Adversus Marcionem 3.17.1
Reliquum ordinem ejus cum Scripturis conferamus. Quodcumque illud corpusculum sit, quoniam habitum, et quoniam conspectum fuit; si inglorius, si ignobilis, si inhonorabilis, meus erit Christus: talis enim habitu et aspectu annuntiabatur.
PL 2, 344B残る次第を聖典と照らし合わせよう。その小さな肉体がいかなるものであったにせよ、それが姿形を持ち、目に見えるものであった以上、もしそれが栄光なきもの、卑しいもの、名誉なきものであったなら、キリストは我がものとなるであろう。というのも、まさにそのような姿形と外観をもって告げ知らされていたからである。
Adversus Marcionem 3.17.2
Adest rursus Isaias (Is. LIII, 1-2): Annuntiavimus, inquit, coram ipso; velut puerulus, velut radix in terra sitienti, et non est species ejus neque gloria; et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed species ejus inhonorata, deficiens citra omnes homines.
PL 2, 344Bここでも再びイザヤが登場する(イザヤ53:1-2)。「我々は彼の前で告げ知らせた。彼は小さな子供のように、渇いた地に生える根のようであり、彼には姿も栄光もない。我々は彼を見たが、彼には姿も麗しさもなかった。むしろ彼の姿は不名誉なもので、すべての人にも及ばず衰えていた」と。
Adversus Marcionem 3.17.3
Sicut et supra Patris ad Filium vox, (Is., LII, 14): Quemadmodum expavescent multi super te , sic sine gloria erit ab hominibus forma tua.
PL 2, 344B同じように、先に父から子への声もあった(イザヤ52:14)。「多くの者がお前の上に驚愕するであろうように、お前の姿は人々にとって栄光なきものとなるであろう」。
Adversus Marcionem 3.17.4
Nam etsi tempestivus decore , apud David (Ps. XLIV, 3), supra filios hominum; sed in allegorico Illo statu gratiae spiritalis, cum accingitur ensem sermonis, qui vere species et decor et gloria ipsius est: caeterum habitu incorporabili apud eumdem prophetam (Ps. XXI, 7), vermis etiam et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi.
PL 2, 344Bというのも、ダビデのもとでは「人の子らにまさって麗しさの盛りにある」とされてはいるが(詩篇44:3)、それは霊的な恩寵のかの寓意的な在り方において、言葉という剣を帯びるときのことであり、それこそが彼の真の姿であり麗しさであり栄光である。しかし他方、肉体とも言えぬ有様においては、同じ預言者のもとで(詩篇21:7)、「虫けらであって人ではない、人の恥辱であり民の無きに等しい者」とされている。
Adversus Marcionem 3.17.5
Neque interiorem qualitatem ejus, ejuscemodi annuntiant. Si enim plenitudo in illo spiritus constitit, agnosco virgam de radice Jesse flos ejus: meus erit Christus, in quo requievit, secundum Isaiam (Is., XC, 2), spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et vigoris, spiritus agnitionis et pietatis, spiritus timoris Dei.
PL 2, 344Cまた、彼の内なる質についても、彼らはそのようなものとして告げ知らせてはいない。というのも、もし彼のうちに霊の充満が据えられていたのなら——私はエッサイの根から出た若枝、その花を認める——それこそ私のキリストとなるであろう。イザヤによれば(イザヤ90:2)、その方の上には、知恵と分別の霊、思慮と力の霊、認識と敬虔の霊、神を畏れる霊が留まったのだから。
Adversus Marcionem 3.17.6
Neque enim ulli hominum diversitas spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum: flori quidem ob gratiam spiritus adaequatum; ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam inde censendum.
PL 2, 345Aというのも、霊的な数々の証しの多様性は、キリスト以外のいかなる人間にもふさわしくなかったからである。すなわち、霊の恩寵のゆえに「花」になぞらえられ、しかもエッサイの血筋に属するとされ、そこからマリアを通じてその起源を数えられる者としてである。
Adversus Marcionem 3.17.7
Expostulo autem de proposito: si das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Isaiae erit Christus (Is., LIII, 7): Homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem; qui tanquam ovis ad victimam adductus est, et tanquam agnus ante tondentem non aperuit os; qui (Is., XLII, 2) neque contendit, neque clamavit, nec audita est foris vox ejus: qui arundinem contusam, id est, quassam Judaeorum fidem, non comminuit: qui linum ardens, id est, momentaneum ardorem gentium, non extinxit, sed lucernam magis fecit ortu luminis sui.
PL 2, 345Aさて私は、その心構えについて問い質す。もしお前が彼に、あらゆる卑しさと忍耐と静けさの志向を認めるならば、これらの点からしても、キリストはイザヤの言うキリストとなるであろう(イザヤ53:7)。「打たれた人であり、弱さを負うことを知る者」、「屠り場に引かれる羊のように、また毛を刈る者の前で口を開かぬ小羊のように連れられて行く者」、そして(イザヤ42:2)「争わず、叫ばず、その声は外に聞かれない者」、「砕かれた葦」——すなわち動揺したユダヤ人の信仰——を折らない者、「燃える亜麻」——すなわちしばしの間の異邦人の熱意——を消さず、むしろ自らの光が昇ることによって、かえってこれをともし火とした者。
Adversus Marcionem 3.17.8
Non potest alius esse, quam qui praedicebatur. Oportet actum ejus ad Scripturarum regulam recognosci, duplici, nisi fallor, operatione distinctum, praedicationis et virtutis.
PL 2, 345B彼は、あらかじめ告げられていた者以外の者ではありえない。彼のわざは、聖典の規範に照らして検められねばならない。私の思い違いでなければ、そのわざは宣べ伝えと力という、二重の働きによって区別されている。
Adversus Marcionem 3.17.9
Sed de utroque titulo sic disponam, ut quoniam ipsum quoque Marcionis Evangelium discuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus quasi in rem praesentem: hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam (Is., L, 10): Quis enim, inquit, in vobis, qui Deum metuit , et exaudiet vocem filii ejus?
PL 2, 345Bだが、この両方の項目については、次のように整えることにしよう。すなわち、マルキオンの福音書そのものを吟味することもまた我々の意にかなうことなので、教えとしるしの具体的な種類については、いわば現場に臨むかのように、そこへ先送りすることにし、ここではひとまず、始めた次第を大まかに済ませることにする。すなわち、キリストがイザヤを通してさしあたり宣べ伝える者として告げ知らされていることを示す(イザヤ50:10)。「汝らのうち、神を畏れ、その子の声に聞き従う者は誰であるか」と彼は言うからである。
Adversus Marcionem 3.17.10
Item medicatorem (Is., LIII): Ipse enim, inquit, imbecillitates nostras abstulit, et languores portavit.
PL 2, 345B同様に、癒す者としても〔告げ知らされている〕(イザヤ53)。「彼は我々の弱さを取り去り、病を担った」と彼は言うからである。