Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.29.1
Interea abundante jam Christianorum multitudine, accidit ut Roma incendio conflagraret, Nerone apud Antium constituto; sed opinio omnium invidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque imperator gloriam innovandae urbis quaesiisse; neque ulla re Nero efficiebat, quin ab eo jussum incendium putaretur.
PL 20, 145Bそのころ、キリスト教徒の数がすでに増えていたとき、ローマが火災で焼けた。ネロはアンティウムにいた。しかし皆の意見は、火災の非難を皇帝に向けて返した。皇帝は都を新しくする名誉を求めたのだと信じられていた。ネロは、火災が彼によって命じられたと思われることを、どうしても否めなかった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.29.2
Igitur vertit invidiam in Christianos, actaeque in innoxios crudelissimae quaestiones, quin et novae mortes excogitatae, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent; multi crucibus affixi, aut flamma usti: plerique in id reservati, ut cum defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur.
PL 20, 145Cそこで彼は非難をキリスト教徒に転じた。罪のない者たちに対し、きわめて残酷な拷問が行われ、さらに新しい死も考案された。獣の皮をかぶせられて犬に引き裂かれて死ぬようにされた。多くの者が十字架に付けられ、あるいは火で焼かれた。大勢が、日が尽きたときに夜の灯りの用に焼かれるために取り置かれた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.29.3
Hoc initio in Christianos saeviri coeptum. Post etiam datis legibus religio vetabatur, palamque, edictis propositis, Christianum esse non licebat. Tum Paulus ac Petrus capitis damnati: quorum uni cervix gladio desecta. Petrus in crucem sublatus est.
PL 20, 145Cこれを初めとして、キリスト教徒に対する暴虐が始まった。その後、法が定められて宗教は禁じられ、勅令が公然と掲げられて、キリスト教徒であることは許されなくなった。そのとき、パウロとペトロが死刑に処された。一人は首を剣で斬られ、ペトロは十字架に上げられた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.29.4
Dum haec Romae geruntur, Judaei praesidis sui Festi Flori injurias non ferentes, rebellare coeperunt. Adversus eos Vespasianus proconsulari imperio a Nerone missus, multis gravibusque praeliis devictos coegit intra muros Hierosolymae confugere.
PL 20, 145Cローマでこれらのことが行われているあいだ、ユダヤ人は、総督フェストゥス・フロルスの不正に耐えられず、反乱を起こし始めた。彼らに対して、ネロから属州総督(プロコンスル)の命令権をもって派遣されたウェスパシアヌスが、多くの激しい戦いで彼らを打ち破り、エルサレムの城壁の内に逃げ込ませた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.29.5
Interim Nero jam etiam sibi pro conscientia scelerum invisus, humanis rebus eximitur: incertum an ipse sibi mortem consciverit. Certe corpus illius interemptum.
PL 20, 145Dそのあいだにネロは、悪行の自覚から自分自身にも憎まれるようになり、人の世から取り去られた。自ら死を決したのかどうかは定かでない。ただ、その体が殺されたことは確かである〔底本は interemptum(殺された)を斜体で刷り、疑わしい語として示す。次の節の「そこから…信じられている」とのつながりが悪く、本文に問題があるらしい〕。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.29.6
Unde creditur, etiamsi se gladio ipse transfixerit, curato vulnere ejus servatus, secundum illud quod de eo scriptum est: Et plaga mortis ejus curata est (Apoc. XIII, 3) ; sub saeculi fine mittendus, ut mysterium iniquitati exerceat.
PL 20, 145Dそこから、たとえ彼が自ら剣で身を貫いたとしても、その傷が癒やされて命を保たれたと信じられている。彼について書かれていることに従えば、「その死の傷は癒やされた」(黙示録13:3)とあり、世の終わりに遣わされ、不法の奥義〔底本は mysterium iniquitati。iniquitatis の誤りか〕を行うのだという。