スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Chronicorum libri duo (Historia sacra)

Liber II, Caput XVIII 第II巻 第XVIII章

Sulpicius Severus · Chronicorum libri duo (Historia sacra) · PL 20, 139D · 9 sectiones

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.18.1

1

Namque primum sub rege Seleuco Antiochi magni filio Oniam Sacerdotem, virum sanctum atque integrum, Simon quidam falsis apud regem criminibus insimulatum, exquirere nequiverat.

PL 20, 139D

すなわち最初に、アンティオコス大王の子セレウコス王の治世に、シモンという者が、聖なる高潔な人である祭司オニアを、偽りの罪状で王の前に訴えたが、除くことはできなかった〔底本は exquirere(探し求める)を斜体で刷り、疑わしい語として示す。文意が通りにくく、本文が崩れているらしい。シモンがオニアを除こうとして果たせなかった意に解した〕。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.18.2

2

Interjecto deinde tempore, Jason frater Oniae Antiochum regem, qui Seleuco fratri successerat, adiit augmentum stipendii pollicens, si sibi summum sacerdotium traderetur; et quamquam insolitum neque ante permissum cuiquam erat perpetuo sacerdotio perfungi, sollicitus tamen regis animus atque aeger avaritia facile superatus est.

PL 20, 139D

しばらくして、オニアの兄弟ヤソンが、兄弟セレウコスの跡を継いだアンティオコス王のもとに赴き、大祭司職が自分に与えられるなら貢納を増やすと約束した。生涯にわたって祭司職を務めることは前例がなく、それまで誰にも許されていなかったが、王の心は不安で貪欲に病んでおり、たやすく説き伏せられた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.18.3

3

Ita depulso Onia, Jasoni Sacerdotium est mandatum. Is foede admodum cives patriamque laceravit.

PL 20, 139D

こうしてオニアが追われ、祭司職はヤソンに委ねられた。彼は市民と祖国をひどく苦しめた。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.18.4

4

Dein cum per Menelaum quemdam, Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset, patefacta semel ambitioni via, iisdem artibus quibus Jason prius, Menelaus quoque Sacerdotium obtinuerat.

PL 20, 139D

その後、ヤソンが、あのシモンの兄弟であるメネラオスという者を通して、王に約束した金を送ると、野心に道が一度開かれたので、メネラオスもまた、先にヤソンが用いたのと同じ手立てで祭司職を得た。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.18.5

5

Nec multo post, cum is promissum argenti modum non reddidisset, loco pellitur: Lysimachus substituitur. Inde inter Jasonem et Menelaum foeda fuere certamina, donec Jason, profugus patria, excessit.

PL 20, 140A

それから間もなく、彼が約束した銀の額を納めなかったので、職を追われ、リシマコスが代わりに立てられた。その後、ヤソンとメネラオスのあいだで醜い争いが起こり、ついにヤソンは祖国を逃れて出て行った。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.18.6

6

His initiis corruptis moribus eo usque processum, ut plerique popularium ab Antiocho poscerent permitti sibi more gentilium vivere. Quod quum rex petentibus annuisset, certatim pessimus quisque delubra exstruere, idolis supplicare, legem profanare occoeperat.

PL 20, 140A

このような始まりから風紀が乱れ、同胞の多くがアンティオコスに、異邦人の習わしに従って生きることを許してほしいと求めるに至った。王がこの求めに同意すると、最も悪い者たちは競って神域を建て、偶像に祈願し、律法を汚し始めた〔底本は occoeperat。coeperat(始めた)の意に読む〕。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.18.7

7

Interea Antiochus rediens ab Alexandria (namque tum bellum regi Aegyptio intulerat, quod jussu senatus et populi Romani deposuit, Paulo et Crasso consulibus) Hierosolymam adiit.

PL 20, 140A

そのころアンティオコスは、アレクサンドリアからの帰途、エルサレムに赴いた(このとき彼はエジプトの王に戦争を仕掛けたが、パウルスとクラッススが執政官であった年に、ローマの元老院と民の命令によってこれを中止した)。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.18.8

8

Cum discordantem superstitionibus susceptis populum reperisset, legem Dei destruens, et his favens qui impia sequebantur, omnia templi ornamenta detraxit, ac multa caede vastavit.

PL 20, 140B

受け入れた迷信のために民が分裂しているのを見ると、神の律法を破壊し、不敬虔なことに従う者たちに味方して、神殿の飾りをことごとく剥ぎ取り、多くの殺戮で荒らした。

Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.18.9

9

Id gestum ab excessu Alexandri anno centesimo uno et quinquagesimo, Paulo, ut diximus, Crassoque consulibus, post quinquennium fere quam Antiochus regnare coeperat.

PL 20, 140B

これが行われたのは、アレクサンドロスの死から151年目、先に述べたように、パウルスとクラッススが執政官であった年のことで、アンティオコスが統治を始めてからおよそ5年後であった。