テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Marcionem

Caput IX 第IX章

Tertullian · Adversus Marcionem · PL 2, 333A · 11 sectiones

Adversus Marcionem 3.9.1

1

In ista quaestione, qui putaveris opponendos esse nobis angelos Creatoris, quasi et illi in phantasmate putativae utique carnis egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi, et pasti, et operati quod mandatum eis fuerat; primo, non admitteris ad ejus Dei exempla, quem destruis: nam et quanto meliorem et perfectiorem Deum inducis, tanto non competunt illi ejus exempla, quo, nisi diversus in totum, non erit omnino melior atque perfectior.

PL 2, 333A

この問題において、もしお前が、創造主の天使たちを我々に対置すべきだと考えたのであれば——彼らもまたアブラハムとロトのもとで、見せかけの肉という幻のうちに振る舞ったのであり、それでいて実際に彼らと出会い、食事をし、命じられたことを行ったのだ、という趣旨であろうが——まず第一に、お前は、お前自身が打ち壊そうとしているその神の実例に与ることを許されない。なぜなら、お前がより善き、より完全な神を持ち出せば持ち出すほど、創造主の実例はその神にいっそうふさわしくなくなるからである。すべての点で異なる者でなければ、その神は決してより善く、より完全な者ではあり得ないのだから。

Adversus Marcionem 3.9.2

2

Dehinc scito, nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis caro, sed verae et solidae substantiae humanae.

PL 2, 333A

次に、お前は知るがよい——天使における肉が見せかけのものであったということは、お前には認められない。それは真実で確固たる人間の実体であった。

Adversus Marcionem 3.9.3

3

Si enim difficile non fuit illi, putativae carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex ejus.

PL 2, 333B

というのも、もし彼〔創造主〕にとって、見せかけの肉に真実の感覚と行為とを示させることが難しくなかったのなら、真実の感覚と行為とに真実の肉の実体を与えることのほうが、はるかに容易であったはずだからである。それも、彼こそがその肉の固有の創始者にして作り手であるがゆえに、なおさらである。

Adversus Marcionem 3.9.4

4

Tuus autem Deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit, merito fortasse phantasma ejus intulerit, cujus non valuerat veritatem.

PL 2, 333B

しかしお前の神は、そもそもいかなる肉をも生み出したことがなかったがゆえに、その真実性を持ち得なかったものの幻をこそ、当然にも持ち込んだのであろう。

Adversus Marcionem 3.9.5

5

Meus autem Deus, qui illam de limo sumptam, in hac reformavit qualitate, nondum ex semine conjugali, et tamen carnem aeque potuit ex quacumque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem verbo, aedificavit.

PL 2, 333B

しかし私の神は、泥から取られた肉をこの性質のうちに形づくった方であって、それはまだ夫婦の種によるものではなかったが、それでもやはり肉であった。その方は、天使たちにも同様に、いかなる質料からでも肉を組み立てることがおできになった。なぜなら、この方は世界そのものをも無から、これほど多くこれほど多様な物体へと、しかも言葉によって築き上げられた方だからである。

Adversus Marcionem 3.9.6

6

Et utique si Deus tuus veram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur: Erunt enim, inquit (Luc. XX, 36), sicut angeli; cur non et Deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit, unde unde sumptam?

PL 2, 333B

そしてもし、お前の神がいつか人間に天使たちの真実の実体を約束しているのなら——「彼らは天使たちのようになるであろう」と言われているとおり(ルカ20:36)——なぜ私の神が、天使たちに人間の真実の実体を、どこから取られたものであれ、与えなかったなどということがあろうか。

Adversus Marcionem 3.9.7

7

Quia nec tu mihi respondebis, unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc definire, quod Deo congruit; veritatem scilicet ejus rei, quam tribus testibus sensibus objecit, visui, tactui, auditui.

PL 2, 333C

お前とて、お前のもとで天使のその〔肉〕がどこから取られたのかを私に答えることはできないのだから、私にとっては、神にふさわしいこと——すなわち、視覚、触覚、聴覚という三つの証人に差し出したその事柄の真実性——をこう定めるだけで十分である。

Adversus Marcionem 3.9.8

8

Difficilius Deo mentiri, quam carnis veritatem unde unde producere, licet non natae. Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset.

PL 2, 333C

神にとって偽ることのほうが、どこからであれ肉の真実性を生み出すことよりも困難である。たとえ生まれたものでなくてもである。ところで、他の異端者たちが、もしその肉が真に人間のものであったなら、天使におけるその肉は肉から生まれたのでなければならなかったはずだと定めているのに対して、我々は確かな理由をもってこう答える——それは真に人間のものであり、かつ生まれてはいない、と。真に人間のものであったのは、偽りと欺きとは無縁である神の真実性のゆえであり、また人間的な仕方で人間たちに扱われるためには人間の実体においてでなければ不可能だったからである。生まれてはいなかったのは、キリストだけが肉から肉へと生まれるはずであったからであり、それによって我々の誕生をご自身の誕生によって形づくり直し、こうして我々の死をもご自身の死によって解き放つためであった——死ぬこともできるようにと生まれた、その肉のうちに甦ることによってである。

Adversus Marcionem 3.9.9

9

Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae; quia nondum moriturae; sed et discentis jam inter homines conversari.

PL 2, 334A

それゆえ、彼自身もまた、あの時アブラハムのもとで天使たちと共に、まさに真実の肉において現れたのであるが、それはまだ生まれた肉ではなかった。まだ死ぬはずのものでもなかったからである。しかし、すでに人間たちの間で振る舞うことを学びつつある肉ではあった。

Adversus Marcionem 3.9.10

10

Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed unde unde sumptam, et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen non sunt.

PL 2, 334A

それゆえなおのこと、天使たちは我々のために死ぬよう定められてはいなかったのだから、肉という束の間の借り物を、生まれることによって身に受ける必要はなかった。死ぬことによってそれを脱ぎ捨てるはずでもなかったからである。しかし、どこから取られたものであれ、いかなる仕方で手放されたものであれ、彼らはその肉を偽ってはいなかった。

Adversus Marcionem 3.9.11

11

Si Creator facit angelos spiritus, et apparitores suos ignem flagrantem (Ps. CIII, 4), tam vere spiritus quam et ignem; idem illos vere fecit et carnem: ut nunc recordemur, et haereticis renuntiemus, ejus esse promissum, homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in homines formarit aliquando.

PL 2, 334A

もし創造主が天使たちを霊とし、その従者たちを燃える火とするなら(詩篇103:4)、霊であることも火であることも真実であるのと同じく、その同じ方は彼らに肉をも真実に与えたのである。ここで我々は思い起こし、異端者たちに向かって宣言しよう——かつて天使たちを人間の姿に形づくった方こそが、いつか人間たちを天使たちへと形づくり直すという約束の主であるのだ、と。