Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.1
Interea Judaei, quos ex permissu Cyri in patriam regressos supra memoravimus, urbem ac templum restituere aggressi, ut pauci atque inopes, parum proficiebant; donec centesimo fere anno, Artaxerxe rege Persis imperitante, per eos qui locis praeerant ab aedificando sunt deterriti. etenim tum Syria atque omnis Judaea sub Persarum imperio per magistratus ac praesides regebatur.
PL 20, 133Bその間に、先に述べたとおりキュロスの許可で祖国に戻ったユダヤ人たちは、町と神殿の再建に取りかかったが、数少なく貧しかったので、ほとんど進まなかった。およそ100年目、アルタクセルクセスがペルシア人を治めていたとき、その地を治める者たちによって、建築を阻まれた。当時シリアとユダヤ全土は、ペルシア人の支配下で、公職者と総督によって治められていたからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.2
Igitur his consilium fuit regi Artaxerxi scribere, Non oportere Judaeis restituendae urbis suae copiam dari, ne pro contumaci ingenio, resumptis viribus, aliis gentibus imperare soliti non paterentur sub alieno imperio degere.
PL 20, 133Bこれらの者たちはアルタクセルクセス王に書き送ることにした。ユダヤ人に自らの町を再建する機会を与えるべきではない。頑迷な気質のゆえに、力を取り戻せば、他の諸国民を支配するのを常としていた彼らは、他人の支配のもとで生きることに耐えなくなるであろう、と。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.3
Ita comprobato a rege praesidum consilio prohibita urbis aedificatio, usque in secundum Darii regis annum dilata est. Sed hoc tractu temporum qui reges Persis imperaverint, inserimus, quo facilius annorum series in ordinem contexta prodatur.
PL 20, 133Cこうして総督たちの進言が王に承認され、町の建築は禁じられ、ダレイオス王の2年まで延ばされた。ここで、この間にペルシア人を治めた王たちを挿入する。年の連なりが整理されて示されやすくなるからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.4
Post Darium Medum, quem duodeviginti annos regnasse significavimus, Cyrus uno et triginta annis rerum potitus est: Scythis bellum inferens in praelio cecidit, secundo anno postquam Tarquinius Superbus Romae regnare coeperat.
PL 20, 133C先に18年統治したと述べたメディア人ダレイオスの後、キュロスが31年間支配した。スキタイ人に戦いを仕掛けて戦いのなかで倒れた。これはタルクィニウス・スペルブスがローマで王位に就いて2年目であった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.5
Cyro Cambyses filius ejus successit, regnavitque annos novem. Hic cum Aegyptum atque Aethiopiam bello premeret et subegisset, victorque in Persas reverteretur, casu se ipsum vulneravit, ex eoque ictu periit.
PL 20, 133Cキュロスの後、その子カンビュセスが継ぎ、9年統治した。彼はエジプトとエチオピアを戦いで攻めて征服し、勝者としてペルシアへ戻る途中、誤って自らを傷つけ、その打撃で死んだ。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.6
Post hujus mortem Magi duo fratres natione Medi menses septem Persarum regnum obtinuerunt.
PL 20, 133C彼の死後、メディア人の兄弟である二人のマギ〔Magi。メディア人の祭司の部族の者〕が、7か月のあいだペルシアの王国を保った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.7
Ad hos interficiendos septem nobilissimi Persae conjuraverunt, quorum princeps fuit Darius Hystaspis filius, natus ex fratre patruele Cyri, omniumque consensu regnum ei delatum: regnavit annos sex et triginta.
PL 20, 133D彼らを殺すため、最も高貴なペルシア人七人が謀議を結んだ。その長がヒュスタスペスの子ダレイオスで、キュロスの従兄弟から生まれた者であった。全員の同意で王位は彼に委ねられた。彼は36年統治した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.8
Hic ante quadriennium quam decederet, apud Marathonam pugnavit celeberrimo Graecis Romanisque historiis praelio.
PL 20, 133Dこの者は世を去る4年前に、マラトンで戦った。ギリシア人とローマ人の歴史で最も名高い戦いである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.9
Id gestum post Romam conditam anno fere ducentesimo et sexagesimo, Macerino et Augurino consulibus, abhinc annos, si tamen investigatio Romanorum consulum non fefellit, IↃ CCC LXXX et VIII: omne enim tempus in Stiliconem consulem direxi.
PL 20, 133Dこれはローマ建国後およそ260年、マケリヌスとアウグリヌスが執政官の年に起こり、今から、ローマの執政官の調べに誤りがなければ、888年前である〔IↃ は 500 を表す古い記号〕。私は全時代を、執政官スティリコの年までに向けて計算したからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.10
Post Darium Xerxes fuit, isque unum et viginti annos regnasse traditur: quamquam in plerisque exemplaribus viginti et quinque annos imperii ejus fuisse reperi. Huic successit Artaxerxes, cujus supra mentionem fecimus.
PL 20, 133Dダレイオスの後はクセルクセスで、21年統治したと伝えられる。もっとも多くの写本では、その治世は25年であったと私は見出した。彼を継いだのが、先に言及したアルタクセルクセスである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.11
Hic cum inhiberi aedificationem urbis Judaeae templique jussisset, suspensum opus usque in secundum Darii regis annum pependit.
PL 20, 134Aこの者はユダヤの町と神殿の建築を禁じるよう命じていたので、仕事は中断されたまま、ダレイオス王の2年まで宙に浮いた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.9.12
Sed ut usque ad cum temporum ordo connexus sit; Artaxerxes regnavit annos unum et quadraginta, Xerxes duobus mensibus, postque eum Sucdianus septem mensibus fuit.
PL 20, 134Aだがその時〔底本は usque ad cum。usque ad eum と読む〕までの年代の順を連ねておこう。アルタクセルクセスは41年統治し、クセルクセスは2か月、その後ソグディアノス〔底本は Sucdianus〕が7か月在位した。