Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.21.1
Secuta est eorum contumacia, qui se Dathan et Abiron ducibus adversum Moysen et Aaron erigere conati sunt, sed eos vivos hiatu suo terra absorbuit.
PL 20, 107Dそののち、ダタンとアビラムを指導者として、モーセとアロンに逆らって立ち上がろうとした者たちの頑なさが起こったが、地がその口を開いて彼らを生きたまま呑み込んだ。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.21.2
Nec multo post totius populi in Moysen et Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum (quod erat nefas nisi sacerdotibus introire) irrumperent: tum vero catervatim in eos grassata mors est, momentoque omnes interissent, nisi Moysi precibus placatus Dominus cladem avertisset; numerus tamen peremptorum septingenti et XIV millia fuit.
PL 20, 107Dまもなく、全民がモーセとアロンに向かって反乱を起こし、祭司以外が入ってはならない幕屋に押し入るまでに至った。そのとき、死が群れをなして彼らを襲い、またたく間に皆が滅びるところであったが、モーセの祈りに主がなだめられて、災いを退けた。それでも死者の数は、700人と14000人〔底本は septingenti et XIV millia。刷りの語順のまま〕であった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.21.3
Nec multo post ob aquae penuriam, ut jam saepius, populi exorta seditio est. Tunc Moyses a Domino monitus ut petram virga feriret (familiari sibi experimento, siquidem id jam ante fecisset), semel atque iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit.
PL 20, 108Aまもなく、水の欠乏のため、すでに何度かあったように、民の反乱が起こった。モーセは主に、杖で岩を打てと命じられ、これは彼がすでに前に行って慣れた試みだったので、一度、さらにもう一度岩を打ち、こうして水が流れ出た。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.21.4
In quo quidem notatus a Domino Moyses refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit; denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus est, sicut inferius ostendam.
PL 20, 108Aこのことでモーセは、不信のゆえに二度打ってようやく水を出したので、主に咎められたと伝えられる。実にこの罪のために、約束された地に入らなかった。後で述べるとおりである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.21.5
Igitur Moyses ex eo loco promovens, cum praeter Edom agmen educere pararet, missis ad regem legatis transeundi copiam poposcit, ob jus sanguinis bello abstinendum ratus: etenim gens illa Esau progenies erat; sed rex supplices aspernatus, transitum negavit, paratus armis contendere.
PL 20, 108Aさてモーセはそこから進み、エドムの傍らを通って軍勢を率いようとして、王のもとに使者を送り、通る許可を願った。血縁の権利のゆえに戦いを避けるべきだと考えたのである。実際、その民はエサウの子孫であった。だが王は、嘆願を退け、通行を拒み、武器で争う構えをとった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.21.6
Tum Moyses in Or montem iter convertit, vetita via abstinens, ne quam inter consanguineos causam belli praeberet; in eo quoque cursu regem gentis Chananaeorum delevit. Seon quoque regem Amorrhaeorum perculit, omniumque eorum oppidis potitus est.
PL 20, 108Bそこでモーセはホル山に向きを変え、禁じられた道を避けて、同族のあいだに戦いの口実を与えまいとした。その途上でも、カナン人の王を滅ぼした。アモリ人の王シホンをも討ち、その町々をすべて手に入れた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.21.7
Basan etiam et Balac reges devicit, et castra super Jordanem haud longe ab Hiericho molitus est. Tunc adversus Madianitas certatum, victique et subacti sunt. Moyses mortuus est, cum XL in deserto annos populo praefuisset.
PL 20, 108B王たちバシャンとバラクも打ち破り〔バシャンは民数記21:33 ではオグが治めた地の名、バラクは民数記22章のモアブの王。刷りのまま王の名として訳した〕、ヨルダン川のほとり、エリコから遠くない所に陣を築いた。そのときミディアン人に対して戦いが行われ、彼らは敗れて征服された。モーセは、40年荒れ野で民を導いたのち、死んだ。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.21.8
Caeterum Hebraei ob hanc causam tanto tempore in eremo fuisse traduntur, donec omnes qui verbis Dei non crediderant, interirent: excepto enim Jesu et Chaleb, nemo ultra XX annos natus Aegypto profectus, Jordanem transiit.
PL 20, 108Bともあれ、ヘブライ人がこれほど長く荒れ野にいたのは、神の言葉を信じなかった者たちがすべて死に絶えるまでであったと伝えられる。実際、ヨシュアとカレブを除いて、エジプトを出たとき20歳を超えていた者は、誰もヨルダンを渡らなかった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 1.21.9
Ipse Moyses ut terram promissam viderit tantum, nec contingeret, peccato ejus ascribitur: quod eo tempore quo saxum ferire et aquam producere praeceptus est, post tot virtutum suarum experimenta dubitaverit. Decessit autem anno aetatis vigesimo et centesimo; de sepulcri loco parum compertum.
PL 20, 108Cモーセ自身が約束の地を見るだけで、そこに触れなかったのは、彼の罪のせいだとされる。石を打って水を出せと命じられたとき、自分の力ある業をあれほど経験したのちにもかかわらず、疑ったからである。彼は120歳で世を去った。墓の場所については、ほとんど知られていない。