Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.5.1
Abram autem patre Thara natus est, post diluvium anno millesimo et septuagesimo. Abram uxor Sara dicta est: primaque eis in regione Chaldaeorum habitatio fuit. Inde apud Charras una cum patre diversatus est.
PL 20, 97Dアブラムは、父テラのもとに、洪水ののち1070年に生まれた。アブラムの妻はサラと呼ばれた。二人の最初の住まいはカルデア人の地方にあった。そこからハランに、父とともに身を寄せた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.5.2
Qua tempestate admonitus a Domino, domum, patriam ac patrem relinquens, assumpto Lot fratris filio, in terram Chananaeorum profectus, in loco cui Sichem nomen est, consedit. Mox annonae inopia Aegyptum concessit, ac rursum reversus.
PL 20, 98Aこの時代、主に告げられて、家と故郷と父を離れ、兄弟の子ロトを伴って、カナン人の地に出発し、シケムという名の所に落ち着いた。やがて食糧の欠乏のためにエジプトへ移り、そこからまた戻った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.5.3
Lot prae multitudine familiae a patruo digressus, ut laxioribus vacuae tum regionis spatiis uterentur, in Sodomis consedit. Id oppidum infame incolis, viris in viros irruentibus, atque ob id invisum Domino fuisse traditur.
PL 20, 98Aロトは、家の者の多さのために叔父のもとを離れ、当時まだ空いていた地方のより広い土地を使えるように、ソドムに住みついた。この町は、男が男に襲いかかる住民のゆえに悪名高く、そのために主に憎まれたと伝えられる。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.5.4
Ea tempestate reges vicinarum gentium in armis erant, cum antea nullum inter mortales certamen fuisset.
PL 20, 98Aその時代、近隣の諸国民の王たちが武装して争っていた。それ以前には、死すべき者たちのあいだにいかなる戦いもなかったのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.5.5
Sed adversum hos qui bello vicina tentabant, reges Sodomorum, Gomorrhaeorum vicinarumque regionum in praelium erumpunt; primoque impetu fusi, victoriam concessere. Tum a victoribus Sodoma direpta, praedae hostibus fuit; ductusque Lot in captivitatem.
PL 20, 98Aしかし、戦で近隣を攻めるこれらの者に対して、ソドム、ゴモラ、近隣の地方の王たちが戦いに打って出たが、最初の衝突で敗れ、勝利を譲った。そこで勝者たちによってソドムは略奪され、敵の戦利品となり、ロトは捕囚として連れ去られた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.5.6
Quod cum Abram comperisset, propere armatis servis suis, numero trecentis decem et octo, reges victoria feroces, exutos praeda armisque in fugam compulit.
PL 20, 98Bこれを知ったアブラムは、ただちに武装させた自分の奴隷たち、その数318人で、勝利に猛る王たちを、戦利品と武器を奪って、逃走へと追いやった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.5.7
Tum a Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque decimas praedae dedit: reliqua his quibus erepta erant, reddidit.
PL 20, 98Bそのとき彼は祭司メルキゼデクに祝福され、その者に戦利品の十分の一を与えた。残りは、それを奪われていた者たちに返した。