Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.22.1
Judas pulsis hostibus Hierosolymam regressus, purgare templum et restituere animum intendit, quod eversum ab Antiocho profanatumque a gentibus foedam sui speciem praebebat.
PL 20, 142Aユダは敵を追い払ってエルサレムに戻り、神殿を清めて元の姿に戻すことに心を向けた。アンティオコスによって覆され、諸国民によって汚されて、見苦しい姿をさらしていたからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.22.2
Sed Syris arcem tenentibus (quae contigua templo et loci natura superior atque inexpugnabilis erat), adiri subjecta non poterant, crebris eruptionibus prohibentibus.
PL 20, 142Aしかしシリア人が城塞を占拠していた(城塞は神殿に隣接し、地勢により神殿より高く、攻略できなかった)ので、その下の区域には近づけなかった。頻繁な出撃が妨げたのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.22.3
Adversum hos Judas validissimam suorum aciem objecit: ita opus sacrae aedis curatum, templumque muro circumdatum, constitutique qui perpetuum praesidium armati agitarent.
PL 20, 142Aこれに対してユダは、同胞の最強の戦列を向かわせた。こうして聖なる神殿の修復が行われ、神殿は壁で囲まれ、武装して絶えず守備につく者たちが配置された。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.22.4
At Lysias multiplicato exercitu in Judaeam regressus, rursum vincitur, magna clade exercitus et auxiliorum, quae ei a civitatibus missa in bellum conspiraverant.
PL 20, 142Bしかしリュシアスは、軍勢を増やしてユダヤに戻り、ふたたび敗れた。軍と、諸都市から彼のために送られて戦争に連合した援軍に大きな損害が出た。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.22.5
Interea Antiochus, quem in Persidem profectum supra memoravimus, oppidum Elymum regionis illius opulentissimum, fanumque ibi situm multo auro refertum diripere conatus; confluente undique ad defensionem loci multitudine fugatus, insuper nuntium accepit, res vel a Lysia, vel a Lysimacho improspere gestas: ita ex moerore animi corporis morbo incubuit.
PL 20, 142Bそのあいだに、先に述べたようにペルシスに赴いたアンティオコスは、その地方で最も富裕な町エリュマイス〔底本は Elymum〕と、そこにある金で満ちた祠を略奪しようとした。しかし、場所の防衛のため四方から集まってきた群衆に追い払われ、さらに、リュシアスあるいはリシマコス〔底本は Lysimacho を斜体で刷り、疑わしい語として示す。この戦いの将としてのリシマコスはここまでに出ていない〕のもとで事態が不首尾に終わったという報せを受けた。こうして、心の悲嘆から、体の病に倒れた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.22.6
Sed cum internis doloribus angeretur, reminiscens malorum quibus populum Dei vexaverat, merito sibi illa accidisse confitebatur; deinde post paucos dies moritur, cum regnasset annos undecim. Antiocho filio regnum reliquit, cui Eupator nomen fuit.
PL 20, 142Bしかし内なる苦痛に苛まれる中で、神の民を苦しめた災いを思い出し、あれらの災いが自分にふりかかったのは当然だと告白した。それから数日後、11年間統治したのち、死んだ。王国を子のアンティオコスに残した。この子の名はエウパトルであった。