スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber I, Caput LII 第I巻 第LII章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 126C · 6 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.52.1

1

Is admodum religiosus fuisse traditur, summaque cura divina administrasse, Helchia sacerdote usus bene.

PL 20, 126C

彼はきわめて敬虔であったと伝えられ、神の事を最大の配慮で治め、祭司ヒルキヤをよく用いた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.52.2

2

Is cum in templo librum verbi Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur, Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam; piis ad Deum precibus fletuque jugi imminentem cladem avertit.

PL 20, 126C

彼は、祭司が神殿で見つけた、神の言葉を記した書を読んだ。そこにはヘブライ人の民が度重なる不敬虔と瀆聖のゆえに滅ぼされるべきことが記されていた。彼は神への敬虔な祈りと絶え間ない涙によって、迫っていた災厄をそらした。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.52.3

3

Quod ubi indultum sibi per Holdam prophetissam comperit, majore cura, utpote obligatus divinis beneficiis, cultum Dei exercuit.

PL 20, 126C

この赦しが女預言者フルダを通して自分に与えられたことを知ると、神の恩恵に縛られた者として、いっそう深い配慮をもって神の礼拝を行った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.52.4

4

Igitur vasa omnia anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata cremavit; namque eo profani ritus invaluerant, ut soli ac lunae divinos honores darent, eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent: quibus Josias in pulverem redactis, sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit.

PL 20, 126C

そこで、先代の王たちが迷信のために偶像に献じていた器をすべて焼いた。かの俗悪な祭儀が、太陽と月に神としての栄誉を与え、そればかりか金属でそれらのための聖所まで築くほどに根づいていたからである。ヨシヤはこれらを粉に砕き、俗悪な神殿の祭司たちをも殺した。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.52.5

5

Sed ne sepulcris quidem impiorum pepercit: quod olim praedictum a propheta, impletum animadversum est. Hujus octavo et decimo imperii anno Pascha celebratum.

PL 20, 126D

さらに不敬虔な者たちの墓さえ容赦しなかった。かつて預言者が予告したことが成就したと認められた。彼の治世18年に過越が祝われた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.52.6

6

Post triennium fere adversus Nechao regem Aegypti, qui bellum Assyriis inferebat, in praelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent, sagitta ictus est: exque eo vulnere in urbem relatus, decessit, cum regnasset annos I et XX.

PL 20, 126D

およそ3年後、アッシリア人に戦いを仕掛けていたエジプトの王ネコに向かって戦いに出たが、両軍が衝突する前に矢に射られ、その傷により町へ運び戻されて世を去った。在位は21年であった。