テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput XXIII 第XXIII章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 416B · 22 sectiones

Adversus Marcionem 4.23.1

1

Stet christus Marcionis, et exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos? quousque sustinebo vos ? Statim a me audire debebit, Quisquis es ( επερχομενε ) eperchomene, prius ede qui sis, et a quo venias, et quod in nobis tibi jus.

PL 2, 416B

マルキオンのキリストが立って叫ぶがよい。「おお不信仰な世代よ、いつまで私は汝らのもとにいるのか。いつまで汝らを耐え忍ぶのか」と。彼は直ちに私からこう聞かねばならぬはずだ。「お前が何者であろうと、エペルコメネよ、まず何者であるかを述べよ、どこから来るのか、我々に対していかなる権利があるのかを」と。

Adversus Marcionem 4.23.2

2

Usque adhuc Creatoris est totum apud te. Plane si ab illo venis, et illi agis, admittimus increpationem.

PL 2, 416B

ここまでのところ、お前のもとにあるものはすべて創造主のものである。確かに、もしお前が彼のもとから来て、彼のために働いているのなら、我々はその叱責を受け入れよう。

Adversus Marcionem 4.23.3

3

Si vero ab alio, dicas velim quid nobis umquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec ipsum aliquando nobis revelasti. Quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus quaeraris?

PL 2, 416B

しかし、もし別の神のもとから来たのなら、私が望むのは、お前がこう言うことだ――お前は自分に属するもののうち何を、これまでに我々へ委ねたのか、我々がそれを信じるべきであったものとして、と。不信仰を咎めるとは、お前はその神自身を一度も我々に啓示したことがないのに。お前はいったいいつから我々のもとで働き始めたというのか、それで〔経過した〕時の長さを訴えるほどに。

Adversus Marcionem 4.23.4

4

In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? Asinus de Aesopi puteo modo venis, et jam exclamas. Suscipio adhuc et personam discipulorum in quos insiliit: O natio incredula, quamdiu ero vobiscum? quamdiu vos sustinebo?

PL 2, 416B

いかなる事において我々を耐え忍んだというのか、それで忍耐を我々の負い目とするほどに。お前はまさにアイソポスの井戸から出てきたばかりの驢馬のようでありながら、もう叫んでいる。さらに私は、彼が飛びかかった弟子たちの役をも引き受けよう。「おお不信仰な民よ、いつまで私は汝らと共にいるのか。いつまで汝らを耐え忍ぶのか」。

Adversus Marcionem 4.23.5

5

Hanc eruptionem ejus utique hoc modo justissime repercuterem: Quisquis es ( επερχομενε ) eperchomene, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi jus sit in nobis? Usque adhuc, puto, Creatoris es, et ideo secuti sumus recognoscentes omnia illius in te.

PL 2, 416C

彼のこの噴出を、私は当然このようにして最も正当に打ち返すであろう。「お前が何者であろうと、エペルコメネよ、まず何者であるかを述べよ、どこから来るのか、我々に対していかなる権利があるのか」と。ここまでのところ、私が思うに、お前は創造主に属する者であり、それゆえ我々は彼のものすべてをお前の中に認めて従ってきたのだ。

Adversus Marcionem 4.23.6

6

Quod si ab illo venis, admittimus increpationem. Si vero alii agis, oro te, dicas quid nobis aliquando commisisti dumtaxat de tuo, quod jam credidisse debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis?

PL 2, 416C

もしお前が彼のもとから来るのなら、我々はその叱責を受け入れよう。しかしもし別の神のために働いているのなら、私はお前に乞う、お前自身に属するものに限って、我々がすでに信じているべきであったような何を、いつか我々に委ねたのかを言うがよい――不信仰を咎めるとは、お前は自分を遣わした方が誰であるかを、いまだに明かしてすらいないのに。

Adversus Marcionem 4.23.7

7

Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? In quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam jactes? Asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit, et jam exclamat.

PL 2, 416C

そもそもお前はいつから我々のもとで働き始めたというのか、それで時の長さをも盾に取るほどに。いかなる事において我々を耐え忍んだというのか、それで忍耐をも誇るほどに。アイソポスの井戸から出てきたばかりの驢馬が、もうここに現れて叫んでいる。

Adversus Marcionem 4.23.8

8

Quis non ita injustitiam increpationis retudisset, si ejus eum credidisset, qui nondum queri debuisset? nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in Lege, in prophetis, in virtutibus et beneficiis deversatus, incredulos semper fuisset expertus.

PL 2, 416D

誰であれ、もしこの者を、まだ不平を言う資格のない神に属する者だと信じたなら、この叱責の不当さをこのように打ち払ったであろう。しかし彼が、律法において、預言者たちにおいて、力の業と恩恵とにおいて、かねてより彼らのもとに久しく留まり、常に彼らが不信仰であることを経験していたのでなければ、彼らに向かって飛びかかることもなかったはずである。

Adversus Marcionem 4.23.9

9

Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere, qui semper majores velint esse. Creator autem ursos pueris immisit, ulciscens Helisaeum propheten, convicia ab eis passum (IV Reg., II).

PL 2, 417A

しかし見よ、キリストは幼子たちを愛し、常により大いなる者でありたいと願う者たちに、そのような〔幼子の〕者であるべきだと教えている。ところが創造主は、預言者エリシャが彼らから罵倒を受けたのを報復して、子供たちに熊を差し向けた(列王記下2)。

Adversus Marcionem 4.23.10

10

Satis impudens antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros: innocentem adhuc aetatem, et judicii jam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare.

PL 2, 417A

実に恥知らずな対立命題である、これほど異なるものを並べて争わせるとは――幼子と少年たちを。すなわち、いまだ無垢な年齢と、すでに判断力を備え、罵倒することのできた年齢とを――冒瀆するとまでは言うまいが。

Adversus Marcionem 4.23.11

11

Qua ergo justus Deus, nec pueris impiis pepercit, exigens majori aetati honorem, et utique magis a minore. Qua vero bonus, adeo diligit parvulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis.

PL 2, 417A

それゆえ、〔創造主が〕正しい神である点では、不敬な少年たちをも容赦せず、年長者に対する敬意を要求した――年少の者からはなおのことである。そして善き神である点では、これほどまでに幼子たちを愛したので、エジプトにおいて、ファラオの勅令によって危険にさらされたヘブライ人の出産を守った産婆たちに恩恵を施したのである。

Adversus Marcionem 4.23.12

12

Ita et haec affectatio Christi cum Creatore est. Jam nunc Deus Marcionis, qui connubium aversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota caussa connubium est? Qui semen odit, fructum quoque execretur necesse est.

PL 2, 417B

このように、この愛着もまた創造主と共通するものである。さて、婚姻を忌み嫌うマルキオンの神が、幼子たちを愛する者であるとどうして見なされ得ようか。幼子たちの存在の全理由こそ婚姻であるというのに。種を憎む者は、実をも呪わずにはいられないはずである。

Adversus Marcionem 4.23.13

13

Nae ille saevior habendus Aegyptio rege: nam Pharao educari non sinebat infantes; iste nec nasci, auferens vitam illis etiam decem mensium in utero.

PL 2, 417B

実に彼は、あのエジプトの王よりも苛烈な者と見なされねばなるまい。ファラオは幼児が育てられることを許さなかったが、この神は生まれることさえ許さず、十か月にわたって胎内にある者からさえ命を奪うのである。

Adversus Marcionem 4.23.14

14

At enim quanto credibilius, ut ejus deputetur affectio in parvulos, qui benedicendo connubium in propagationem generis humani, ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est.

PL 2, 417B

しかし、幼子への愛着は、むしろどれほど信じるにふさわしい形で、婚姻を人類繁殖のために祝福し、その婚姻の実をも祝福によって約束した者にこそ帰せられるべきであろうか――幼子であることこそ、その〔約束の〕最初のものなのだから。

Adversus Marcionem 4.23.15

15

Repraesentat Creator ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta (IV Reg., I). Agnosco judicis severitatem; e contrario, Christi lenitatem increpantis eamdem animadversionem destinantes discipulos, super illum viculum Samaritarum.

PL 2, 417B

創造主は、かの偽預言者の一件において、エリヤが求めるままに火の災いを現した(列王記下1)。私は審判者の厳しさを認める。それとは反対に、あの小さなサマリア人の村に対して同じ処罰を加えようとした弟子たちを叱ったキリストの柔和さをも〔認める〕。

Adversus Marcionem 4.23.16

16

Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo judice promitti hanc Christi lenitatem. Non contendet, inquit (Is., XLII, 2), nec vox ejus in platea audietur. Arundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans non extinguet.

PL 2, 417C

異端者もまた、このキリストの柔和さが、同じあの最も厳しい審判者〔創造主〕によって約束されていたことを認めるがよい。「彼は争わず」と〔預言は〕言う(イザヤ42:2)、「その声が広場で聞かれることもない。傷ついた葦を砕くことなく、くすぶる灯心を消すこともない」と。

Adversus Marcionem 4.23.17

17

Talis utique multo magis homines non erat crematurus. Nam et tunc ad Heliam (III Reg., XIX, 12), Non in igni (inquit Dominus), sed in spiritu miti. At enim humanissimus Deus, cur recusat eum, qui se tam individuum illi comitem offert?

PL 2, 417C

そのような方は、なおのこと人間たちを焼き尽くすようなことはなかったはずである。実に、かつてエリヤに対しても(列王記上19:12)、「火の中にではない」と主は言われた、「柔和な霊の中にである」と。しかし、この上なく情け深い神が、なぜ自らにかくも離れがたい同伴者として身を捧げる者を拒むのか。

Adversus Marcionem 4.23.18

18

Si quia superbe, vel ex hypocrisi dixerat: Sequar te quocumque ieris; ergo aut superbiam, aut hypocrisin recusandam judicando, judicem gessit. Et utique damnavit, quem recusavit, non consecuturum scilicet salutem.

PL 2, 418A

もし〔その者が〕高慢に、あるいは偽善から、「あなたが行かれるところなら、どこへでも従います」と言ったからだというのなら、〔キリストは〕高慢か偽善かを退けるべきものと判断することによって、審判者の役を果たしたことになる。そして、拒んだ者を、当然ながら救いに至らない者として断罪したのである。

Adversus Marcionem 4.23.19

19

Nam sicut ad salutem vocat, quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat; ita in perditionem damnat quem recusat: Illi autem caussato patris sepulturam, cum respondet: Sine, mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, et annuntia regnum Dei; utramque legem Creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse: Super omnem, inquit (Levit., XXI, 1), animam defunctam sacerdos non introibit, et super parentem suum non contaminabitur.

PL 2, 418A

なぜなら、拒まぬ者、あるいはむしろ自ら進んで招く者を救いへと召すのと同様に、拒む者を滅びへと断罪するからである。しかし、父の埋葬を口実にした別の者に、「捨て置け、死人たちに自分たちの死人を葬らせよ。お前は行って神の国を告げ知らせよ」と答えたとき、〔キリストは〕創造主の二つの律法を明らかに確証した――すなわち、レビ記において、祭司が親の葬儀にすら立ち会うことを禁じている律法である。「いかなる死者の魂に対しても」と〔律法は〕言う(レビ記21:1)、「祭司は入ってはならない。自分の親に対しても、身を汚してはならない」と。

Adversus Marcionem 4.23.20

20

Et de devotione in Arithmis (Num., VI, 6 et 7); nam et illic, qui se Deo voverit, inter caetera jubet, ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem, aut matris, aut fratris.

PL 2, 418B

また、民数記における誓願についても〔確証した〕(民数記6:6-7)。そこでもまた、神に自らを誓約した者に関して、他の事柄と並べて、いかなる死者の魂にも近づいてはならない、父にも母にも兄弟にも近づいてはならないと命じている。

Adversus Marcionem 4.23.21

21

Puto autem et devotioni et sacerdotio destinabat, quem praedicando regno Dei imbuerat. Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus, qui nulla ratione legis intercedente, sepulturas parentum despici a filiis imperabat.

PL 2, 418B

そして私は思う、〔キリストは〕神の国を宣べ伝えるために仕込んだその者を、誓願と祭司職の両方へと定めていたのだ、と。もしそうでないなら、〔キリストは〕律法の理由が何ら介在しないままに、子らに親の葬儀を蔑ろにするよう命じた、十分に不敬な者と言わねばならない。

Adversus Marcionem 4.23.22

22

Cum vero et tertium illum, prius suis valedicere parantem, prohibet retro respectare, sectam Creatoris exequitur. Hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.

PL 2, 418B

そして、まず自分の家族に別れを告げようとしていた第三の者に対して、後ろを振り返ることを禁じたとき、〔キリストは〕創造主の教えに従っている。これは、あの方〔創造主〕がソドムから解放した者たちにもさせようとしなかったことである。