもろの元素の大きさ、力、権力、名誉、美しさ、豊かさ、信頼性、法を考慮したのであった。それらの元素は、あらゆるものを生じさせ、養い、成し遂げ、また修復することにおいて互いに協働している。それゆえ、自然学者の多くは、世界に始まりと終わりを与えることを恐れた——これほど偉大なそれらの実体が、神々としてより劣るものと見なされないためである。それらの元素を、ペルシアの魔術師たちも、エジプトの祭司たちも、インドの裸行者たちも崇拝しているのである。
Adversus Marcionem 1.13.6
Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, figurans Jovem in substantiam fervidam, et Junonem ejus in aeriam, secundum sonum graecorum vocabulorum; item Vestam in ignem et Camenas in aquam, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam.
PL 2, 260C共通する偶像崇拝の民衆の迷信そのものも、偶像の中に古の死者たちの名と物語が〔見え隠れするのを〕恥じるとき、自然のものへの解釈へと逃げ込み、その才知によって自らの恥を覆い隠す——ユピテルを灼熱の実体に、ギリシア語の語音に従ってその妻ユノーを大気の実体に見立て、同様にウェスタを火に、カメナエ〔詩神たち〕を水に、大いなる母を、腕によって耕され、水浴によって潤され、種を宿して刈り取られる大地に見立てるのである。
Adversus Marcionem 1.13.7
Sic et Osiris quod semper sepelitur, et in vivido quaeritur, et cum gaudio invenitur, reciprocarum frugum et vividorum elementorum, et recidivi anni fidem argumentantur: sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur.
PL 2, 261A同様に、オシリスが常に葬られては、生き生きとした状態のうちに探し求められ、喜びをもって見出されるということについても、彼らはそれを、循環する穀物と生命力ある諸元素、そして繰り返し巡る年という確かさの論拠として説くのである。ちょうど彼らが、ミトラの獅子たちを、乾いて燃え立つ性質の秘義として哲学的に説き明かすのと同様に。
Adversus Marcionem 1.13.8
Et superiores quidem situ aut statu substantias sufficit facilius deos habitas, quam Deo indignas. Ad humilia deficiam.
PL 2, 261Aさて、位置や在り方において優れた実体については、それらが神にふさわしくないものとしてよりも、むしろ神々として扱われてきたことを示すだけで十分であろう。〔ここからは〕卑しいものへと降りていくことにしよう。
Adversus Marcionem 1.13.9
Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis; una cujuslibet maris conchula, non dico de Rubro; una tetraonis pinnula, taceo de pavo, sordidum artificem pronuntiabit tibi Creatorem?
PL 2, 261A思うに、野原からではなく垣根に咲くただ一輪の小さな花、紅海からではなく、どこの海であれそこにあるただ一つの小さな貝殻、孔雀については語らずとも、雷鳥のただ一枚の小さな羽——これらが、お前にとって創造主を卑しい造り手だと宣告することになるだろうか。