Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.3.1
Igitur secundum prophetae interpretationem imago visa figuram mundi gerit: caput aureum Chaldaeorum imperium est: siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus.
PL 20, 129Cさて預言者の解釈に従えば、見られた像は世界の姿を帯びている。金の頭はカルデア人の支配である。これが最初のものであり、最も富んでいたと我々は受け取っている。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.3.2
Pectus et brachia argentea secundum regnum annuntiant: Cyrus enim victis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit.
PL 20, 129C銀の胸と腕は第二の王国を告げる。キュロスがカルデア人とメディア人を打ち破って、支配をペルシア人へ移したからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.3.3
In ventre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur; idque impletum videmus: siquidem Alexander ereptum Persis imperium Macedoniae vindicavit. Crura ferrea imperium quartum, idque Romanum, intelligitur, omnibus ante regnis validissimum.
PL 20, 129C青銅の腹には第三の王国が予示されていると宣べられ、我々はそれが成就するのを見ている。アレクサンドロスがペルシア人から奪った支配をマケドニアのものとしたからである。鉄のすねは第四の支配、すなわちローマの支配と解され、それ以前のどの王国よりも強大であった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.3.4
Pedes vero partim ferrei, partim fictiles, dividendum esse Romanum regnum, ita ut numquam inter se coeat, praefigurant; quod aeque impletum est: siquidem jam non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus, semperque inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administratur.
PL 20, 129D一部が鉄、一部が土の足は、ローマの王国が分割されるべきこと、しかもそれが決して一つに結び合わないことを予め示す。これも同じく成就した。ローマの国事はもはや一人の皇帝ではなく、複数の皇帝によって治められ、しかも彼らは武力や党派心によって常に互いに争っているからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.3.5
Denique commisceri testum atque ferrum numquam inter se coeuntem materiam, commistiones humani generis futurae a se invicem dissidentes significantur: siquidem Romanum solum ab exteris gentibus aut rebellibus occupatum, aut dedentibus semper pacis specie traditum constat; exercitibusque nostris, urbibus atque provinciis permistas barbaras nationes, et praecipue Judaeos inter nos degere, nec tamen in mores nostros transire, videamus.
PL 20, 129D実に、土と鉄が混ざり合い、しかも決して互いに結び合わない素材であることによって、のちに人類の混合が生じ、互いに分裂し合うことが示される。ローマの地は、外国の諸国民か反乱者に占領されるか、降伏する者たちによって、いつも平和という名目で引き渡されてきたことは周知である。我々の軍隊、町々、属州には蛮族の諸民族が入り混じり、とくにユダヤ人が我々の間に住みながら、それでも我々の習俗には移らないのを我々は見ている。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.3.6
Atque haec esse postrema tempora prophetae annuntiant: in lapide vero sine manibus abscisso, qui aurum, argentum et ferrum testumque comminuit, Christi figuram esse.
PL 20, 130A預言者たちはこれが終わりの時代であると告げている。手によらずに切り出されて、金、銀、鉄、土を砕いた石には、キリストの象りがある。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.3.7
Is enim non conditione humana editus (siquidem non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est) mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget, regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit: de quo uno adhuc quorumdam fides in ambiguo est, non credendum de futuris, cum de praeteritis convincantur.
PL 20, 130A彼は人の定めによって生まれたのではなく(男の意志によってではなく、神から生まれたからである)、地上の王国がその中にあるこの世界を無に帰し、別の、朽ちることなく永続する王国、すなわち聖なる者たちのために備えられた来るべき世を確立するであろう。ただこの一点についてだけは、今なお一部の者の信仰が定まらずにいる。過去のことについては説き伏せられていながら、将来のことは信じなくてよいとするのである〔non credendum … の文は、この人々の考えを言うものと取った〕。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.3.8
Igitur Daniel multis a rege muneribus donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis honoribus habebatur; ejus suffragio Ananias, Azarias et Misael ad summam aeque dignitatem et potestatem provecti.
PL 20, 130Bこうしてダニエルは王から多くの贈り物を与えられ、バビロニアの長官、およびあらゆる支配の長として、最高の栄誉のうちに遇された。彼の推挽によって、ハナンヤ、アザルヤ、ミシャエルも同じく最高の位と権力に引き上げられた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.3.9
Eodem fere tempore praeclara Ezechielis prophetia exstitit, revelato ei futurorum et resurrectionis mysterio: exstat liber magni operis, et cum cura legendus.
PL 20, 130Bほぼ同じころ、エゼキエルの輝かしい預言が現れ、将来と復活の奥義が彼に明かされた。その書は大作として残っており、注意深く読まれねばならない。