スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber I, Caput XXIX 第I巻 第XXIX章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 113B · 7 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.29.1

1

Per haec tempora civile, ut diximus, bellum exarserat: causa autem motus haec fuit. Levites quidam cum concubina iter faciens, urgente nocte compulsus, in oppido Gabaa, quod ab Benjamitis incolebatur, secesserat.

PL 20, 113B

この頃、すでに述べたとおり、内乱が燃え上がっていた。その騒乱の原因は次のとおりである。あるレビ人が側女を連れて旅をしていたが、夜が迫って、ベニヤミン人の住むギブアの町に身を寄せていた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.29.2

2

Cum eum senex quidam hospitio benigne recepisset, juvenes ex oppido hospitem circumsistunt, stupro eum subdere parantes.

PL 20, 113B

ある老人が彼を親切にもてなして宿を与えたところ、町の若者たちがその客人を取り囲み、辱めを加えようとした。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.29.3

3

Multum a sene increpiti, aegreque exhortati, vicario demum concubinae ejus corpore in ludibrium accepto, advenae pepercerunt: illusamque nocte tota, postero die reddiderunt. Sed illa (stupri injuria, an verecundia, parum definio) viso viro animam efflavit.

PL 20, 113B

老人から強く咎められ、かろうじて諭されて、若者たちは、ついに側女の体が身代わりとして嘲弄に供されることを受け入れ、旅の者を許した。女は一晩中なぶりものにされ、翌日に返された。しかし女は(辱めの害のためか、恥のためか、私にははっきりしない)夫を見るや息を引き取った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.29.4

4

Tum Levita in testimonium diri facinoris, membra ejus in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti invidia commoveret: quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus adversus Benjamin in bellum conspirant.

PL 20, 113C

そこでレビ人は、この恐ろしい悪行の証しとして、女の体を十二の部分に裂き、十二の部族に送った。すべての者をこの事件への憤りによってより速やかに奮い立たせるためである。これがすべての者に知れ渡ると、残る十一の部族がベニヤミンに対して戦いを謀った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.29.5

5

Huic bello Judas, ut diximus, dux fuit: sed duobus praeliis male pugnatum; tertio demum Benjamitae victi, caesique ad internecionem. Ita paucorum scelus publico exitio punitum. Haec quoque Judicum volumine continentur. Regum libri sequuntur.

PL 20, 113C

この戦いでユダが、すでに述べたとおり、指揮官となった。だが二度の戦いは不首尾に終わり、三度目にようやくベニヤミン人は敗れ、皆殺しにされた。こうして少数の者の悪事が、公の滅びをもって罰せられた。これもまた『士師記』の巻に収められている。つづいて『列王記』の諸巻がある。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.29.6

6

Sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti, parum continuata videtur historia: nam, cum post Sampson Judicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet, populum sine judicibus egisse; Heli etiam sacerdos libris Regnorum fuisse referatur: sed cum, quot anni inter Heli et Sampson fuerint, minime Scriptura prodiderit: video medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo.

PL 20, 113C

しかし、私が年数の順序と時代の連なりをたどると、歴史は十分に続いていないように思われる。サムソン士師のあとにシャムガル〔Semigar。前章(1.28.8)でサムソンを継いだとされたシミカル(Simmichar)を言うらしい〕がいたとされ、その少しあとで歴史は、民が士師なしに過ごしたと記す。また『列王記』の諸巻では祭司エリがいたと伝えられている。ところが聖書は、エリとサムソンのあいだに何年あったかをまったく伝えていない。私は、その間に、曖昧さに悩まされるある時期があったと見る。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.29.7

7

Caeterum a die mortis Jesu usque in id tempus quo Sampson defunctus est, numerantur anni CCCC et XIX: a mundi autem exordio anni IIII CCC et III, quamquam ab hac supputatione nostra caeteros discordare non nesciam: sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec in haec tempora incidi, de quibus dubitare me fateor. Nunc reliqua exsequar.

PL 20, 113D

さて、ヨシュア〔Jesus。ヌンの子ヨシュアを言う〕の死の日からサムソンが没した時までは419年と数えられる。世の初めからは4303年である。もっとも、この我々の計算に他の者たちが合わないことを、私は知らないわけではない。だが私は、隠れた年数の順序を、不注意にではなく示したと自覚している。ただ、この時代に行き当たってからは、疑いがあることを私は認める。では、残りを述べよう。