Adversus Marcionem 4.14.1
Venio nunc ad ordinarias sententias ejus, per quas proprietatem doctrinae suae inducit ad edictum (ut ita dixerim) Christi: Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in graeco est), quoniam illorum est regnum coelorum .
PL 2, 388Bさて私は今、彼〔キリスト〕の通常の言葉に至る。彼はそれらを通して自らの教えの独自性を打ち出すのであり、いわばキリストの勅令とでも言うべきものに至るのである。すなわち「物乞いは幸いである(ギリシア語にあるその語の解釈はこのように要求するのだから)、天の王国は彼らのものだから」というものである。
Adversus Marcionem 4.14.2
Jam hoc ipsum quod a benedictionibus coepit, Creatoris est, qui universa prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit enim, inquit (Ps., XLIV, 1), cor meum sermonem optimum.
PL 2, 388Bまさにこのこと、すなわち祝福の言葉から始めたということ自体が、すでに創造主のものである。創造主は、万物を世に出すたびごとに、祝福以外のいかなる言葉によってもそれを聖別しなかったのだから。「わが心は至善の言葉を吐き出した」と言われているとおりである(詩篇44:1)。
Adversus Marcionem 4.14.3
Hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque Testamenti initiator agnoscitur de veteri exemplo.
PL 2, 388Bこれこそが至善の言葉であろう。すなわち祝福の言葉である。この言葉は、古き先例から、新約の創始者としても認められるのである。
Adversus Marcionem 4.14.4
Quid ergo mirum est, si et ab affectibus Creatoris ingressus est per hujusmodi dictionem, semper mendicos, et pauperes, et humiles ac viduas, et pupillos usque diligentis, consolantis, asserentis, vindicantis? ut hanc Christi quasi privatam benignitatem, rivulum credas de fontibus Salvatoris.
PL 2, 388Bそれゆえ、彼〔キリスト〕がこのような言葉遣いによって、創造主の情愛から出発したとしても、何の不思議があろうか。創造主は常に、物乞いも、貧しい者も、卑しい者ややもめも、みなしごに至るまでも、慈しみ、慰め、擁護し、報復する方である。だからこそ、キリストのこの、いわば私有物であるかのような慈愛を、救い主の泉々から流れ出た一筋の小川であると、お前は信じるべきなのだ。
Adversus Marcionem 4.14.5
Revera quo dirigam nescio, in tanta frequentia ejusmodi vocum, tanquam in sylva, vel in prato, vel in nemore pomorum, passim prout incidit, res petenda est. Inclamat Psalmus (Ps. LXXXI, 3): Judicate pupillo et mendico, et humilem et pauperem juste tractate.
PL 2, 388C実に、このような語句があまりに頻繁に現れるただ中にあって、私はどこへ向ければよいのか分からぬほどである。あたかも森の中、あるいは草原、あるいは果樹の茂みの中にいるかのように、行き当たるままに、あちこちで探し求めねばならない。詩篇はこう呼ばわる(詩篇81:3)。「みなしごと物乞いのために裁きを行い、卑しい者と貧しい者とを正しく扱え」。
Adversus Marcionem 4.14.6
Liberate pauperem, et mendicum de manu peccatoris eruite. Item Psalmus septuagesimus primus: Justitia judicabit mendicos populi, et faciet salvos filios pauperum. Et in sequentibus de Christo: Omnes nationes servient ei.
PL 2, 388C「貧しい者を解き放ち、物乞いを罪人の手から救い出せ」。また詩篇第七十一篇はこう言う。「正義は民の物乞いたちを裁き、貧しい者たちの子らを救うであろう」。そしてこれに続けて、キリストについてこう言われる。「あらゆる諸国民は彼に仕えるであろう」。
Adversus Marcionem 4.14.7
David autem uni genti judaicae praefuit, ne quis in David putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes. Quod liberaverit , inquit, a dynasta mendicum, parcet mendico et pauperi, et animas pauperum salvas faciet.
PL 2, 388Cしかしダビデはただ一つのユダヤの民族の上に立っていたに過ぎない。それゆえ誰も、これがダビデについて言われたのだと考えてはならない――もっとも、ダビデもまた卑しい者や困窮に苦しむ者を受け入れてはいたのだが。「彼が権力者の手から物乞いを解き放ったのだから、彼は物乞いと貧しい者とを惜しみ、貧しい者たちの魂を救うであろう」と言われている。
Adversus Marcionem 4.14.8
Ex usura et injustitia redimet eorum animas, et honoratum nomen eorum in conspectu ipsius .
PL 2, 389A「彼は彼らの魂を高利と不正とから贖い、彼らの名を彼の御前で誉れあるものとするであろう」。
Adversus Marcionem 4.14.9
Item (Ps. IX, 18): Avertantur peccatores in inferos, omnes nationes quae Dei obliviscuntur, quoniam non in finem oblivioni habebitur mendicus: tolerantia pauperum non peribit in finem.
PL 2, 389Aまた(詩篇9:18)「罪人どもは冥界へと追いやられるがよい、神を忘れるすべての諸国民も。物乞いが永遠に忘れられたままになることはないのだから。貧しい者たちの忍耐は、永遠に滅びることはない」。
Adversus Marcionem 4.14.10
Item (Ps. CXII, 5): Quis sicut Deus noster, qui habitat in excelsis, et humilia prospectat in coelo et in terra? Qui suscitat mendicum de terra, et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi; utique in regno suo.
PL 2, 389Aまた(詩篇112:5)「至高のところに住まい、天にあっても地にあっても卑しいものを見下ろされる、我々の神のような方があろうか。地から物乞いを起こし、糞土から貧しい者を高く上げて、民の君侯たちと共に座らせたもう方」。むろん、その方の王国においてのことである。
Adversus Marcionem 4.14.11
Sic et retro in Basiliis, Anna mater Samuelis, spiritu gloriam Deo reddens: Qui, inquit (I Reg., II, 8), excitat pauperem de terra, et mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi; utique in regno suo: et in thronis gloriae; utique regalibus.
PL 2, 389A同様に、さかのぼって『列王記』において、サムエルの母アンナが、霊によって神に栄光を帰しつつ、こう言っている(列王記上2:8)。「地から貧しい者を起こし、また物乞いをも起こして、民の権力者たちと共に座らせたもう」――むろんその方の王国においてである――「また栄光の座に」――むろん王者の座にである。
Adversus Marcionem 4.14.12
Per Esaiam vero (Is., III, 13), quomodo invehitur in vexatores egenorum? Vos autem ad quid incenditis vineam meam, et rapina mendici in domibus vestris?
PL 2, 389B他方、イザヤを通して(イザヤ3:13)、彼は困窮者を苦しめる者どもを、いかに攻め立てていることか。「汝らはいったい何のために私のぶどう畑を焼き、汝らの家々には物乞いから奪った略奪品があるのか」。
Adversus Marcionem 4.14.13
Cur vos laeditis populum meum, et faciem mendicorum confunditis? et rursus (Is., X, 1): Vae qui scribunt nequitiam; scribentes enim scribunt nequam, vitantes judicia mendicorum, et diripientes judicata pauperum populi mei.
PL 2, 389B「なぜ汝らは私の民を傷つけ、物乞いたちの顔に恥をかかせるのか」。また再び(イザヤ10:1)、「禍いなるかな、よこしまをしたためる者ども。彼らは書きながらよこしまなことを書き、物乞いたちのための裁きを避け、わが民のうち貧しい者たちの裁定を奪い去るのだから」。
Adversus Marcionem 4.14.14
Quae judicia pupillis quoque et viduis exigit, ut et ipsis egenis solatia. Judicate pupillo, et juste tractate viduam (Is., I, 17), et venite conciliemur, dicit Dominus.
PL 2, 389Bそのような裁きを、彼〔創造主〕はみなしごとやもめのためにも求めておられる。困窮者である彼らにもまた慰めがあるようにである。「みなしごのために裁きを行い、やもめを正しく扱え(イザヤ1:17)。そして来たれ、我々は和解しよう、と主は言われる」。
Adversus Marcionem 4.14.15
Cui tantus affectus in omnem conditionem humilitatis Creatoris est, ejus erit et regnum quod a Christo repromittitur; ad cujus affectum jam dudum pertinent ii, quibus repromittitur.
PL 2, 389B卑しさのあらゆる境遇に対してこれほど大いなる情愛を寄せる方――それは創造主である――その方にこそ、キリストによって重ねて約束される王国もまた属するのである。そして、この約束が向けられる者たちは、すでにとうの昔から、その方の情愛の対象に属していたのである。
Adversus Marcionem 4.14.16
Nam etsi putas Creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero coelestes; bene quod coelum nullius alterius usque adhuc Dei apparet, nisi cujus et terra: bene quod Creator vel minora promisit, ut facilius illi et de majoribus credam, quam qui nunquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit.
PL 2, 389Cたとえお前が、創造主のものは地上的な約束であり、キリストのものは天上的な約束であったのだと考えるとしても、よいことに、天は今に至るまで、地の主である方以外の何者の天としても現れてはいない。よいことに、創造主はより小さなものであれ約束したのであり、それゆえより大きなことについても、私はいっそう容易く彼を信じることができる――より小さなことについて自らの気前よさへの信を一度も築いたことのない者を信じるよりも。
Adversus Marcionem 4.14.17
Beati esurientes, quoniam ipsi saturabuntur. Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes, quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem Creator specialiter in Evangelii scilicet sui praestructionem destinasset.
PL 2, 389C「飢える者は幸いである、彼らは満たされるであろうから」。私はこの一句を先の項目へと移すこともできたであろう――飢える者とは、貧しい者や物乞いにほかならないのだから。もし創造主が、この約束をも特別に、いわば自らの福音の下準備として定めておかなかったならば、の話であるが。
Adversus Marcionem 4.14.18
Siquidem per Esaiam, de eis quos vocaturus esset a summo terrae, utique nationes; Ecce, inquit (Is., V, 26), velociter, et leviter advenient, Velociter, qua properantes sub finibus temporum; leviter, qua sine oneribus pristinae legis.
PL 2, 389Cすなわちイザヤを通して、地の果てから呼び集めようとしていた者ども――むろん諸国民――について、こう言われている(イザヤ5:26)。「見よ、彼らは速やかに、また軽やかに到来するであろう」。「速やかに」とは、時の終わりのもとで急ぎ行くゆえに。「軽やかに」とは、かつての律法の重荷を負わないゆえにである。
Adversus Marcionem 4.14.19
Non esurient., neque sitient: ergo saturabuntur; quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. Et rursus (Is., LXV, 15): Ecce, inquit, qui serviunt mihi, saturabuntur; vos autem esurietis; ecce qui serviunt mihi, bibent; vos autem sitietis.
PL 2, 390A「彼らは飢えることも渇くこともないであろう」――すなわち満たされるであろうということであり、これはもとより、飢え渇く者たちにしか約束されえないことである。また再び(イザヤ65:15)、「見よ、私に仕える者たちは満たされるであろうが、汝らは飢えるであろう。見よ、私に仕える者たちは飲むであろうが、汝らは渇くであろう」と言われている。
Adversus Marcionem 4.14.20
Videbimus et contraria ista, an Christo praeministrentur: interim quod esurientibus saturitatem repromittit, Dei creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt.
PL 2, 390A我々はまた、これらの対照的な言葉が、キリストのために先だって供せられているものであるかどうかも、後に見ることにしよう。さしあたり、飢える者たちに満腹を重ねて約束するということ、これは創造主なる神のものである。「泣く者は幸いである、彼らは笑うであろうから」。
Adversus Marcionem 4.14.21
Decurre sententiam Esaiae (Is., LXV, 13): Ecce qui serviunt mihi, exultabunt in jucunditate ; vos autem confundemini. Ecce qui serviunt mihi oblectabuntur ; vos autem clamabitis prae dolore cordis. Et haec contraria apud Christum recognosce.
PL 2, 390Aイザヤの文言を辿ってみよ(イザヤ65:13)。「見よ、私に仕える者たちは喜びのうちに歓喜するであろうが、汝らは恥を負うであろう。見よ、私に仕える者たちは楽しむであろうが、汝らは心の痛みのゆえに叫ぶであろう」。そしてこれらの対照的な言葉を、キリストのもとでも認めるがよい。
Adversus Marcionem 4.14.22
Certe oblectatio et exultatio in jucunditate illis promittitur, qui in diversa conditione sunt, moestis, et tristibus, et anxiis, scilicet etiam Psal. CXXV: Qui seminant, inquit, in lacrymis, in exultatione metent.
PL 2, 390Aたしかに、楽しみと喜びのうちの歓喜とは、それとは異なる境遇にある者たち――すなわち悲しむ者、憂える者、思い煩う者たちに約束されている。それはまさに詩篇第百二十五篇にもあるとおりである。「涙のうちに種を蒔く者たちは、歓喜のうちに刈り入れるであろう」と言われている。
Adversus Marcionem 4.14.23
Porro tam exultantibus et jucunditatem capientibus risus accedit, quam moerentibus et dolentibus fletus. Ita Creator, materias risus et fletus praedicans, risuros plorantes prior dixit.
PL 2, 390Bさらに、笑いは歓喜し楽しみを受ける者たちに伴うものであり、涙は憂え嘆く者たちに伴うものである。このように創造主は、笑いと涙との素材をあらかじめ告げ知らせつつ、泣く者たちがのちに笑うであろうことを先んじて語ったのである。
Adversus Marcionem 4.14.24
Igitur qui a consolatione pauperum, et humilium, et esurientium, et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestivit, quem demonstraverat per Esaiam (Is., LXI, 1): Spiritus Domini super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus.
PL 2, 390Bこうして、貧しい者、卑しい者、飢える者、泣く者への慰めから語り始めた彼〔キリスト〕は、直ちに自らこそ、イザヤを通して示されていたその方であることを表そうと望んだのである(イザヤ61:1)。「主の霊は私の上にある。それは、主が私に油を注ぎ、貧しい者たちに福音を告げ知らせるためである」。
Adversus Marcionem 4.14.25
Beati (Luc., VI) mendici, quoniam illorum est regnum coelorum. Misit (Is., LXI) me curare obtritos corde. Beati (Luc.) qui esuriunt, quoniam ipsi saturabuntur. Advocare (Is.) languentes. Beati (Luc.) qui plorant, quoniam ridebunt.
PL 2, 390B「物乞いは幸いである(ルカ6章)、天の王国は彼らのものだから」。「主は私を遣わされた、心砕かれた者たちを癒やすために(イザヤ61章)」。「飢える者は幸いである(ルカ)、彼らは満たされるであろうから」。「弱った者たちを呼び寄せるために(イザヤ)」。「泣く者は幸いである(ルカ)、彼らは笑うであろうから」。
Adversus Marcionem 4.14.26
Dare (Is.) lugentibus Sionis gloriam, et pro cinere unguenti jucunditatem, et gloriae habitum pro spiritu taedii.
PL 2, 390C「シオンの嘆く者たちに栄光を与え、灰に代えて香油の喜びを、うなだれた霊に代えて栄光の装いを与えるために(イザヤ)」。
Adversus Marcionem 4.14.27
Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est, qui se ad haec venturum praedicavit; aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie dixerim, fortasse mandaverit Christo Marcionis; Beati eritis, cum vos odio habebunt homines, et exprobrabunt, et ejicient nomen vestrum, velut nequam , propter filium hominis.
PL 2, 390Cもしキリストが、迎え入れられるやいなや直ちにこれらのことを執り行ったのであれば、彼こそがまさに、自らこれらのことを行うために来るであろうと予告した当の者である。あるいは、もし予告した者がいまだ来ていないのであれば――こう言うのは滑稽ではあるが、必要でもあるゆえに言おう――おそらくその予告した者が、マルキオンのキリストに命じたのであろう。「汝らは幸いである、人々が汝らを憎み、汝らをそしり、汝らの名を悪しきものとして退けるとき、人の子のゆえに」。
Adversus Marcionem 4.14.28
Hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus Creator per Esaiam (Is., LI, 7): Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione eorum ne minuamini. Quae ignominia? quae nullificatio? Quae futura erat propter filium hominis. Quem istum?
PL 2, 390Cこの宣言によって、彼は疑いなく忍耐へと勧め促しているのである。創造主もイザヤを通して、これに劣らぬことを言っている(イザヤ51:7)。「汝ら、人間からの恥辱を恐れるな、彼らの侮蔑によって挫けるな」。いかなる恥辱か。いかなる侮蔑か。それは人の子のゆえに来たるべきものであった。この者とは誰か。
Adversus Marcionem 4.14.29
Qui est secundum Creatorem. Unde probabimus? Excidio in ipsum quoque praedicato; sicut per Esaiam (Is., LII, 7) ad auctores odii Judaeos: Propter vos blasphematur nomen meum in nationibus.
PL 2, 390C創造主に即した者である。それをどうして証明しようか。彼自身に対しても滅びが予告されていたことによってである。イザヤを通して(イザヤ52:7)、憎しみの創始者であるユダヤ人たちに向けてこう言われているとおりである。「汝らのゆえに、私の名は諸国民の間で汚されている」。
Adversus Marcionem 4.14.30
Et alibi: Sancite eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis, et magistratibus.
PL 2, 391Aまた別の箇所では、「自らの魂を制限する方を聖なるものとせよ。その方は諸国民から、下僕たちから、支配者たちから、蔑みを受ける者である」と。
Adversus Marcionem 4.14.31
Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur qui secundum Creatorem est, Evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in caussa odii constituit, qui erat secundum Creatorem, in quem odium praedicabatur.
PL 2, 391Aというのも、もし創造主に即したその人の子に対する憎しみが予告されていたのであり、他方福音書は、キリストから導き出された「キリスト教徒」という名が、人の子のゆえに――すなわちキリストのゆえに――憎しみを受けるであろうことを証ししているのだとすれば、福音書は、憎しみの原因となるその人の子を、創造主に即した者として、すなわち憎しみが予告されていたその者として、確立していることになるからである。
Adversus Marcionem 4.14.32
Et utique, si nondum venissent, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. Nam et sancitur penes nos, et animam suam circumscribit, propter nos eam ponens; et aspernamento habetur a Nationibus. Et qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen nostrum recusatur.
PL 2, 391Aそして、もし彼らがまだ到来していなかったのだとすれば、今日行われているこの名への憎しみが、その名の人格に先立つことなどありえなかったはずである。実にその方は、我々のもとで聖なる者とされ、自らの魂を制限し、それを我々のために差し出しておられる。そして諸国民から蔑みを受ける者である。そして生まれた者、その者こそが人の子であり、彼のゆえに我々の名もまた拒まれるのである。