Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.1
Igitur juncta regi, brevi, ut fit, vi pulchritudinis totum ejus animum facile cepit: adeo ut eam aequatam imperio, insigni regio, veste purpurea donaret. Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro virili portione negotiorum familiarium curator.
PL 20, 136Aこうして王に結ばれると、エステルは、よくあることだが、たちまちその美貌の力で王の心をすっかり容易にとらえた。王は彼女を自分と同等に扱い、王の標章と紫の衣を与えるほどであった。そのころモルデカイは王の側近の一人であり、力に応じて王家の用務を取り仕切る者であった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.2
Is compositas a duobus spadonibus regi insidias prodiderat: atque ex eo charior, summisque honoribus donatus. Erat ea tempestate regi Aman quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum praeceperat.
PL 20, 136A彼は、二人の宦官が王に対して仕組んだ陰謀を告発していた。そのため王にいっそう愛され、最高の栄誉を授けられた。当時、王にはハマンという側近がいた。王はこの男を自分と同等に扱い、王たちの習わしに従って礼拝されるよう命じていた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.3
Id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens, odia Persae in se graviter accenderat. Igitur Aman ad perniciem Hebraei animum intendens, regem adit; affirmatque, esse in regno ejus hominum genus pravis superstitionibus Deo hominibusque invisum, externis legibus vivens, dignum exitio: rectum esse omnes hujus gentis internecioni dare, exque eorum bonis immensas opes pollicetur.
PL 20, 136Bモルデカイはただ一人、すべての人の中でこれを行うことを嫌ったので、ペルシア人〔ハマン〕の憎しみを激しく燃え上がらせた。そこでハマンはヘブライ人を滅ぼそうと心を向け、王のもとに行って断言した。王国の中に、邪な迷信によって神にも人にも憎まれ、異国の法によって生きる人々がいる。滅びに値する。この民族をことごとく殲滅に付すのが正しい、と。そして、彼らの財産から莫大な富をもたらすと約束した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.4
Facile id barbaro persuasum: edictum emittitur, Judaeos necandos; missique continuo, qui per omne regnum ab India usque Aethiopiam edictum promulgarent.
PL 20, 136B蛮族の王はたやすく説得された。ユダヤ人を殺すべしとの勅令が出され、ただちに使者が遣わされて、インドからエチオピアに至るまで全国にその勅令を布告させた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.5
Id ubi Mardochaeo compertum, conscissis vestibus sacco obvolvitur, conspersusque cinere pergit ad regiam, ibique ejulatu multo cuncta questibus replet: Facinus indignum, immeritam gentem perire, neque ullam pereundi causam dari.
PL 20, 136Bこれをモルデカイが知るや、衣を裂いて粗布をまとい、灰をかぶって王宮に赴き、そこで大いに嘆き叫んで一帯を悲嘆で満たした。「許しがたい悪事だ。罪なき民が滅びようとしている。滅びる理由など何ひとつないのに」。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.6
Esther lamentantis voce excita, rem, ut erat, cognoscit; tum vero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non erat: etenim more Persarum reginae introire ad regem, nisi accersitae, non licet: nec tamen cum fuerit regi libitum, sed statuto tempore admittitur; et forte tum ita evenerat, ut diebus triginta proximis separata a conspectu regis Esther haberetur.
PL 20, 136Cエステルは嘆く声に呼び覚まされて、ことの次第を知った。そこで彼女は、どうすべきか迷った。王に近づく権限がなかったからである。ペルシア人の習わしでは、王妃であっても、召されなければ王のもとに入ることは許されない。しかも王の気が向いたときではなく、定められた時にのみ通される。そして折悪しく、そのとき、エステルは直近の三十日間、王の目の前から遠ざけられていた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.7
Igitur audendum aliquid pro civibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro in negotio occumbere parat: invocato prius Domino aulam regis ingreditur.
PL 20, 136Cそこで、同胞のために何かを敢えてせねばならないと考え、たとえ確かな破滅が迫っていても、立派な務めのうちに倒れる覚悟を決めた。まず主に祈り求めてから、王の宮廷に入った。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.8
At barbarus re insolita perculsus, paulatim blandimento muliebri delinitus, postremo ad coenam reginae perducitur, unaque cum illo Aman ille regi charus et Judaeae genti infestus.
PL 20, 136Cしかし蛮族の王は、思いがけないことに衝撃を受けたが、女の甘い言葉に次第に和らげられ、ついには王妃の晩餐に連れて行かれた。王とともに、王に愛された例のハマン、ユダヤ人の敵であるあの男も一緒であった。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.9
Igitur cum jam post epulas multis poculis convivium calere coepisset, Esther genibus regis advolvitur, gentis suae perniciem deprecatur. Rex vero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur.
PL 20, 136Dやがて、食事のあと、酒盃が重ねられて宴がすでに熱を帯び始めたとき、エステルは王の膝にすがり、自分の民族の滅亡を免れさせてくれるよう嘆願した。王は、求める者に何も拒まない、これ以上求めても拒むまいと約束した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.10
Tum Esther arrepto tempore, Amanis mortem flagitat in ultionem gentis quam perditam cupierat. Sed rex amici memor paulisper cunctatur, deliberandique gratia modicum secessit.
PL 20, 136Dそこでエステルは機会をとらえ、自分の民族を滅ぼしたいと望んでいたハマンの死を、民族の報復として求めた。しかし王は、友を思ってしばしためらい、考えるために少しのあいだ席を外した。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.11
Deinde regressus vidit Aman reginae genua complexum: succensus ira, et appetitam reginam clamitans, morte eum affici jubet.
PL 20, 136Dそののち戻ってみると、ハマンが王妃の膝にすがりついているのが目に入った。王は怒りに燃え、王妃に襲いかかったと叫んで、彼を死刑に処するよう命じた。
Chronicorum libri duo (Historia sacra) 2.13.12
Et tum regi compertum erat, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam: ita Aman eidem cruci affigitur, omniaque bona ejus Mardochaeo data, Judaeique sunt absoluti. Artaxerxes regnavit annos duos et sexaginta, eidemque Ochus successit.
PL 20, 136Dそのとき王は、ハマンによってモルデカイのために十字架刑が用意されていたことを知った。そこでハマンは同じ十字架に付けられ、その財産はすべてモルデカイに与えられ、ユダヤ人は放免された。アルタクセルクセスは62年間統治し、その跡をオコスが継いだ。