Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.1
Hunc Cyrus, ex filia nepos ejus, regno expulit Persarum usus armis: unde summa imperii ad Persas translata est. Babylonii quoque in potestatem ditionemque ejus concessere.
PL 20, 132Cこのアステュアゲスを、娘から生まれた孫のキュロスが、ペルシア人の武器を用いてその王国から追い出した。こうして支配の最高位はペルシア人に移った。バビロニア人もまた、その権力と支配の下に入った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.2
Igitur initio regni, propositis publice edictis, dat potestatem Judaeis in solum patrium redeundi: sacra etiam vasa, quae Nabuchodonosor de templo Hierosolymae abstulerat, reddidit.
PL 20, 132Cそこで治世の初めに、公に勅令を出して、ユダヤ人に祖国の地へ帰る許可を与えた。ネブカドネツァルがエルサレムの神殿から奪っていた聖なる器も返した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.3
Itaque pauci tum in Judaeam regressi: caeteris redeundi animus, an facultas defuerit, parum comperimus.
PL 20, 132Cこうしてユダヤへ戻った者はそのときわずかだった。他の者たちに帰る心がなかったのか、それとも手立てがなかったのか、我々にはよくわからない。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.4
Erat ea tempestate apud Babylonios Beli antiquissimi regis, cujus etiam Virgilius meminit, ex aere simulacrum, quod superstitione hominum consecratum Cyrus quoque adorare erat solitus, antistitum ejus dolo illusus, qui vesci effigiem illam atque potare affirmabant, cum diurnam pensitationem, quae idolo inferebatur, clam ipsi absumerent.
PL 20, 132Cそのころバビロニア人のもとには、きわめて古い王ベルの青銅の像があった。ウェルギリウスもその名に触れている。人々の迷信によって神聖とされ、キュロスもこれを拝むのが常であった。彼は、この像が飲み食いすると断言する神官たちの欺きにだまされていたが、偶像に供えられる日ごとの供物は、実は彼ら自身が密かに平らげていたのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.5
Igitur Cyrus, cum Daniele familiariter uteretur, quaerit ab eo, cur simulacrum non adoraret, cum manifestum viventis Dei esset indicium, absumentis ea quae inferebantur?
PL 20, 132Dさてキュロスはダニエルと親しく交わっていたので、なぜ像を拝まないのかと彼に尋ねた。供えられたものを平らげる、それは生ける神のしるしであることが明白ではないか、と。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.6
Daniel ridens hominis errorem, negare id posse fieri, ut aes illud, id est bruta materies, cibo uteretur aut potu.
PL 20, 132Dダニエルは人の誤りを笑い、その青銅、つまり生なき素材が食べたり飲んだりすることはありえないと言い張った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.7
Acciri ergo rex sacerdotes jubet (nam fere ad septuaginta erant) adhibitoque eos terrore increpitat, Quis impensa consumeret, cum Daniel vir prudentia insignis minime id ab insensibili simulacro posse fieri contenderet?
PL 20, 132Dそこで王は祭司たち(およそ70人いた)を呼び寄せるよう命じ、恐れを抱かせて詰問した。供え物を食べ尽くしたのは誰か。知恵で名高いダニエルは、感覚のない像にそんなことはできないと主張しているではないか、と。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.8
Tum illi confisi parato dolo, inferre et obsignari a rege templum deposcunt; uti, nisi omnia postero die absumpta deprehenderentur, morte poenas persolverent: dum eadem conditio Danieli maneret.
PL 20, 133Aすると彼らは、用意した欺きを頼みにして、王が供物を運び入れ、神殿に封印するよう求めた。翌日すべてが平らげられたことが見つからなければ、死をもって罰を受けようというのである。ただし同じ条件がダニエルにも課される。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.9
Itaque signo regis templum obsignatur, cum prius Daniel sacerdotibus insciis pavimentum cinere aspersisset, ut introeuntium occultos aditus vestigia proderent. Igitur postero die rex templum ingressus animadvertit absumpta quae idolo apponi jusserat.
PL 20, 133Aこうして神殿は王の印で封印されたが、その前に、ダニエルは祭司たちに知られぬよう、床に灰を撒いておいた。入る者の隠れた出入りが足跡に表れるようにするためである。翌日、王は神殿に入り、偶像に供えるよう命じた供物が平らげられているのを見た。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.10
Tum Daniel occultam fraudem vestigiis prodentibus reserat: Sacerdotes cum uxoribus et filiis suffosso foramine ingressos ea quae idolo apposita fuerant devorasse.
PL 20, 133Aするとダニエルは、足跡が示す隠された欺きを明らかにした。祭司たちが妻子とともに、掘った穴から入り込み、偶像に供えられたものを食い尽くしたというのである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.8.11
Ita omnes jussu regis interfecti: templum ac simulacrum Danieli in potestatem datum, atque arbitrio ejus dirutum.
PL 20, 133Bこうして全員が王の命令で殺された。神殿と像はダニエルの権限に委ねられ、彼の裁量で破壊された。