Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.7.1
Igitur hi qui una cum eo rerum potentes erant, exagitati invidia, quod eis alienigena captivae gentis fuisset aequatus, regem depravatum adulatione compellunt, ut sibi diebus proximis triginta, divini honores darentur, neque cuiquam liceret Dominum nisi regem precari.
PL 20, 132Aさて、彼とともに権力を握っていた者たちは、捕らわれの民の異邦人が自分たちと同格にされたことに嫉妬に駆られ、追従に堕した王に迫って、これからの30日間、神としての栄誉を王に与え、誰も王のほかを主として祈ってはならないと定めさせた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.7.2
Facile id Dario persuasum, stultitia regum omnium, qui sibi divina vindicant. Igitur Daniel non rudis neque inscius Deo preces non homini deferendas, reus constituitur, edicto regis non paruisse: multumque abnuente Dario, cui charus acceptusque semper fuerat, principes pervicere, ut in lacum demitteretur; sed objecto bestiis nullum periculum fuit.
PL 20, 132Aこれはダレイオスに容易に説き伏せられた。神のものを自らに主張する王たちすべてに共通の愚かさである。そこでダニエルは、祈りは人にではなく神に献げるべきことを知らぬ者でも心得ぬ者でもなかったので、王の勅令に従わなかったとして被告とされた。ダレイオスは、常に彼を愛し受け入れてきたので強く拒んだが、長官たちが押し切り、ダニエルは穴に降ろされた。しかし獣に投げ与えられても、何の危険もなかった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.7.3
Quod cum rex comperisset, accusatores deputari leonibus praecepit, qui non simili exemplo perfuncti sunt: nam continuo devorati ferarum famem expleverunt. Daniel clarus ante, clarior haberi coepit.
PL 20, 132Bこれを知った王は、告発者たちを獅子に割り当てるよう命じた。彼らは同じ手本のようには済まなかった。直ちに食い尽くされ、獣たちの飢えを満たしたのである。以前から名高かったダニエルは、いっそう名高い者と見なされるようになった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.7.4
Rex antiquato edicto suo, novum proposuit: Relictis erroribus ac superstitionibus Deum Danielis colendum.
PL 20, 132B王は自らの勅令を廃し、新たな勅令を出した。誤りと迷信を捨て、ダニエルの神を礼拝すべし、と。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.7.5
Exstant etiam visiones ejus, quibus consequentium saeculorum ordinem revelavit, annorum etiam numerum complexus, intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras pronuntiavit, venturumque Antechristum manifeste exposuit.
PL 20, 132B彼の幻も残っており、それによって後に続く世代の経過を明らかにした。年の数も含め、その間にキリストが地上へ降ることを(実際にそうなったように)告げ、また来たるべき反キリストをはっきりと述べた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.7.6
Quod si quis studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet: nobis propositum est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeviginti annos regnasse traditur, qua tempestate Astyages Medis imperabat.
PL 20, 132Cもっと熱心な者があれば、そこにいっそう正しい答えを見いだすであろう。我々の企図は、事の順序だけを織り上げることにある。ダレイオスは18年統治したと伝えられ、そのころメディア人を治めていたのはアステュアゲスであった。