Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.23.1
Ea tempestate Judas Syros in arce positos obsidebat: qui cum fame atque inopia afficerentur, missis ad regem nuntiis praesidium implorant.
PL 20, 142Cそのころユダは、城塞に入ったシリア人を包囲していた。彼らは飢えと欠乏に苦しみ、王に使者を送って援軍を求めた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.23.2
Ita Eupator cum centum millibus, et equitum viginti millibus, suis subsidio venit, praeeuntibus aciem cum ingenti terrore elephantis. Tum Judas laxata obsidione regi obviam tendit, primoque praelio Syros fundit.
PL 20, 142Cそこでエウパトルは、歩兵十万、騎兵二万を率いて彼らの救援に来た。戦列の先頭を行く象が大きな恐怖を与えた。そのときユダは包囲を解いて王を迎え撃ちに進み、最初の戦いでシリア人を打ち破った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.23.3
Rex petit pacem: quia infido ingenio male usus, perfidiam consecuta ultio. Nam Demetrius Seleuci filius, quem Romanis obsidem datum supra memoravimus, ut audivit Antiochum decessisse, petivit ut se in regnum remitterent: quod cum ei negatum fuisset, clam Roma profugit, in Syriam venit, regnumque occupavit, Antiocho filio, qui annum unum et menses sex regnaverat, interfecto.
PL 20, 142C王は和平を求めた。不実な性格を悪用したので、背信に報いが続いたのである〔この文の係りは定かでない。王が和平を求めながら不実にふるまったので、その背信に報いが続いた意に取った〕。すなわち、セレウコスの子デメトリオス、先に述べたようにローマ人に人質として差し出されていた者が、アンティオコスが死んだと聞くと、王国に戻してくれるよう願い出た。これを断られると、密かにローマを逃れてシリアに来て、王国を奪い、1年と6か月統治していた子アンティオコス〔エウパトル〕を殺した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.23.4
Hoc regnante primum Judaei a populo Romano amicitiam foedusque petiere: benigneque excepta legatio. Decreto Senatus socii atque amici appellati.
PL 20, 142Dその治世に、初めてユダヤ人はローマの民に友好と同盟を求めた。使節は好意をもって迎えられた。元老院の決議によって、盟友・友人と呼ばれた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.23.5
Interim Demetrius adversus Judam per duces suos bellum gerebat, ac primum per Bacchidem quemdam et Alcimum Judaeum ductus exercitus; post Nicanor bello praepositus in praelio occubuit.
PL 20, 142Dそのあいだにデメトリオスは、将軍たちを通じてユダに対して戦争を行った。まずバキデスという者とユダヤ人アルキモスによって軍が率いられた。のちにニカノルが戦争の指揮を委ねられたが、戦いで倒れた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.23.6
Tum Bacchides et Alcimus, resumptis viribus auctisque copiis, adversum Judam confligunt. In ea pugna victores Syri cruente admodum victoria sunt usi. Hebraei in locum Judae Jonatham fratrem ejus deligunt.
PL 20, 142Dそこでバキデスとアルキモスは、力を取り戻して軍勢を増し、ユダに対して戦った。この戦いでシリア人は勝ったが、きわめて血なまぐさい勝利であった。ヘブライ人はユダの代わりにその兄弟ヨナタンを選んだ。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.23.7
Interea Alcimus cum foede Hierosolymam vastasset, moritur: Bacchides socio destitutus ad regem redit.
PL 20, 142Dそのあいだにアルキモスは、エルサレムをひどく荒らしたのち、死んだ。バキデスは仲間を失って王のもとに戻った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.23.8
Dein post biennium rursus Bacchides bellum Judaeis intulit: victus pacem petit; quae propositis conditionibus data: Si perfugas captivosque et omnia bello rapta redderet.
PL 20, 143Aその2年後、バキデスはふたたびユダヤ人に戦争を仕掛けた。敗れて和平を求め、それは条件を示して与えられた。逃亡者と捕虜と戦争で奪ったすべてのものを返還すること、という条件である。