Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.51.1
Caeterum Ithacius videns quam invidiosum sibi apud episcopos foret, si accusator etiam postremis rerum capitalium judiciis astitisset (etenim iterari judicium necesse erat), subtrahit se cognitioni: frustra, callido jam scelere perfecto.
PL 20, 158Bところがイタキウスは、死刑に関わる最後の審理にまで告発者として立ち会えば、司教たちのあいだで自分がどれほど憎まれるかを見て取り(審理がもう一度行われる必要があったからである)、審理から身を引いた。しかし、すでに巧みな悪事が成し遂げられたあとでは、それは無駄であった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.51.2
At tum per Maximum accusator apponitur Patricius quidam, fisci patronus: ita eo insistente Priscillianus capitis damnatus est, unaque cum eo Felicissimus et Armenius, qui nuper a catholicis, cum essent clerici, Priscillianum secuti desciverant.
PL 20, 158Bそのときマクシムスによって、告発者として、帝室金庫の弁護人であるパトリキウスという男が立てられた。こうして彼が追及することにより、プリスキリアヌスは死刑を宣告された。彼とともに、フェリキッシムスとアルメニウスも宣告された。この二人は聖職者であったが、先ごろ公同の者たちのもとを離れ、プリスキリアヌスに従った者である。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.51.3
Latronianus quoque et Euchrotia gladio perempti. Instantius quem superius ab episcopis damnatum diximus, in Sylinam insulam, quae ultra Britannias sita est, deportatus. Itum deinde in reliquos sequentibus judiciis, damnatique Asarinus et Aurelius diaconus gladio.
PL 20, 158Cラトロニアヌスとエウクロティアも剣で殺された。先に司教たちに断罪されたと我々が述べたインスタンティウスは、ブリタンニアの向こうにあるシュリナ島〔底本は Sylina。ブリタンニアの南西の沖のシリー諸島を指すらしい〕に流された。その後、残りの者たちへと、続く審理が進められ、アサリヌスと助祭アウレリウスが剣で処刑された。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.51.4
Tiberianus, ademptis bonis, in Sylinam insulam datus. Tertullus, Potamius et Joannes, tamquam viliores personae et digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent, temporario exsilio intra Gallias relegati.
PL 20, 158Cティベリアヌスは、財産を奪われたうえで、シュリナ島に送られた。テルトゥルス、ポタミウス、ヨハネスは、取るに足りない人物で慈しみに値するとされ、取り調べの前に自分と仲間を明かしたので、ガリアの内での期限付きの追放に処せられた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.51.5
Hoc fere modo homines luce indignissimi, pessimo exemplo, necati aut exsiliis mulctati: quod initio jure judiciorum et egregio publico defensum, postea Ithacius in jurgiis solitus, ad postremum convictus, in eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat, solus tamen omnium episcopatu detrusus: nam Idacius, licet minus nocens, sponte se episcopatu abdicaverat: sapienter id et verecunde, nisi postea amissum locum repetere tentasset.
PL 20, 158Cほぼこのようにして、光を見る資格のまったくない者たちが、きわめて悪い前例のもとで、殺されるか追放の刑に処せられた。これは、初めは審理の法と公共の卓越した益〔底本は egregio publico。名詞が欠けているらしく、bono などを補って「公共の益」と解した〕によって擁護されていたが、のちにイタキウスは、いつもの口論の中で、最後には論破されて、これを、その命令と助言によって実行させた当の者たちに向けて投げ返した。それでも彼だけが、全員のうちで司教職を追われた。イダキウスは、より罪が軽かったが、自ら進んで司教職を退いた。これは賢明で慎み深い行いであったであろう。もし後になって、失った地位を取り戻そうと試みなかったならば。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.51.6
Caeterum Priscilliano occiso non solum non repressa est haeresis, quae illo auctore proruperat, sed confirmata, latius propagata est: namque sectatores ejus, qui eum prius ut sanctum honoraverant, postea ut martyrem colere coeperunt.
PL 20, 158Dところが、プリスキリアヌスが殺されても、彼を首謀者として噴き出した異端は抑えられなかったばかりか、かえって固められ、いっそう広く広まった。彼の信奉者たちは、それまで彼を聖なる人として尊んでいたが、その後は殉教者として崇め始めたからである。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.51.7
Peremptorum corpora ad Hispanias relata, magnisque obsequiis celebrata eorum funera. Quin et jurare per Priscillianum summa religio putabatur.
PL 20, 158D殺された者たちの遺体はヒスパニアに運ばれ、その葬儀は盛大な敬意をもって執り行われた。それどころか、プリスキリアヌスにかけて誓うことが、最高の敬虔と見なされた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.51.8
Ac inter nostros perpetuum discordiarum bellum exarserat, quod jam per quindecim annos foedis dissensionibus agitatum, nullo modo sopiri poterat.
PL 20, 158Dまた我々の仲間のあいだでは、絶え間のない不和の戦いが燃え上がっていた。それはすでに15年にわたって醜い争いに揺さぶられ、どのようにしても鎮めることができなかった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.51.9
Et nunc, cum maxime discordiis episcoporum turbari aut misceri omnia cernerentur, cunctaque per eos odio aut gratia, metu, inconstantia, invidia, factione, libidine, avaritia, arrogantia, somno, desidia essent depravata: postremo plures adversum paucos bene consulentes, insanis consiliis et pertinacibus studiis certabant: inter haec plebs Dei et optimus quisque probro atque ludibrio habebatur.
PL 20, 159Aそして今もまた、司教たちの不和によって、すべてが乱れ、かき混ぜられているのが見え、すべてが彼らによって、憎しみや好意、恐れ、無定見、妬み、党派心、情欲、貪欲、傲慢、怠惰、無気力のために損なわれているのが見える。さらには、多数の者が、善い助言をする少数の者に逆らい、狂った策と頑迷な熱意をもって争っていた。その間に、神の民と、あらゆる善き人は、恥辱と嘲りの的とされていた。